IN FOEDERATIS CIVITATIBUS MEXICANIS
CONDITUR NUNTIATURA APOSTOLICA
Ad perpetuam rei memoriam. – Qui pro Nostro munere de universa Ecclesia
solliciti sumus, etiam in Nuntiaturas in Gentibus condendas operam quam maximam
assidue impendimus, ut per publicas necessitudinis rationes Nationibus cum Sede
Apostolica intercedentes commune religionis et civitatis bonum procuretur
magisque in dies augeatur quieteque servetur. Quoniamque eiusmodi amicitiae
vincula iam nunc inter Apostolicam hanc Sedem et Foederatas Civitates Mexicanas
inita sint ac publico iure sancita, hoc ipso die per has Litteras, vi et
potestate Nostra Apostolica Nuntiaturam Apostolicam in Republica Foederata
Mexicana condimus eiusque sedem Mexicopoli collocari volumus, Pontificio Legato
tum officiis et iuribus et privilegiis ecclesiastica lege tributis, tum pacta
cum Civitatis Gubernio conventione de eiusmodi munere statutis, ipsique
Nuntiaturae honoribus, proprietatibus et indultis factis, quae ad Pontificias
eiusdem ordinis Legationes pertinent. Quod denique hic statuimus Brevique Maiore
ediximus, id volumus nunc veniensque in aevum effectus habeat suos, contrariis
quibuslibet haud obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI mensis
Septembris, anno Domini MCMXCII, Pontificatus Nostri quinto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana