IOANNES PAULUS PP. II
LITTERAE
APOSTOLICAE
SI VIS*
VENERABILI DEI SERVAE TERESIAE GRILLO MICHEL BEATORUM HONORES
DECERNUNTUR.
Ad
perpetuam rei memoriam. — «Si vis perfectus esse, vade, vende, quae habes, et
da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me» (Mt 19,
21).
Evangelio parens quod propria bona ut fratribus pauperioribus darentur
suadebat, Venerabilis Dei Serva Teresia Grillo Michel Dominum totum per vitae
cursum sequi, derelictis sine condicione amatis, non dubitavit, ut Dei
paternitatem cognoscere possent. Haec caritatis testis in oppido Spinetta
Marengo provinciae Alexandrinae Statiellorum, die XXV mensis Septembris anno
MDCCCLV orta est, quinta scilicet et novissima Iosephi Grillo et Mariae
Antonillae Parvopassau filia priscae insignisque domus. Die post baptismo abluta
est, anno MDCCCLXVII sacro chrismate confirmata est atque quinque post annis
sacram eucharistiam recepito Taurinensi Laudensique in urbe instituta,
Alexandriam Statiellorum remeavit. Die II mensis Augusti anno MCCCLXXVII erudito lepidoque plumatorum
militum duci, Ioanni Michel, nupsit. Una cum viro Casertam primum, tum Iacam
Regalem, Catanam, Porticus, tum denique Neapolim petiit. Vidua cum ex inopinato
anno MDCCCXCI facta esset, maxima animi anxietate ac maerore correpta est, ex
qua re lecta sancti Iosephi Cottolengo vitae narratione evasit. Divina grati a
permota, pauperum egenumque causam complexa est atque suarum aedium ianuam
pueris pauperibus hominibusque derelictis et indigentibus reseravit. Sub anni
MDCCCXCIII exitu, augescentibus pauperibus, cum «brachia distendere vellet,
ut multi sub Divinae Providentiae alas reciperentur», pro aedibus Michel
aedificium emit, ubi «Parvum Deversorium Divinae Providentiae» condidit.
Incepto huic, quod Teresia suscepit, non modo civitatis auctoritas obstitit,
sed etiam ac potissimum amici et necessarii, qui minime novum hoc vitae genus
comprobabant. Cum non esset probata, palam solidarietas et pauperum, hominum
liberalium et operis sociarum affectio emerserunt. Ecclesiastica Auctoritate
impellente, die VIII mensis Ianuarii in sacello «Parvi Deversorii» una cum octo
sociis vestem religiosam induit, sic «Congregationem Parvarum Sororum
divinae Providentiae» condidit. Ceteris XLV vitae annis Institutum diffundere et
roborare studuit. Continuo namque post Institutum conditum domus variis in
Pedemontanis locis constitutae sunt, quod mox Venetorum, Langobardorum, Ligurum,
Apulorum et Lucanorum in regionibus etiam factum est. Ab anno MCM die XIII
mensis Iunii in Brasilia et anno MCMXXVII, beato Aloisio Orione auctore, in
Argentina Istitutum coepit diffundi. Sibi minime parcens, cum in communitate
adesset sollicita ac fervida, sorores fovebat et cohortabatur Teresia. Octies
Oceanum tranavit, Americam Latinam petitura, ubi ea incitante complura ludi
pueritiae, orphanotrophia, scholae, valetudinaria ac senum deversoria condita
sunt. Die VIII mensis Iunii anno MCMXLII Apostolica Sedes «Congregationem
Parvarum Sororum divinae Providentiae» comprobavit. Dum suam vitam in pauperum
Congregationisque famulatu exigebat, summopere ac perseveranter sanctificationis
opus sustinuit. Etenim suae consecrationi fidelis, in dies Christo imitando
christianisque virtutibus colendis progressa est, insignem perfectionis gradum
attingens. Meritis locupletata die XXV mensis Ianuarii anno MCMXLIV Alexandriae
Statiellorum, LXXXIX annos nata, de hoc mundo demigravit. Eius Institutum in
Italia XXV, in Brasilia XIX et in Argentina VII domus annumerabat. Sanctitatis
fama constans lataque ad beatificationis canonizationis Causam anno MCMLIII
perduxit. His a iure statutis peractis rebus, die VI mensis Iulii anno MCMLXXXV
declaravimus Dei Servam heroum in modum
virtutes theologales, cardinales hiisque adnexas, exercuisse. Apud Curiam
interea Carantigensem, anno MCMLXVI, canonica inquisitio de quadam pueri mira
sanatione, quae anno MCMLXIV evenerat eaque Venerabilis Dei Servae
intercessioni adscripta, peracta est. Ad iuris normam primum res a medicis
pervestigata est, tum a Consultoribus Theologis necnon Patribus Cardinalibus
Episcopisque Congregationis de Causis Sanctorum. Inquisitionibus feliciter
expletis, Nobis coram super miro prodiit Decretum, die XVIII mensis Decembris
anno MCMXCVII. Statuimus igitur ut beatificationis ritus Augustae Taurinorum
celebraretur die XXIV mensis Maii anno MCMXCVIII.
Hodie igitur, Augustae
Taurinorum, inter Missarum sollemnia hanc ediximus formulam: Noi, accogliendo
il desiderio dei nostri fratelli Livio Maritano, Vescovo di Acqui, Giovanni
Cardinal Saldarini, Arcivescovo di Torino, e Fernando Charrier, Vescovo di
Alessandria, di molti fratelli nell'episcopato e di molti fedeli, dopo aver
ricevuto il parere della Congregazione delle Cause dei Santi concediamo, con la
nostra Autoritą Apostolica, che i venerabili Servi di Dio Teresa Bracco,
Giovanni Maria Boccardo e Teresa Grillo Michel d'ora in poi siano chiamati Beati
e che si possa celebrare la loro festa ogni anno, nei luoghi e secondo le regole
stabilite dal diritto, il 30 agosto per Teresa Bracco, il 20 novembre per
Giovanni Maria Boccardo e il 26 gennaio per Teresa Grillo Michel.
Nel nome del
Padre e del Figlio e dello Spirito Santo.
Clara haec mulier insignes pietatis
caritatisque dedit testificationes, quae non modo suas religiose toleravit
difficultates verum et sese totam, Evangelii monitiones penitus tenens,
hominibus addixit qui ad humiliorem ordinem pertinent.
Quae autem his Litteris
decrevimus nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis rebus
minime obstantibus quibuslibet.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIV mensis
Maii, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.
De mandato Summi Pontificis
ANGELUS card. SODANO
*A.A.S., vol. XCII (2000), n. 3, pp. 232-234
© Copyright 1998 - Libreria Editrice Vaticana