The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

RECENTISSIMA LICET

PAROECIALE TEMPLUM DOMINAE NOSTRAE GUADALUPENSIS AC
SANCTI PHILIPPI MARTYRIS, ROMAE IN VIA AURELIA EXSTANTIS,
AD GRADUM DIGNITATEMQUE BASILICAE MINORIS EVEHITUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Recentissima licet hac ipsa aetate conditum templum esset Dominae Nostrae Guadalupensis ac Sancti Philippi Martyris sacrum in Aurelia Romae Via ibidemque licet paroeciale triginta dumtaxat annos institutum exstitisset, tanto tamen vitae christianae liturgiaeque publicae flore idem locus eminebat et tanto pariter elucebat actionis catholicae aptaeque catechesis studio, operam illic Legionariis Christi potissimum dantibus, ut Vicarius Generalis Noster pro Alma Urbe, Hugo S.R.E. Cardinalis Poletti, nihil nuper dubitaverit preces suas una cum totius eiusdem communitatis votis Congregationi de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum admovere ut memorata aedes sacra perhonorifico augeretur Basilicae Minoris titulo, quoniam hoc unum dignitatis laudisque liturgicae nomen tam bene merenti paroeciae deesse videretur. Neque Nos ipsi aliter, inspectis rei rationibus meritisque loci expensis, censemus fieri posse ac debere quam adeo praestantes huius petitionis auctores. Quapropter, iis singulis confirmatis ac corroboratis quae hac iam in re Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum facultatibus videlicet a Nobis usa tributis constituit pro apostolicae auctoritatis Nostrae plenitudine paroeciale templum Dominae Nostrae Guadalupensis ac Sancti Philippi Martyris in honorem Deo dicatum ad gradum evehimus libentesque ad statum attollimus Basilicae Minoris, eadem concedentes opera omne illud ius et privilegium liturgicum talium proprium aedium quod vigentes normae huc spectantes permittunt et secundum ea omnia quae Decretum «De titulo Basilicae Minoris» die IX Novembris anno MCMLXXXIX foras datum servanda recenset, contrariis quibuslibet haud impedientibus rebus. Fore quidem certo interea confidimus ut hac Ecclesiae Matris aestimatione, hac Nostra benevolentia, maiore hoc decore incitata iam inflammataque posterum in tempus paroecia Dominae Nostrae Guadalupensis ac Sancti Philippi Martyris pro Christo Domino et omni Dei Populo operari salutariter pergat et admirabiliter prosperari.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XV mensis Ianuarii, anno MCMXCI, Pontificatus Nostri tertio decimo.

ANGELUS SODANO, archiep.
Prosecretarius Status

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 

top