The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

LITTERAE DECRETALES

OMNI SAECULO

QUIBUS BEATAE HEDVIGI REGINAE SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR

 

Ad perpetuam rei memoriam. – «Omni saeculo omnique pariter in populo plures invenimus "perfectas" (Prv 31,10) mulieres quae [...] munus Ecclesiae participaverunt [...]. Sanctae mulieres quasi quaedam corporatae personae sunt speciei muliebris optimae; verum exemplaria aequabiliter universis sunt christianis, exempla scilicet "Christi sequelae"» (AAS LXXX [1988], 1719-1720). Quae significavimus in Epistula Apostolica inscripta Mulieris dignitatem, plene effecit Hedvigis Cracoviensis, ibi inter alias beatas mulieres commemorata. Filia Ludovici d'Angio, Hungariae et Poloniae regis, atque Elisabethae, principis dominae Bosniensis, Hedvigis nata est in Hungaria a. MCCCLXXIV. Post patris mortem, eius mater, petitionibus concedens nobilium Polonorum, Polonicae regiae sedem destinavit Hedvigi quae quidem die XVI mensis Octobris anno MCCCLXXXIV, regalem coronam accepit. Iuvenis regina nupsit, ad bonum Ecclesiae atque Polonicae et Lituanae Nationum, Lituaniae magno principi Jagello, qui ante matrimonium baptizatus est, nomine Ladislao ei imposito. Hedvigis Ecclesiam et Christi Vicarium dilexit: schismatis Occidentalis tempore, fidelis perstitit erga Apostolicam Sedem, legitimum Papam adiuvit. Peculiaris missionis a Deo sibi concreditae conscia, Evangelii disseminationi, divini cultus incremento atque Christianorum unitati studiose favit. Monasteria sustentavit, sacral aedes fundavit et, anno MCCCXCVII, Bonifatii PP. IX concessu, theologiae facultatem in urbe Cracoviensi instituit atque ad renovandam Studiorum Universitatem e Jagellonica nuncupatam valuit.

Illius aetatis documenta communi consensu Hedvigem «matrem pauperum» vocant; ipsa enim valetudinaria exstruxit, caritatis opera varia ratione fovit atque in vita sua admirabilem inter precem et actionem demonstravit conexionem. Pie obiit die XVII mensis Iulii, anno MCCCXCIX, XXV scilicet anno vitae suae, paulo post ortum mortemque unicae filiae quam ardenter desideraverat. Sanctimoniae fama, quae eam iam viventem comitata est, crevit post Hedvigis mortem tota in Polonia singularique modo in urbe Cracoviensi. Archiepiscopus Gnesnensis Adalbertus Jastrzębiec, tempore pastoralis visitationis in Cracovia anno MCDXXVI, commissionem instituit ad reginae vitam perscrutandam eiusque canonizationis causam promovendam. Patres Concilii Oecumenici Constantiensis et Basileensis de canonizatione Hedvigis tractaverunt, sed varia bella et Polonici regni dispertitiones, canonicum processum impedierunt. Post secundum bellum mundiale Adamus Stephanus SRE Cardinalis Sapieha, Archiepiscopus Cracoviensis, processum iniit informativum de sanctitate Hedvigis deque miraculis eius deprecationi adscriptis. Nos Ipsi, munus Archiepiscopi Cracoviensis exercentes, processum celebravimus annis MCMLXXII-MCMLXXIV de Confirmatione cultus ab immemorabili tempore praestiti Servae Dei Hedvigi Reginae Poloniae «beatae vel sanctae» nuncupatae. Congregatio de Causis Sanctorum die XXV mensis Maii, anno MCMLXXIX, casum exceptum agnovit; Congregatio deinde pro Sacramentis et Cultu Divino die XXIX mensis Maii, anno MCMLXXIX, memoriam liturgicam beatae Hedvigis decrevit celebrandam pro archidioecesi Cracoviensi die XVII mensis Iulii atque formulas approbavit, quibus Nos Ipsi usi sumus Missam celebrantes in honorem beatae die VIII mensis lunii anno MCMLXXIX, apud eius sepulcrum.

Omnibus deinde ad canonum normam impletis, die XVII mensis Decembris, anno MCMXCVI, Nobis adstantibus, decretum promulgatum est de heroicitate virtutum. Die VIII mensis Aprilis insequentis anni decretum prodiit super miraculo deprecationi eiusdem Beatae recte adscripto. Quapropter statuimus ut canonizationis ritus proximo die VIII mensis Iunii Cracoviae perageretur, occasione Nostri pastoralis itineris in Poloniam. In Nostra igitur ad Poloniam visitatione, inter Missarum sollemnia Cracoviae, multis adstantibus Fratribus Nostris Episcopis, sacerdotibus, nec non plurimis christifidelibus, auxilio Spiritus Sancti invocato, haec verba pronuntiavimus:

«Na chwałę Świętej i Nierozdzielnej Trójcy, dla wywyższenia katolickiej wiary i wzrostu chrześcijańskiego życia, na mocy władzy naszego Pana Jezusa Chrystusa i Świętych Apostołów Piotra i Pawła, a także Naszej, po uprzednim dojrzałym namyśle, po licznych modlitwach i za radą wielu Naszych Braci w biskupstwie, orzekamy i stwierdzamy, że błogosławiona Jadwiga Królowa jest Świętą, i wpisujemy Ją do Katalogu Świętych, polecając, aby odbierała Ona cześć jako Święta w całym Kościele.

W imię Ojca i Syna, i Ducha Świętego».

Quibus prolatis verbis, orationem pio quidem habuimus studio, qua tum eximiam vivendi viam tum singular simul christianas virtutes laudibus extulimus huius Sanctae, quae, veluti lucerna ardens et lucens, claras dedit pietatis operumque bonorum testificationes. Item omnes qui se christianos esse profitentur hortati sumus ad illius vestigia sequenda. Denique publice cum adstantibus cunctis illam sumus venerati atque consentanea nimirum prece quasi praeeuntes Ipsi primi eam in adiutorium omnium nostrum in terra adhuc peregrinantium invocavimus.

Quae autem decrevimus volumus et nunc et in perpetuum tempus vim sortiri, contrariis rebus minime quibuslibet obstantibus.

Datum Cracoviae, die VIII mensis Iunii anno MCMXCVII, Pontificatus Nostri undevicesimo.

EGO IOANNES PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.

 

© Copyright 1997 - Libreria Editrice Vaticana

 

top