VENERABILI DEI SERVAE IOANNE BERETTA
MOLLA
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR
Mulier timens Deum ipsa laudabitur, filii eius beatissimam
praedicaverunt, vir eius laudavit eam (Prv. 31, 30.28)
Mira sane mulier, vitae amans, sponsa, mater, medicinae
artem egregie exercens, Ioanna Beretta Molla vitam studiose obtulit, ut quem
conceperat is viveret. Ob artem quam callebat sibi prorsus erat conscia quid
passura esset, at impendium sui non timuit, suarum virtutum confirmans
claritudinem. Ipsa igitur fulgens exstabat Evangelii testis eiusque ecclesialis
glorificatio permagnum aetatis nostrae nuntium christianis familiis affert.
Ioanna Beretta Maxentae orta est, in provincia dioecesique
Mediolanensi, die IV mensis Octobris anno MCMXXII, decima ex tredecim liberis,
parentibus Alberto Beretta et Maria De Micheli. A pueritia fidei donum plene
accepit et christianae doctrinae germanam institutionem, ipsis docentibus
parentibus, qui eam erudierunt ut vitam veluti mirum Dei donum existimaret, ut
Providentiae confideret, utque de necessitate et efficacitate precationis certa
esset.
Cum adolesceret, expers non fuit difficultatum et
aerumnarum, quae scholae immutationes fuerunt, familiae translationes,
aegrotationes morsque parentum. Haec tamen omnia non vulnera laboresque
induxerunt, pro eiusdem spiritalis vitae ubertate et altitudine, immo ipsius
sensum acueunt virtutemque extulerunt.
Dum Lyceum frequentaret Studiorumque Universitatem amabilis
iuvenis conspiciebatur pariter ac firma modestaque, atque, dum studiis
diligenter vacabat, fidem suam explicabat apostolicum opus curiose sustinendo
inter Actionis Catholicae iuvenes atque senes indigentesque iuvando. Actionis
Catholicae puellis scripsit: «Ex vestra expleta vocatione aeterna pendet
felicitas et terrestris. Quaeque vocatio est vocatio ad maternitatem
materialem, spiritalem, moralem, quia Deus inclinationem ad vitam in nobis
posuit. Ad suam quisque vocationem se expediat oportet, ad vitam donandam. Si
in vocatione nostra adimplenda acciderit ut moriendum sit, hic erit pulcherrimus
vitae nostrae dies».
In medicina et chirurgia doctrix renuntiata anno MCMXLIX
apud Studiorum Universitatem Papiensem, anno MCML ambulatorium medicum
constituit Meseri, quod est municipium Maxentanum; in paediatria apud
Universitatem Studiorum Mediolanensem politiorem consecuta est artem anno
MCMLII, sed matresfamilias, pueros, senes et pauperes curavit potissimum.
Cum operam suam navat, quam quidem missionem existimat et
explet, munus apostolicum suum industrie auget, atque pariter vivendi laetitiam
per montium lustrationem et rerum naturae fruitionem ostendit. Se ipsa sua
precatione et aliorum percontatur de vocatione sua, quam Dei donum diiudicat.
Matrimonii vocationem postquam elegit, perstudiose complexa est et spopondit se
omni vi «familiae vere christianae formandae» dedicaturam. Cum Doctore
machinario Petro Molla desponsata, hoc tempus in laetitia precationeque exigit.
Die XXIV mensis Septembris anno MCMLV in basilica S. Martini Maxentae
matrimonium felicissime contraxit. Anno MCMLVI, mense Novembri Petrum Aloisium
peperit et subsequenti anno, mense Decembri, Mariolinam, anno MCMLIX, mense
Iulio, Lauram. Optime simpliciterque matris officium, cum uxoris, medicae artis
peritae et vivendi laetitiae coniunxit.
Tertio labente mense a quarto conceptu, uteris fibroma
comparuit. Initium fuit eius holocausti. Sectionem chirurgicam iniit, aperte
expostulans ut tumor evelleretur, salva filiola concepta, quamvis sciret se
magnum periculum obituram. Hilaris in precatione et expedita, sex postremos
menses transegit, exspectans Ioannae Emmanuelae ortum, quae die XXI mensis
Aprilis anno MCMLXII nata est.
«Nonnullis diebus ante partum mihi dixit, narrat vir,
firme pariter ac sedate, alto contuitu, quem numquam obliviscar: "Si me aut
puerum eligere debetis, eligite, ita statuo, puerum. Eum servate"». Post
hebdomadam, vehementibus excruciatibus vexata ob peritonitidem septicam, quae
interea supervenerat, Ioanna de hac vita demigravit domi suae Pontis Novi, quo
ad suum optatum perducta erat, paucis horis ante, iterans moritura: «Iesu, te
diligo». Hoc evenit die XXVIII mensis Aprilis anno MCMLXII.
In coemeterio Meseri condita est, dum sanctitatis eius fama
vulgabatur simul ac illius facti admiratio quod eam extulerat.
Mulier eximii amoris, sponsa et mater egregia, in cotidiana
vita Evangelii imperiosa bona est testificata. Hanc quidem mulierem tamquam
exemplar exhibentes christianae perfectionis, extollere volumus omnes
matresfamilias animosas, quae totas se familiae dedunt, quae liberos
generantes patiuntur, quae paratae sunt ad omnes labores, ad omne sacrificium,
ut quae habent potiora aliis tradant.
Canonizationis causa incohata est, Processu Cognitionali
celebrato apud Curiam archiepiscopalem Mediolanensem, a die XXX mensis Iunii
anno MCMLXXX ad diem XXI mensis Martii anno MCMLXXXVI, addito Rogationali
Processu Bergomensi (annis MCMLxxx-MCMLXXXIII).
His completis iuridicialibus normis a iure statutis, die VI
mensis Iulii anno MCMXCI, Nobis coram decretum prodiit, quo agnoscebatur Dei
Serva heroum in modum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas
exercuisse. Interea apud Curiam episeopalem Graiahuensem (in Brasilia)
celebratus est canonicus Processus de sanatione quadam mira Venerabilis
intercessioni adseripta. Eventu suetis inquisitionibus pervestigato, Nobis
coram, die XXI mensis Decembris anno MCMXCII, Decretum super miro prodiit.
Statuimus igitur ut beatifications ritus Romae, die XXIV
mensis Aprilis anno MCMXCIV, Internationali Familiae Anno volvente,
celebraretur. Hanc igitur hoc die inter sacra ediximus formulam: Nos vota
Fratrum nostrorum Iosephi Kumuondala Mbimba, Archiepiscopi
Mbandakani-Bikoroensis, Camilli Cardinalis Ruini, Vicarii Nostri pro Romana
Dioecesi, et Caroli Mariae Cardinalis Martini, Archiepiscopi Mediolanensis,
necnon plurimorum aliorum Fratrum in episcopatu multorumque christifidelium
explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, Auctoritate Nostra
Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Isidorus Bakanja,
Elisabeth Canori Mora et Ioanna Beretta Molla Beatorum nomine in posterum
appellentur eorumque festum: Isidori Bakanja die duodecima Augusti, Elisabeth
Canori Mora die quarta Februarii et Ioannae Beretta Molla die vicesima octava
Aprilis in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus volumus et nunc et in posterum tempus
vim habere, contrariis rebus quibusvis minime officientibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die
XXIV mensis Aprilis, anno MCMXCIV, Pontificatus Nostri sexto decimo.
ANGELUS card. SODANO
Secretarius Status
© Copyright 1994 - Libreria Editrice Vaticana