Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE APOSTOLICAE

MUNERE PERFUNGENS

VENERABILI SERVO DEI IOSEPHMARIAE ESCRIVÁ DE BALAGUER,
SACERDOTI, FUNDATORI SOCIETATIS SACERDOTALIS SANCTAE CRUCIS
ET OPERIS DEI, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – Munere perfungens instaurandi Christi regnum in omnibus gentibus (cf. Lumen gentium, 5), Ecclesia est «universale salutis sacramentum, mysterium amoris Dei erga hominem manifestans simul et operans» (Gaudium et spes, 45).

Venerabilis Iosephmariae Escriva nuntium mira congruentia exprimit universalis mysterii salvifici momentum: «Omnes vocantur ad sanctitatem; Dominus a singulis postulat amorem: ab iuvenibus et senibus, a caelibibus et matrimonio iunctis, a sanis et aegrotis, a doctis et indoctis, ubique laborem exercentibus, ubique versantibus» (Amigos de Dios, 294). Proclamans indolem omnino radicalem baptismalis vocationis, nova aperuit ille itinera quo melius christianam fidem in societatem insereret: commonuit enim vocationem universalem ad plenam cum Christo communionem inducere etiam in omne opus humanum facultatem Deo occurrendi.

Labor, igitur, momentum peculiare habet in oeconomia quae ad sanctificationem et apostolatum pertinet. Conexio specialis inter dynamismum tum actions humanae tum gratiae divinae, dum patefacit primas partes tribuendas vitae coniunctionis supernaturalis cum Christo, efficit etiam, ut homines fortius conentur in christianam animationem rerum temporalium incumbere. Venerabilis Iosephmaria Escriva fidei totam ostendit redemptricem vim tum quoad singulos, tum quoad sociales structuras, in quibus homines suam vivendi formam suasque appetitiones mente concipiunt.

Fundator Operis Dei fere innumeras virtutes apostolicas animadvertit, per studium sanctificandi laborem cotidianasque actiones a communi christifidelium vita exprimendas. Hinc ipse instanter necessitatem urget in concordem vitae unitatem redigendi precationem, laborem et apostolicam navitatem: «Est unica vita, constans ex carne et spiritu, atque ea est, quae oportet – quoad animam et corpus – sancta sit et Deo repleta... Nostra aetate, opus est restituere rebus et adiunctis, quae communiora videntur, primigeniam eorum significationem eademque in servitium Regni Dei adhibere (Conversaciones, 114).

Venerabilis Iosephmaria Escrivá, Barbastri in Hispania natus die 9 mensis Ianuarii anno 1902, ordinationem sacerdotalem suscepit die 28 mensis Martii anno 1925, et die 2 mensis Octobris anno 1928 condidit Matriti Opus Dei; die 14 mensis Februarii anno 1930, intellexit suam extendendam esse apostolicam navitatem etiam ad mulieres. Fideliter muneri obsecundans, sacerdotes atque laicos, viros ac mulieres cuiusvis condicionis adduxit ut invenirent in cotidianis muneribus perficiendis suam erga Ecclesiae missionem, plene servata Deo deditione in ordinariis vitae saecularis adiunctis. «Aperta sunt divina itinera in orbe terrarum!», exclamabat (Es Cristo que pasa, 21): non solum fructus pastorales descripsit, quos peculiare huiusmodi evangelizationis studium portendebat, sed etiam hoc opus perfecit, utpote ad stabilem et ordinatam Ecclesiae naturam pertinens.

Post laboriosam vitam huic strenuo servitio ecclesiali integre deditam, intus signato per mysterium Crucis, quod coniunctissime vixit cum Beata Virgine Maria, Venerabilis Servus Dei animam Domino reddidit die 26 mensis Iunii anno 1975, in urbe Roma. Vitae spiritualis magister, valuit contemplationem adipisci precatione continua, iugi sui castigatione, adsidua operis perfunctione, singulari docilitate erga Spiritus Sancti incitationes, dummodo posset «servire Ecclesiae, quemadmodum Ecclesia vult sibi serviatur».

Conspicua sanctitatis fama, quam vivens consecutus est, mirum in modum post mortem est confirmata. Anno 1981, Hugo Cardinalis Poletti, Vicarius Generalis urbis Romae, causam incepit Canonizationis Servi Dei. Postquam duo Processus cognitionales super vita et virtutibus, alter Romae alter Matriti, celebrati sunt, disceptatum est super heroicitate virtutum. Decretum denique de hac re editum est die 9 mensis Aprilis anno 1990.

Inter plura miracula deprecationi Servi Dei attributa, delecta est religiosae sodalis mira sanatio, quae accidit anno 1976, et super qua, anno 1982, Processus Cognitionalis instructus est. Quae sanatio est ex more consulta, et die 6 mensis Iulii anno 1991 decretum super miro est promulgatum.

Tandem statuimus ut ritus beatificationis die 17 mensis Maii anno 1992 celebraretur.

Hodie, igitur, Romae in area Petriana, inter sacra sollemnia, hanc formulam sumus elocuti:

«Nos, vota Fratrum Nostrorum Camilli Ruini, Vicarii Nostri in Urbe, et Petri Iacobi Nonis, Episcopi Vicentinensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu, multorumque christifidelium explentes, de Congregationis pro Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabiles Servi Dei Iosephmaria Escrivá de Balaguer, presbyter, Conditor Operis Dei, et Iosepha Bakhita, virgo, filia Caritatis, Canossiana, Beatorum nomine in posterum appellentur, eorumque festum die ipsorum natali: Iosephmariae Escrivá de Balaguer die vicesima sexta mensis Iunii, Iosephae Bakhita die octava mensis Februarii, in locis et modis iure statutis, quotannis celebrari possit.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.»

Quae autem per has Litteras decrevimus, ea firma et nunc et in posterum esse volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVII mensis Maii, anno MCMXCII, Pontificatus Nostri quarto decimo.

ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana