The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
ECCLESIA DE EUCHARISTIA

LITTERAE ENCYCLICAE
CUNCTIS CATHOLICAE ECCLESIAE EPISCOPIS
PRESBYTERIS ET DIACONIS
VIRIS ET MULIERIBUS CONSECRATIS
OMNIBUSQUE CHRISTIFIDELIBUS LAICIS
DE EUCHARISTIA EIUSQUE NECESSITUDINE
CUM ECCLESIA

 

 

PROOEMIUM

ECCLESIA DE EUCHARISTIA vivit. Non modo cotidianam fidei experientiam haec patefacit veritas sed quadam in summa ipsius Ecclesiae nucleum mysterii complectitur. Cum laetitia multiplicibus formis illa experitur quomodo promissio continenter impleatur: "Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Mt 28, 20); verum sacra in Eucharistia propter panis vinique conversionem in Corpus ac Sanguinem Domini gaudet ipsa singulari quadam vehementia de hac praesentia. Ex quo enim tempore, die videlicet Pentecostes, suscepit Ecclesia, Novi Foederis Populus, peregrinationis suae iter ad caelestem patriam, pergit dies eius Divinum Sacramentum signare quos fidenti omnino spe replet.

Merito edixit Concilium Vaticanum II "Sacrificium eucharisticum, totius vitae christianae fontem et culmen" (1). "In Sanctissima enim Eucharistia totum bonum spirituale Ecclesiae continetur, ipse scilicet Christus, Pascha nostrum panisque vivus per carnem suam Spiritu Sancto vivificatam et vivificantem vitam praestans hominibus" (2). Hanc ob causam Ecclesiae oculi semper in Dominum intenduntur in Altaris Sacramento praesentem, ubi plenam immensi eius amoris demonstrationem detegit.

2. Volvente Magno Iubilaeo Anni MM licuit Nobis in Cenaculo Hierosolymitano Eucharistiam celebrare, ibi videlicet ubi secundum traditam doctrinam primum a Christo ipso est celebrata. Locus huius Sanctissimi Sacramenti institutionis est Cenaculum. Ibi enim suas in manus panem sumpsit Christus quem fregit discipulisque dedit dicens: "Accipite, comedite: hoc est corpus meum, quod pro vobis datur" (cfr Mt 26, 26; Lc 22, 19; 1 Cor 11, 24).

Deinde calicem in manus vini sustulit eisque dixit: "Accipite et bibite omnes: hic calix novum aeternumque testamentum est in sanguine meo, qui pro vobis funditur et pro omnibus in remissionem peccatorum" (cfr Mc 14, 24; Lc 22, 20; 1 Cor 11, 25). Grati erga Dominum Iesum sumus Nobis qui permisit eodem loco ut repeteremus, mandato illius oboedientes: "Hoc facite in meam commemorationem" (Lc 22, 21), voces eas ab Eo duobus annorum abhinc milibus pronuntiatas.

Qui Ultimae Cenae participes fuerunt Apostoli, intellexeruntne verborum significationem ex Christi labiis provenientium? Fortasse nullo modo. Eadem enim verba plenam lucem acceptura erant tantummodo sub finem Tridui Sacri, illius intervalli inter vesperum Feriae Quintae in Cena Domini et diei Dominici mane. Iis diebus adscribitur Mysterium Paschale; in iis etiam inscribitur Mysterium Eucharisticum.

3. Paschali nascitur Ecclesia de mysterio. Hac de causa Eucharistia, quae Mysterii Paschalis sacramentum per excellentiam est, in ipso corde ecclesialis vitae reponitur. Hoc ex primis Ecclesiae imaginibus percipitur quae nobis in Actibus Apostolorum praebentur: "Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus" (2, 42). In "fractione panis" Eucharistia commemoratur. Post duo annorum milia pristinam illam Ecclesiae imaginem explere pergimus. Et dum in eucharistica Celebratione id facimus, mentis oculi ad Triduum Paschale reducuntur: ad id nempe quod vespere Feriae Quintae in Cena Domini, Ultimae Cenae tempore, et postea est actum. Etenim praecipiebat sacramentali modo ipsa Eucharistiae institutio eventus qui paulo post intercessuri erant iam ab ipsa agonia in horto Gethsemani. Conspicimus iterum Iesum qui de Cenaculo exit cum discipulisque descendit ut torrentem Cedron transeat atque in Hortum Olivarum adveniat. Eodem in Horto etiam hodie vivunt arbores quaedam olivae sane antiquissimae. Fortasse testes ipsae eorum fuerunt quae in earum umbra ea vespera contigerunt, cum Christus precans mortalem subiit anxietatem: "Et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram" (Lc 22, 44). Quem paulo ante Ecclesiae commisit sanguinem veluti salutis potionem in eucharistico Sacramento, iam coeptus est effundi; effusio autem illius in Golgotha postea compleri debebat et nostrae redemptionis instrumentum fieri: "Christus [...] advenit pontifex futurorum bonorum [...] neque per sanguinem hircorum et vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa" (Heb 9, 11-12).

4. Nostrae redemptionis hora. Quamquam penitus afflictus, Iesus suam "horam" non refugit: "Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc" (Io 12, 27). Cupit ut sibi discipuli comites adsistant, tamen solitudinem pati debet et derelictionem: "Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem" (Mt 26, 40-41). Unus sub cruce Ioannes manebit iuxta Mariam aliasque pias feminas. Agonia in horto Gethsemani initium modo erat Crucis agoniae die Veneris. Hora sacra, hora mundi redemptionis. Quotiens apud Iesu tumulum Hierosolymitanum Eucharistia celebratur, modo quasi concreto ad eius reditur "horam", crucis horam et glorificationis. Eum in locum eamque ad horam spiritaliter omnis revertitur sacerdos Sanctam Missam celebrans, una cum christiana communitate quae illius est particeps.

Crucifixus est, mortuus et sepultus; descendit ad inferos; tertia die resurrexit a mortuis. Tamquam vocis imaginem his verbis fidei professionis referunt verba contemplationis et proclamationis: Ecce lignum crucis, in quo salus mundi pependit. Venite adoremus. Hanc ad omnes invitationem dirigit Ecclesia pomeridianis horis Feriae Sextae Hebdomadae Sanctae. Suum deinde repetit cantum Ecclesia Paschali vigilia ut proclamet: Surrexit Dominus de sepulcro qui pro nobis pependit in ligno. Alleluia.

5. Mysterium fidei! Cum haec enuntiat sacerdos aut cantat verba, acclamant praesentes: "Mortem tuam annuntiamus, Domine, et tuam resurrectionem confitemur donec venias".

His similibusve verbis suum etiam proprium recludit mysterium Ecclesia, dum in ipsius Passionis mysterio indicat Christum: Ecclesia de Eucharistia. Si per Spiritus Sancti donum Pentecostes die Ecclesia prodit in lucem et iter suscipit per orbis vias, tempus certissime decretorium eius constitutionis est Eucharistiae institutio in Cenaculo.

Fundamentum autem eius atque origo totum Triduum Paschale est, at hoc quasi colligitur et antecapitur et "consummatur" sempiternum in eucharistico dono. Ecclesiae enim tradidit Iesus Christus hoc in dono perpetuam mysterii Paschalis adimpletionem. Eo etiam arcanum quendam "temporis concursum" instituit inter illud Triduum et omnium saeculorum transitum.

Haec nos cogitatio ad affectus perducit magni gratique stuporis. Etenim in Paschali eventu atque Eucharistia, quae illum per saecula exsequitur, exsistit re vera immensa "capacitas", qua tota continetur historia uti destinata receptrix gratiarum redemptionis. Semper oportet hic stupor Ecclesiam pervadat in eucharistica Celebratione congregatam. Verum comitari debet praecipue Eucharistiae ministrum. Ipse enim, propter facultatem sibi in sacramento Ordinationis sacerdotalis concessam, peragit consecrationem. Ex potestate, quae a Christo in Cenaculo ei obtingit, ipse pronuntiat voces: "Hoc est Corpus meum quod pro vobis tradetur... Hic est calix Sanguinis mei qui pro vobis effundetur...". Enuntiat haec verba sacerdos vel potius os suum suamque vocem praestat Illi qui in Cenaculo haec vocabula exprompsit, et qui voluit ut per aetates ab omnibus illis eadem iterarentur qui in Ecclesia ministeriale illius communicant sacerdotium.

6. Illum cupimus eucharisticum "stuporem" his Litteris Encyclicis rursus excitare, tamquam iubilarem hereditatem quam Epistula Apostolica Novo Millennio ineunte Ecclesiae commendare voluimus et cum Mariali eius consummatione in documento Rosarium Virginis Mariae. Vultum Christi contemplari, quin immo eum cum Maria contueri, est propositum seu "programma" quod illucescente tertio Millennio Ecclesiae significavimus, cum eam simul hortaremur ut in altum historiae mare cum novae evangelizationis fervore procederet. Christum contemplari idem valet ac Eum agnoscere ubicumque sese ostendit, multiplici quidem in ipsius praesentia, sed potissimum in vivo corporis sanguinisque illius Sacramento. De Christo eucharistico vivit Ecclesia, ab Eo nutrita ab Eoque illustrata.

Fidei mysterium Eucharistia est ac simul "mysterium lucis" (3). Quotiens eam celebrat Ecclesia, vivere rursus quodammodo possunt fideles experientiam duorum discipulorum de Emmaus: "Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum" (Lc 24, 31).

7. Ex quo tempore ministerium Nostrum Petri Successoris incohavimus, semper Feriae Quintae Hebdomadae Sanctae, Eucharistiae nempe diei et Sacerdotii, peculiaris diligentiae documentum servavimus, Epistulam universis mundi sacerdotibus mittentes. Hoc anno, vicesimo quinto videlicet Pontificatus Nostri, plenius velimus totam Ecclesiam hac meditatione eucharistica involvere, etiam ut gratias Domino pro Eucharistiae et Sacerdotii dono referamus: "Donum et mysterium" (4). Si Rosarii Annum indicentes hunc Nostrum vicesimum quintum annum statuimus collocare sub Christi contemplationis signo in Mariae ipsius schola, transire nolumus hanc Feriam Quintam Hebdomadae Sanctae anno MMIII quin ante "eucharisticum vultum" Christi commoremur ac nova quadam vi Ecclesiae inculcemus principalem Eucharistiae partem. Ex ipsa enim vivit Ecclesia. Hoc se alit "Pane vivo". Quis non necesse esse arbitretur omnes cohortari ut iterum eandem rem semper experiantur?

8. Cum Eucharistiam cogitamus, vitam Nostram respicientes uti sacerdotis et episcopi et Petri Successoris, ultro etiam recordamur de tot occasionibus totque locis ubi eam Nobis celebrare licuit. Templum paroeciale meminimus Niegoviae, primum ubi explevimus pastorale officium, ecclesiam collegiatam sancti Floriani Cracoviae, aedem cathedralem Wawel, sancti Petri basilicam tot aliasque basilicas et aedes Romae ac totum per orbem. Sanctam Missam celebrare potuimus in sacellis iuxta semitas montanas, in lacuum rivis, in litore maritimo; eam pariter in areis celebravimus apud stadia urbiumque plateas... Hic adeo varius Celebrationum eucharisticarum Nostrarum prospectus efficit ut earum universalem indolem vehementer percipiamus, immo, ut ita dicamus, "cosmicam". Ita est, cosmicam! Quoniam quotiens etiam parvo in altari sacelli rustici celebratur, Eucharistia quodam certo sensu semper celebratur in ara orbis. Caelum enim coniungit et terram. Continet et penetrat omnia creata. Homo factus est Filius Dei ut totam creaturam redintegraret, extremo quidem laudis actu, in Eum, qui omnia ex nihilo creaverat. Itaque Ipse, summus atque aeternus Sacerdos, per suae Crucis sanguinem in sanctuarium aeternum pervenit Creatorique et Patri totam creaturam redemptam reddit. Hoc consequitur per Ecclesiae sacerdotale ministerium, in Sanctissimae Trinitatis gloriam. Hoc reapse est mysterium fidei quod in Eucharistia completur: orbis e Dei Creatoris manibus egressus ad Eum a Christo redemptus revertitur.

9. Eucharistia, salvifica nempe Iesu praesentia in fidelium communitate eiusque spiritalis alimonia, est pretiosissimus thesaurus quem Ecclesia sua in historiae peregrinatione possidere potest. Ita explicatur sollicita cura, quam Ecclesia semper Mysterio eucharistico reservavit, quae porro cura magna cum auctoritate elucet in operibus Conciliorum et Summorum Pontificum. Quis non stupeat de doctrinarum expositionibus in Decretis super Sanctissima Eucharistia et Sacrosancto Sacrificio Missae quae e Concilio Tridentino prodierunt? Paginae illae per subsequentia saecula tum theologiam tum catechesim direxerunt et etiam nunc caput quoddam dogmaticum sunt ad quod reliqua referuntur ut continenter renovetur et crescat Dei Populus in fide atque Eucharistiae amore. De temporibus vero nobis propinquioribus tres oportet Encyclicae Litterae commemorentur: Mirae Caritatis Leonis XIII (28 Maii 1902) (5), Mediator Dei Pii XII (20 Novembris 1947) (6) et Mysterium Fidei Pauli VI (3 Septembris 1965) (7).

Licet proprium documentum non ediderit Concilium Vaticanum II de Mysterio eucharistico, varios tamen eius aspectus per longam documentorum suorum seriem collustrat ac praesertim in Constitutione dogmatica de Ecclesia Lumen gentium tum etiam in Constitutione de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium.

Nos etiam Ipsi primis annis apostolici Ministerii in Petriana Cathedra per Epistulam Apostolicam Dominicae Cenae (24 Februarii 1980) (8) potuimus quasdam Mysterii eucharistici rationes pertractare eiusque impulsionem in vitam illius qui eius est minister. Hodie illius sermonis repetimus cursum animo etiam magis permoto sensibus et gratiarum actionibus, veluti verbum Psalmistae referentes: "Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo" (Ps 116 [115], 12-13).

10. Huic nuntiandi officio ipsius Magisterii respondit crescens interior communitatis christianae vita. Nihil dubitatur quin permagnas utilitates attulerit liturgica Concilii reformatio ad magis consciam, actuosam ac fructuosam fidelium participationem sancti Sacrificii altaris. Tot praeterea locis amplum cotidie spatium accipit Sanctissimi Sacramenti adoratio fitque inexhausta sanctitatis origo. Pia deinde fidelium actio in eucharistica processione sollemnitatis Corporis et Sanguinis Christi exstat Domini gratia quae quotannis participes omnes laetitia replet. Alia similiter fidei et amoris eucharistici solida signa memorari possunt.

Dolendum tamen est quod iuxta lucida haec umbrae non desunt. Etenim est ubi fere tota negligentia cultus adorationis eucharisticae deprehendatur. Accedunt in hoc vel illo ecclesiali ambitu abusus qui ad rectam obscurandam fidem doctrinamque catholicam super hoc mirabili Sacramento aliquid conferunt. Nonnumquam reperitur intellectus valde circumscriptus Mysterii eucharistici. Sua enim significatione et vi sacrificii destitutum, mysterium vivitur tamquam si sensum ac momentum alicuius fraterni convivii non excedat. Praeterea sacerdotii ministerialis necessitas, quae successioni apostolicae innititur, nonnumquam absconditur atque Eucharistiae sacramentalitas ad solam nuntiationis efficacitatem redigitur. Hinc etiam incepta oecumenica, quantumvis voluntate nobilia, passim consuetudinibus eucharisticis indulgent disciplinae illi contrariis qua suam exprimit Ecclesia fidem. Ob haec omnia quis non intimum patiatur dolorem? Donum enim Eucharistia nimis magnum est ut ambiguitates et imminutiones sufferat.

Litteras has Encyclicas Nostras conducere efficaciter posse confidimus ut doctrinarum umbrae dissipentur et usus reprobati submoveantur, unde omni in sui mysterii fulgore Eucharistia resplendere pergat.

CAPUT I

Mysterium fidei

11. "Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur" (1 Cor 11, 23), eucharisticum corporis sui sanguinisque Sacrificium instituit. Apostoli Pauli verba ad commoventem nos reducunt eventum ubi Eucharistia est nata. Ipsa passionis et mortis Domini eventum inscriptum affert, qui deleri non potest. Non sola est commemoratio, sed sacramentalis repraesentatio. Crucis est sacrificium quod per saecula perpetuatur (9). Hanc veritatem bene voces declarant quibus in ritu Latino populus appellationi a sacerdote factae: "Mysterium fidei" respondet: Mortem tuam annuntiamus, Domine!

A Christo, suo Domino, Eucharistiam accepit Ecclesia non veluti donum, licet magni pretii inter tot alia, sed donum per excellentiam. Quoniam donum est eius ipsius nec non illius Personae in sancta humanitate sicut etiam donum operis salutis. Hoc non definitur praeterito tempore, quoniam "quidquid Christus est, et quidquid Ipse pro omnibus hominibus fecit et passus est, aeternitatem participat divinam et sic omnia transcendit tempora" (10).

Cum Eucharistiam celebrat Ecclesia, mortis et resurrectionis Domini sui memoriam, hic praecipuus salutis eventus re vera praesens redditur et "opus nostrae redemptionis exercetur" (11). Hoc sacrificium ita funditus afficit generis humani salutem ut Iesus Christus illud compleverit et ad Patrem redierit tantummodo postquam nobis instrumentum reliquit ut participes essemus tamquam si ibi praesentes adfuissemus. Quisque sic christifidelis partem capere potest eiusque fructus inexhausto percipere. Haec fides est, ex qua christianae generationes per saecula vixerunt. Hanc fidem Ecclesiae Magisterium sine intermissione inculcavit gaudens gratiasque agens de dono inaestimabili (12). Rursus cupimus hanc veritatem revocare Nosque iuxta vos, carissimi Nostri fratres ac sorores, in adoratione adstare ante Mysterium hoc: Mysterium magnum, misericordiae Mysterium. Quid pro nobis amplius facere potuit Iesus? Re vera in Eucharistia amorem nobis demonstrat qui procedit "in finem" (cfr Io 13, 1), amorem qui non novit limitem.

12. Haec ratio universalis caritatis ipsius Sacramenti eucharistici innititur ipsis Salvatoris verbis. Illud enim instituens non tantum dixit "hoc est corpus meum", "hic est sanguis meus", sed addidit: "quod pro vobis datur... qui pro vobis funditur" (Lc 22, 19-20). Non affirmavit dumtaxat, quod eis ad comedendum daret atque ad bibendum suum esse corpus suumque sanguinem, sed eius pariter virtutem sacrificalem patefecit, cum sacramentali modo suum sacrificium praesens efficeret, quod in Cruce nonnullis post horis ad omnium salutem perfecturus erat. "Missa simul et inseparabiliter sacrificale est memoriale in quo Crucis perpetuatur Sacrificium, et sacrum convivium Communionis corporis et sanguinis Domini" (13).

Continenter vivit Ecclesia de hoc salutifero sacrificio, ad quod non modo per recordationem fidei plenam accedit, sed etiam in solido quodam tactu quia hoc Sacrificium revertitur praesens, se dum sacramentali via in omni communitate perpetuat quae illud per ministri consecrati offert manus. Hoc modo hominibus nostri temporis applicat Eucharistia reconciliationem semel in perpetuum a Christo effectam pro omnium temporum hominibus. Etenim "Sacrificium Christi et Sacrificium Eucharistiae unum sunt sacrificium" (14). Efficaciter hoc iam locutus est sanctus Ioannes Chrysostomus: "Eundem enim semper offerimus [Agnum], non nunc aliam, cras aliam ovem, sed semper eandem. Quamobrem unum est sacrificium propter hanc rationem. [...] Illam nunc quoque offerimus [hostiam], quae tunc fuit oblata, quae non potest consumi" (15).

Sacrificium Crucis praesens efficit Missa, non illi adiungitur neque id multiplicat (16). Quod repetitur est memorialis celebratio, memorialis demonstratio (17) ipsius, unde unicum et postremum redimens Christi sacrificium sese in tempore semper efficax praestat. Sacrificalis Mysterii eucharistici natura non potest propterea intellegi tamquam res a se stans, longe a Cruce, vel cum obliqua sola coniunctione cum Calvarii sacrificio.

13. Virtute huius suae necessitudinis cum Golgothae sacrificio Eucharistia sensu proprio sacrificium est, non tantum quadam universali significatione veluti si de simplici oblatione Christi tractaretur tamquam spiritalis fidelibus dati cibi. Nam amoris eius atque oboeditionis usque ad novissimum vitae momentum (cfr Io 10, 17-18) in primis est donum Patri ipsius oblatum. Certe donum hoc nobis favet, quin immo, universo hominum generi (cfr Mt 26, 28; Mc 14, 24; Lc 22, 20; Io 10, 15), attamen donum imprimis ad Patrem: "Quod quidem sacrificium Pater suscepit ac vicissim pro eadem plena donatione Filii sui, qui erat "factus oboediens usque ad mortem" (Philp 2, 8), donationem suam paternam reddidit, nempe donum novae vitae immortalis in ipsa resurrectione" (18).

Suum Ecclesiae concedens sacrificium voluit pariter Christus suum facere totius Ecclesiae spiritale sacrificium, quae etiam ut se ipsam cum Christi sacrificio offerat invitatur. Hoc nos docet, quod ad omnes fideles spectat, Concilium Vaticanum II: "Sacrificium eucharisticum, totius vitae christianae fontem et culmen, participantes, divinam Victimam Deo offerunt atque se ipsos cum Ea" (19).

14. Una cum passione et morte comprehendit etiam Christi Pascha illius resurrectionem. Hoc iterat populi acclamatio post consecrationem: Tuam resurrectionem confitemur. Sacrificium namque eucharisticum non modo in praesentiam reducit passionis mortisque Salvatoris mysterium, verum etiam resurrectionis mysterium, suam ubi consummationem attingit sacrificium. Quatenus vivit resuscitatus, potest se Christus in Eucharistia "panem vitae" (Io 6, 35.48) facere, "panem vivum" (Io 6, 51). Hoc neophytis sanctus Ambrosius memorat tamquam applicatum vitae eorum resurrectionis eventum: "Si tibi hodie est Christus, tibi cotidie resurgit" (20). Sanctus Cyrillus Alexandrinus rursus inculcabat sanctorum Mysteriorum participationem, quia "Confessio vera quaedam est atque commemoratio Dominum mortuum esse et revixisse propter nos, et pro nobis" (21).

15. Sacrificii Christi in Sancta Missa sacramentalis repraesentatio, quod resurrectione eius cumulatur, secum singularem quandam praesentiam infert quae - ut sermones repetamus Pauli VI - ""realis" dicitur non per exclusionem, quasi aliae "reales" non sint, sed per excellentiam, quia est substantialis, qua nimirum totus atque integer Christus, Deus et homo, fit praesens" (22). Ita etiam semper valida Concilii Tridentini revocatur doctrina: "Per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam Corporis Christi, Domini nostri, et totius substantiae vini in substantiam Sanguinis eius. Quae conversio convenienter et proprie a sancta Catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata" (23). Eucharistia re vera est Mysterium fidei, quod mysterium nostras superat cogitationes unaque fide percipi potest, quemadmodum patristicae super hoc divino Sacramento catecheses meminerunt. Ita hortatur sanctus Cyrillus Hierosolymitanus: "Quamobrem ne tamquam nudis et communibus elementis pani et vino Eucharisticis attende: sunt enim corpus et sanguis Christi, secundum Domini asseverationem; nam etiamsi illud tibi suggerat sensus, fides tamen te certum et firmum efficiat" (24).

Adoro te devote, latens Deitas concinere cum Doctore Angelico pergemus. Coram hoc amoris mysterio omnem suam experitur humana ratio finitionem. Facile intellegitur quomodo saeculorum decursu theologiam ipsam haec veritas ad arduos comprehendendi incitaverit conatus.

Laudabiles hi sunt omnino conatus, qui eo sunt utiliores et efficaciores quo magis criticum cogitationis usum coniungere possunt cum "fide viventi" Ecclesiae, quae praesertim in "charismate veritatis certo" Magisterii nec non "ex intima spiritualium rerum [...] intellegentia" (25) accipitur, quam quidem sancti praesertim attingunt. Terminus a Paulo VI est commonstratus: "Quaevis porro theologorum interpretatio, quae aliquam huiusmodi mysterii intellegentiam quaerit, ut cum catholica fide congruat, id sartum tectum praestare debet, in ipsa rerum natura, a nostro scilicet spiritu disiuncta, panem et vinum, peracta consecratione, esse desiisse, ita ut adorandum Corpus et Sanguis Domini Iesu post ipsam vere coram nobis adsint sub speciebus sacramentalibus panis et vini" (26).

16. Sacrificii salutaris efficacitas tum plene attingitur cum excipiendo corpore et sanguine Domini communicatur. Ex se enim ordinatur eucharisticum sacrificium ad intimam nostrum credentium coniunctionem cum Christo ipsam per communionem: Eum enim recipimus qui sese pro nobis obtulit, eius nempe corpus quod Ipse pro nobis in Cruce tradidit illiusque sanguinem qui "pro multis effunditur in remissionem peccatorum" (Mt 26, 28). Eius verba memoria bene tenemus: "Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me" (Io 6, 57). Confirmat nobis Iesus ipse hanc necessitudinem, ab eo affirmatam cum aliqua similitudine ipsius vitae trinitariae, re vera contingere. Verum est Eucharistia convivium, in quo se tamquam nutrimentum Christus offert.

Cum prima illa occasione hunc cibum Iesus nuntiat, audientes obstupescunt et dubitant, Magistrum simul cogentes ut verborum suorum obiectivam efferat veritatem: "Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis" (Io 6, 53). Non de quadam metaphorica agitur alimonia: "Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus" (Io 6, 55).

17. Per corporis sui sanguinisque communionem nobiscum etiam communicat Christus Spiritum suum. Scribit enim sanctus Ephrem: "Panem corpus vivum suum vocavit, quod et se ipso et suo Spiritu implevit. [...] Qui illud ex fide comedit, Ignem comedit et Spiritum. [...] Accipite et comedite omnes et edite cum ipso Spiritum Sanctum. Est re vera corpus meum et quicumque illud comederit sempiternum vivet" (27). Eucharistica in epiclesi hoc donum divinum, omnis alterius doni originem, expetit Ecclesia. Verbi causa in Divina Liturgia sancti Ioannis Chrysostomi legitur: "Rogamus, precamur et obsecramus, mitte Spiritum Sanctum in nos, et in haec proposita dona [...] ut fiat accipientibus in vigilantiam animae, in remissionem peccatorum, in communicationem Spiritus Sancti" (28). Et in Missali Romano precatur celebrans: "Concede, ut qui Corpore et Sanguine Filii tui reficimur, Spiritu eius Sancto repleti, unus corpus et unum spiritus inveniamur in Christo" (29). Dono itaque corporis et sanguinis sui in nobis sui Spiritus auget Christus donum, iam in baptismate effusum et veluti "signum" in Confirmationis sacramento praeditum.

18. Quam profert post consecrationem populus acclamatio, peropportune terminatur eschatologica ipsa visione quae eucharisticam Celebrationem designat (cfr 1 Cor 11, 26): "donec venias". Contentio enim est Eucharistia ad ultimam metam, laetitiae plenae pregustatio a Christo prommissae (cfr Io 15, 11); certo quodam sensu est Paradisi anticipatio, "futurae gloriae pignus" (30). Omnia enim in Eucharistia fidentem exprimunt expectationem quae indicat "beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi" (31). Qui de Christo se in Eucharistia nutrit, non debet ultra mortem exspectare ut aeternam recipiat vitam: in terris iam eam possidet, tamquam primitias plenitudinis venturae, quae totum quidem hominem complectetur. Namque in Eucharistia confirmationem corporeae resurrectionis sub mundi finem percipimus: "Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die" (Io 6, 54). Inde profecto oritur confirmatio haec resurrectionis futurae quod Filii hominis caro, in cibum tradita, corpus ipsius est in statu glorioso illius resuscitati. Eucharistia sic comparatur, ut ita dicamus, resurrectionis "secretum". Qua de causa recte Ignatius Antiochenus eucharisticum Panem definivit "pharmacum immortalitatis, antidotum eius quod est non mori" (32).

19. Eschatologica contentio ex Eucharistia ipsa excitata declarat roboratque cum Ecclesia caelesti communionem. Non casu accidit ut in anaphoris Orientalibus et eucharisticis precibus Latinis memoria fiat cum veneratione semper Virginis Mariae, Matris Dei nostri ac Domini Iesu Christi, angelorum sanctorumque apostolorum, martyrum gloriosorum omniumque sanctorum. Haec Eucharistiae pars digna quidem videtur quae maiore in luce collocetur: Agni enim celebrantes sacrificium, consociamur cum caelesti "liturgia", assentientes immensae illi multitudini quae clamat: "Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno!" (Apc 7, 10). Est re vera Eucharistia quaedam caeli apertura quae in terris panditur. Gloriae radius est Hierosolymorum caelestium, qui historiae nostrae nubes penetrat lucemque nostrum iactat in iter.

20. Consectarium etiam magnum eschatologicae tensionis in Eucharistia insitae id nempe est quod impulsionem addit peregrinationi nostrae historicae atque semen spei vivacis serit in cotidiana singulorum devotione propriis officiis. Si enim nos adducit christiana visio ut "caelos novos" et "terram novam" respiciamus (cfr Apc 21, 1), hoc non infirmat, sed potius sensum nostrum officiorum concitat erga praesentem hanc terram (33). Ineunte novo millennio vehementer commonere cupimus ut se christiani plus quam alias obligatos videant ne civitatis suae terrestris officia neglegant. Eorum est per Evangelii lucem conferre ad mundi aedificationem qui cum homine congruat ac Dei consilio plene respondeat.

Quaestiones complures sunt nostrum quae tempus obscurant. Sufficit cogitare operandi necessitatem pro pace, in necessitudinibus inter populos fundamenta solida iaciendi iustitiae et solidarietatis, vitam humanam a conceptione eiusque ad naturalem finem defendendi. Et quid deinde dicendum de innumerabilibus repugnantiis in mundo "unoglobo" facto, ubi debilissimi et minimi et pauperrimi perpaulum habere videntur quod sperent? Hoc omnino in orbe christiana effulgere debet spes! Hanc etiam ob causam nobiscum in Eucharistia restare voluit Dominus et hac in sua sacrificali et conviviali praesentia promissionem inscribere generis hominum suo amore renovati. Insigniter Ioannis Evangelium, ubi institutionem Eucharistiae narrant Synoptici, proponit narrationem "lavationis pedum", sic significationem altam Eucharistiae illuminans, ubi magistrum Iesus se efficit communionis ac ministerii (cfr Io 13, 1-20). Apostolus rursus Paulus "indignam" christianam denotat communitatem quae Domini Cenam communicet, cum hoc in condicionibus accidit dissentionum et indifferentis animi erga pauperes (cfr 1 Cor 11, 17-22. 27-34) (34).

Domini mortem annuntiare "donec veniat" (1 Cor 11, 26) idem est Eucharistiam participantibus ac vitam ex officio transformare, ut certo modo tota "eucharistica" fiat. Hic plane fructus transformationis vitae et hoc officium commutandi mundum secundum Evangelium faciunt ut eschatologica Celebrationis eucharisticae contentio emineat tum etiam universae christianae vitae: "Veni, Domine Iesu!" (Apc 22, 20).

 

CAPUT II

Ecclesiam aedificat Eucharistia

21. Commonefecit nos Concilium Vaticanum II eucharisticam Celebrationem in media sistere parte totius progredientis incrementi Ecclesiae. Etenim cum prius dixisset: "Ecclesia, seu regnum Christi iam praesens in mysterio, ex virtute Dei in mundo visibiliter crescit" (35), quasi interrogationi respondere vellet: "Quomodo crescit?", addidit: "Quoties sacrificium Crucis, quo "Pascha nostrum immolatus est Christus" (1 Cor 5, 7), in altari celebratur, opus nostrae redemptionis exercetur. Simul sacramento panis eucharistici repraesentatur et efficitur unitas fidelium, qui unum corpus in Christo constituunt (cfr 1 Cor 10, 17)" (36).

Sub ipsis Ecclesiae originibus subest causalis Eucharistiae impulsus. Evangelistae ipsi clare definiunt Duodecim, nempe Apostolos, cum Iesu in Ultima Cena esse congregatos (cfr Mt 26, 20; Mc 14, 17; Lc 22, 14). Haec est proprietas magni momenti, quandoquidem "Apostoli fuerunt novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae origo"(37). Suum eis corpus sanguinemque in cibum offerens, Christus arcano quodam modo inducebat eos in sacrificium quod paucis inde horis erat in Calvario peracturus. Similiter ac Foedus effectum in Sinai, quod erat sacrificio sanguinisque aspersione signatum (38), actus et Iesu sermones in Ultima Cena novae communitatis messianicae fundamenta iacebant, scilicet novi Foederis Populi.

Iesum in Cenaculo invitantem: "Accipite et comedite... Bibite omnes..." (Mt 26, 26-27), Apostoli sequentes, primum intraverunt in sacramentalem cum Ipso unionem. Ex quo tempore, usque ad saeculorum terminum, sese Ecclesia per sacramentalem communicationem aedificat cum Dei Filio pro nobis immolato: "Hoc facite in meam commemorationem... Hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem" (1 Cor 11, 24-25; cfr Lc 22, 19).

22. Renovatur incorporatio in Christum, primum per baptismum effecta, atque corroboratur perpetuo Sacrificii eucharistici participatione, potissimum per plenam eius participationem quae evenit in communione sacramentali. Asseverare licet non solum nostrum unumquemque Christum recipere, sed etiam nostrum unumquemque Christum recipere. Amicitiam nobiscum ille conglutinat: "Vos amici mei estis" (Io 15, 14). Nos, immo, vivimus ex Eo: "Qui manducat me, vivet propter me" (Io 6, 57). Eucharistica in communione sublimiter completur "commoratio" Christi ac discipuli in alterutro: "Manete in me, et ego in vobis" (Io 15, 4).

Cum Christo se coniungens, novi Foederis Populus tantum abest ut in se claudatur, ut "sacramentum" omni hominum generi fiat (39), signum et instrumentum salutis a Christo effectae, lux mundi et sal terrae (cfr Mt 5, 13-16) ad omnium redemptionem (40). Ecclesiae munus continuatur cum Christi opere: "Sicut misit me Pater, et ego mitto vos" (Io 20, 21). Quapropter ex Eucharistiae perpetuatione in sacrificio Crucis et ex communione cum corpore et sanguine Christi haurit necessarias spiritales vires Ecclesia unde suum possit exsequi munus. Sic enim collocatur Eucharistia veluti fons eodemque tempore culmen universae evangelizationis, quoniam finis eius est hominum communio cum Christo in Eoque cum Patre et Spiritu Sancto (41).

23. Eucharisticam per communionem stabilitur pariter Ecclesia sua in unitate corporis Christi. Ad hanc constringentem efficaciam participationis eucharistici convivii refertur sanctus Paulus ad Corinthios scribens: "Panis quem frangimus, nonne communicatio corporis Christi est? Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur" (1 Cor 10, 16-17). Statim vero accedit alta commentatio sancti Ioannis Chrysostomi: "Quid est enim panis? Corpus Christi. Quid autem fiunt communicantes? Corpus Christi; non corpora multa, sed unum corpus. Sicut enim panis ex multis granis constans, unitus est, ita ut grana nusquam appareant; sed sint quidem ipsa, non manifesta autem sit illorum differentia propter coniunctionem: sic nos et mutuo et cum Christo coniungimur" (42). Persuadet argumentatio: nostra cum Christo unio, quae donum est et gratia singulis, ita efficit ut in Eo cum corporis eius, quod Ecclesia est, unitate consociemur. Roborat enim Eucharistia insertionem in Christum, baptismate incohatam Spiritus dono (cfr 1 Cor 12, 13.27).

Communis et inseparabilis Filii et Spiritus Sancti actio, quae Ecclesiam generavit eius in constitutione ac permanentia, operatur in Eucharistia. Huius rei sibi bene conscius est auctor Liturgiae sancti Iacobi: in epiclesi anaphorae Deus Pater rogatur ut Spiritum Sanctum super fideles atque dona emittat, corpus et sanguis Christi "ut fiant omnibus qui eorum participes sunt [...] in sanctificationem animarum corporumque (43). Confirmatur a divino Paraclito Ecclesia per christifidelium eucharisticam sanctificationem.

24. Christi donum eiusque Spiritus, quod in eucharistica recipimus communione, effusa plenitudine complet unitatis fraternae desideria, quae in animo hominum permanent, simulque fraternitatis experientiam insitae in communi participatione eiusdem mensae eucharisticae ad ordinem attolunt, qui longe excedit simplicem convivialem hominum experientiam. Per corporis Christi communionem Ecclesia altius semper suam vitam attingit "in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis" (44).

Seminibus discidii inter homines quae cotidianum experimentum tam alte insita demonstrat humana in natura propter peccatum, opponitur vis generatrix unitatis corporis Christi. Aedificans enim Ecclesiam, Eucharistia hanc ipsam ob causam conciliat inter homines communitatem.

25. Cultus Eucharistiae extra Missae sacrificium tributus est inaestimabilis cuiusdam pretii in Ecclesiae vita. Talis cultus arte cum eucharistici Sacrifici celebratione iungitur. Christi enim praesentia sacris sub speciebus quae post Missam asservantur - praesentia quae tamdiu manet quamdiu species panis ac vini subsistunt (45) - ex celebratione Sacrificii derivatur atque ad communionem sacramentalem ac spiritalem continuatur (46). Sacrorum est officium Pastorum sustentare, etiam vitae suae testificatione, cultum eucharisticum, praesertim expositionem Sanctissimi Sacramenti, tum etiam adorantem commorationem coram Christo speciebus sub eucharisticis adstante (47).

Pulchrum est versari cum Eo et, morando super pectus eius more discipuli praedilecti (cfr Io 13, 25), affici infinito cordis eius amore. Si eminere debet nostris diebus christiana religio, praesertim ob "artem precandi" (48), quis non renovatam necessitatem percipit diutius deversandi spiritali in colloquio, tacita in adoratione, amanti in habitu ante Christum in Sanctissimo Sacramento praesentem? Quotiens, cari fratres ac sorores, hoc idem sumus experti indeque vires et consolationem et sustentationem sumus consecuti!

Huius consuetudinis, saepius a Magisterio laudatae et commendatae (49), complures nobis Sancti exempla reliquerunt. Singulariter quidem hac in re eminuit Alfonsus Maria de' Liguori, qui scripsit: "Cunctis ex devotionibus haec Iesu sacramentati adoratio primum post sacramenta occupat locum, eaque carissima Deo et nobis utilissima" (50). Thesaurus inaestimabilis est Eucharistia, non solum cum celebratur, sed etiam cum ante eam extra Missam sistitur: hoc permittitur ut suo de fonte gratia hauriatur. Communitas christiana quae magis cupit posse Christi vultum contemplari, eadem ex illa affectione quam in Epistulis Apostolicis proposuimus Novo Millennio ineunte et Rosarium Virginis Mariae, facere non potest quin etiam hanc partem eucharistici cultus enucleet, ubi duplicantur et continuantur communionis corporis et sanguinis Domini fructus.

 

CAPUT III

Eucharistiae Ecclesiaeque apostolica indoles

26. Si, sicut antea memoravimus, Ecclesiam aedificat Eucharistia et Ecclesia Eucharistiam efficit, inde consequitur, ut coniunctio inter utramque est artissima. Tam verum illud est ut liceat eucharistico Mysterio dictionem illam adhibere, quam de Ecclesia proferimus cum in Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano eam "unam sanctam, catholicam et apostolicam" confitemur. Una et catholica etiam Eucharistia est. Sancta etiam est, quin immo, est Sanctissimum Sacramentum. At nunc in primis mentem Nostram convertere interest ad apostolicam eius indolem.

27. Catechismus Catholicae Ecclesiae, cum explanat quo pacto sit Ecclesia apostolica, sive super Apostolos fundata, triplicem sensum illius locutionis distinguit. Ex una parte "ipsa fuit et permanet aedificata "super fundamentum Apostolorum" (Eph 2, 20), testium ab ipso Christo electorum et missorum" (51). Etiam veluti fundamentum Eucharistiae sunt Apostoli, non quod sacramentum ad Christum ipsum non reducatur, sed quia Apostolis a Iesu concreditum est et ab iis eorumque successoribus usque ad nos traditum. Ergo cum Apostolorum actione consentiens et Domini praeceptis oboediens Ecclesia saeculorum decursu Eucharistiam celebrat.

Altero sensu, quem Catechismus indicat, apostolica Ecclesiae indoles etiam significatur quod "ipsa, adiutorio Spiritus habitantis in ea, doctrinam, bonum depositum, sana verba ab Apostolis audita custodit et transmittit" (52). Etiam hoc altero sensu Eucharistia est apostolica, quoniam Apostolorum ad fidem celebratur. Pluribus datis occasionibus, per duo milia annorum historiae novi Foederis Populi, Magisterium Ecclesiae definivit subtilius doctrinam eucharisticam, etiam quod attinet ad accuratam terminologiam, ut sane apostolicam fidem de hoc excelso Mysterio tueatur. Permanet immutata haec fides, et Ecclesiae essentiale est, ut talis pemaneat.

28. Ecclesia tandem est apostolica, eo quod "ipsa doceri, sanctificari et dirigi pergit ab Apostolis usque ad Christi reditum ope eorum qui illos in eorum munere pastorali succedunt: ope collegii Episcoporum, "cui assistunt presbyteri, una cum Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore"" (53). Apostolorum successio pastorali in missione necessario sacramentum Ordinis secum fert, continuatam scilicet seriem, retro usque ad initia, Ordinationum episcopalium validarum (54). Successio haec omnino est essentialis, ut adsit proprio sensu plenoque Ecclesia.

Hunc etiam apostolicae indolis sensum exprimit Eucharistia. Etenim, quemadmodum docet Concilium Vaticanum II, quamquam "fideles [...], vi regalis sui sacerdotii, in oblationem Eucharistiae concurrunt" (55), tamen est sacerdos ministerialis qui "Sacrificium eucharisticum in persona Christi conficit illudque nomine totius populi Deo offert" (56). Quocirca in Missali Romano praescribitur ut unicus sacerdos precem eucharisticam pronuntiet, populo ibi sese ex fide consociante atque in silentio (57).

29. A Concilio Vaticano II crebro adhibita locutio, secundum quam "sacerdos ministerialis [...] Sacrificium eucharisticum in persona Christi conficit" (58), iam in doctrinam pontificiam suas radices bene insertas habuit (59). Sicut alibi potuimus explicare rem, in persona Christi "plus sane significat, quam "nomine Christi" vel etiam "vice Christi". Offertur in persona Christi: cum celebrans ratione peculiari et sacramentali idem prorsus sit ac summus aeternusque Sacerdos, qui Auctor est princepsque Actor huius proprii sui Sacrificii, in quo nemo re vera in eius locum substitui potest" (60). Sacerdotum ministerium, qui Ordinis sacramentum receperunt, in salutis disciplina a Christo instituta, Eucharistiam ab iis celebratam comprobat donum esse quod auctoritatem communitatis funditus excedat et profecto substitui non potest ulla alia re ut eucharistica consecratio valide cum Crucis sacrificio coniungatur et Ultima Cena.

Communitati sese colligenti ad Eucharistiam celebrandam opus omnino est ordinato sacerdote, qui ei praesideat ut re vera eucharistica convocatio esse possit. Aliunde sibi ex se sola communitas non potest concedere ministrum ordinatum. Hoc enim donum est quod ipsa per successionem episcopalem recipit usque retro ad Apostolorum tempus. Per sacramentum quidem Ordinis Episcopus novum presbyterum constituit eique potestatem Eucharistiae consecrandae tribuit. Quapropter "Mysterium eucharisticum nulla in communitate celebrari potest nisi a sacerdote ordinato, ut palam docuit Concilium Lateranense IV" (61).

30. Simul haec doctrina Ecclesiae catholicae de sacerdotali ministerio ad Eucharistiam relato, simul etiam doctrina de eucharistico Sacrificio fuerunt proximis his decennis argumentum fructuosi colloquii in actionis oecumenicae provincia. Sanctissimae Trinitati gratias referamus oportet quod hac in re progressiones maiores factae sunt et appropinquationes, quae sperare nos sinunt venturam aliquando plenam fidei consentionem. Valet autem etiam nunc plane admonitio a Concilio prolata de ecclesialibus Communitatibus in Occidente saeculo XVI ac deinceps exortis et ab Ecclesia catholica seiunctis: "Communitates ecclesiales a nobis seiunctae, quamvis deficiat earum plena nobiscum unitas ex baptismate profluens, et quamvis credamus illas, praesertim propter sacramenti Ordinis defectum, genuinam atque integram substantiam Mysterii eucharistici non servasse, tamen, dum in Sancta Cena mortis et resurrectionis Domini memoriam faciunt, vitam in Christi communione significari profitentur atque gloriosum eius adventum exspectant" (62).

Catholici fideles idcirco licet religiosas persuasiones horum suorum fratrum separatorum revereantur, sibi temperare debent ne communionem eorum in ritibus percipiant, ne quid ambiguitatis afferant de natura Eucharistiae neve propterea in officio suo desint veritatem luculenter testandi. Hoc enim nisi fiet, iter ad plenam visibilemque unitatem tardabit. Similiter nemo cogitare potest sanctam diei dominici Missam celebrationes oecumenicas Verbi substituere vel conventus precationis communis cum christianis pertinentibus ad praedictas Communitates ecclesiales, vel etiam communicationem eorum liturgici ritus. Tales enim celebrationes et congressiones, quantumvis in se laudabiles, opportunis occasionibus datis, praeparant homines quidem ad plenam exoptatam eucharisticam communionem, verum non possunt eius occupare locum.

Quod autem potestas Eucharistiae consecrandae solis commissa est Episcopis et presbyteris, nihil minuit pro reliquo Populo Dei, quandoquidem in communione unius corporis Christi, quod est Ecclesia, hoc donum recidit in omnium commoditatem.

31. Si vitae Ecclesiae et media pars et summa est Eucharistia, aequabiliter id valet de ministerio sacerdotali. Qua de causa Nos, gratias Iesu Christo Domino nostro agentes, id iterum inculcamus: Eucharistia "ipsa videlicet princeps summaque ratio est cur omnino sit sacerdotii Sacramentum, quod nempe ortum simul sit instituta Eucharistia unaque cum ea" (63).

Multiplices quidem sunt presbyteri pastorales actuositates. Praeterea si orbis hodierni ponderamus sociales et culturales condiciones, facile intellegitur quantum presbyteros praemat periculum dissipationis ob magnum operum diversorum numerum. In caritate pastorali defixit Concilium Vaticanum II vinculum quod eorum vitam operamque colligit. Ipsa - addit item Concilium - "maxime profluit a Sacrificio eucharistico, quod ideo centrum et radix totius vitae presbyteri exstat" (64). Comprehenditur itaque quantum habeat momentum in spiritali vita sacerdotis, nec non pro totius Ecclesiae et mundi emolumento, ut propositum conciliare Eucharistiae quotidie celebrandae exsequatur, "quae quidem etiam si praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae" (65). Hoc pacto potest sacerdos omnem vincere tensionem dispersivam suos per dies, dum in eucharistico Sacrificio, vero vitae suo centro suique ministerii, necessarias detegit spiritales vires ut variis pastoralibus occurrat muneribus. Ita dies ipsius revera fient eucharistici.

Ex principatu Eucharistiae in vita ac ministerio sacerdotum defluit etiam primatus eius in pastorali industria pro vocationibus sacerdotalibus. In primis quoniam precatio pro vocationibus ibi deprehendit praecipuum locum maximae coniunctionis cum Christi summi et aeterni sacerdotis prece; sed etiam quia sollicita ministerii eucharistici curatio ab ipsis sacerdotibus, consociata cum cohortatione ad consciam, actuosam et fructuosam christifidelium ipsius Eucharistiae participationem, exemplum efficax constituit et invitamentum ad magnanimam iuvenum responsionem Dei appellationi. Utitur enim saepenumero Deus exemplo ferventis pastoralis caritatis in uno sacerdote ut inserat et fecundet in iuvenis animo semen vocationis ad sacerdotium.

32. Id ipsum omne ostendit quam dolenda sit atque extra normam cuiusdam communitatis christianae condicio, quae quamvis pro numero varietateque fidelium se praebeat paroeciam, sacerdotem tamen desiderat qui eandem temperet. Paroecia namque baptizatorum est communitas qui suam identitatem per Sacrificii eucharistici potissimum celebrationem exprimunt et confirmant. Sed id requirit presbyteri praesentiam, ad quem pertinet unum Eucharistiam offerre in persona Christi. Cum communitas sacerdote caret, iusta de causa aliquo modo suppletur ut dominicae celebrationes producantur, atque religiosi laicique, qui suos fratres ac sorores in precatione dirigunt, laudabiliter commune omnium fidelium sacerdotium sustinent, quod in Baptismi gratia nititur. Sed haec remedia sunt temporaria habenda, dum communitas sacerdotem opperitur.

Eo quod mancae sunt hae celebrationes, tota communitas ad ferventiorem precationem impellitur, ut Dominus operarios mittat in messem suam (cfr Mt 9, 38); quae incitatur praeterea ut omnia instrumenta adhibeat ad congruam vocationum pastoralem efficiendam apta, quae tamen per morales institutionisque qualitates imminutas, quae a sacerdotii candidatis requiruntur, difficultates haud expedire conetur.

33. Cum, sacerdotum propter paucitatem, fidelibus sacro ordine carentibus quaedam paroeciae pastoralis curae participatio committur, illud ob oculos habeant hi, sicut Concilium Vaticanum II docet: "Nulla [...] communitas christiana aedificatur nisi radicem cardinemque habeat in Sanctissimae Eucharistiae celebratione" (66). Eorum idcirco erit cura ut vera Eucharistiae "fames" servetur, quae efficiat ut nulla Missam celebrandi amittatur occasio, adhibito etiam sacerdote per occasionem interveniente, qui iure Ecclesiae quominus celebret non impeditur.

 

CAPUT IV

Eucharistia et communio ecclesialis

34. Extraordinaria Synodi Episcoporum congressio, anno MCMLXXXV, "ecclesiologiam communionis" agnovit uti praecipuam fundamentalemque ideam Concilii Vaticani II (67). Dum hic in terra peregrinatur Ecclesia, ad tenendam ac promovendam tum communionem cum Deo Trinitate tum inter fideles communionem vocatur. Hoc ut consequatur, possidet ipsa Verbum et Sacramenta, Eucharistiam potissimum, "qua continuo vivit et crescit" (68) et qua eodem tempore se ipsam patefacit. Haud casu et fortuito communionis vocabulum praecipuum in quoddam nomen excelsi huius versum est Sacramenti.

Omnium igitur Sacramentorum principem locum obtinet Eucharistia, ut cum Deo Patre communio per Filii Unigeniti aequationem Spiritus Sancti virtute consummetur. Fidei subtilitate hanc veritatem significavit praeclarus Byzantinae traditionis scriptor: in Eucharistia "prae omnibus sacramentis, [communionis] mysterium sic est perfectum ut ad fastigium omnium sacramentorum perducat: hic novissimus est finis omnium hominum desideriorum, quia hic Deum consequimur Deusque nobiscum in perfecta coniunctione iugatur" (69). Hanc propter rationem opportunum est continuatum Sacramenti eucharistici desiderium alere. Inde "communionis spiritualis" orta est consuetudo, quae feliciter complura iam saecula in Ecclesia viget quaeque a vitae spiritalis Sanctis magistris commendatur. Sancta Teresia a Iesu scripsit: "Cum communionem non sumitis neque Missae estis participes potestis spiritaliter communicare, id quod est valde frugiferum... Sic Domini nostri amor multum in vobis imprimitur" (70).

35. Eucharistiae celebratio tamen non potest esse principium communionis, quandoquidem illam iam veluti exsistentem praeponit, ut eam confirmet et ad perfectionem perducat. Vinculum huiusmodi communionis exprimit Sacramentum tum ratione invisibili, quae per Spiritus Sancti motum in Christo nos cum Patre alligat atque inter nos, tum visibili ratione quae communicationem in Apostolorum doctrina, in Sacramentis, in hierarchico ordine secum infert. Necessitudo intima inter invisibilia atque visibilia communionis ecclesialis elementa Ecclesiam veluti salutis sacramentum constituit (71). Tantummodo his in rerum adiunctis accidit legitima Eucharistiae celebratio veraque eius participatio. Quapropter intrinseca emergit necessitas ut in communione Eucharistia celebretur atque in solida vinculorum suorum integritate.

36. Quantumvis suapte natura semper crescat communio invisibilis, gratiae vitam necessariam semper supponit, ex qua efficimur "divinae consortes naturae" (2 Pe 1, 4), et virtutum fidei, spei et caritatis exercitationem. Sic enim solum vera efficitur communio cum Patre et Filio et Spiritu Sancto. Fides non sufficit, sed perseverandum est in gratia sanctificante et caritate, dum quis in "Ecclesiae sinu corpore quidem... et corde remanet" (72); opus videlicet est, ut sancti Pauli dicatur verbis "fides, quae per caritatem operatur" (Ga 5, 6).

Invisibilium vinculorum integritas est christiani officium omnino morale, qui plene Eucharistiam participare cupit Corpus et Sanguinem Christi communicans. Hoc commemorat idem Apostolus officium dum admonet: "Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat" (1 Cor 11, 28). Eloquentiae suae virtute sanctus Ioannes Chrysostomus fideles adhortatus est: "Ideo nunc etiam ex hoc tempore clara voce denuntio, obtestor, precor et obsecro ne cum macula, ne cum prava conscientia ad sacram hanc mensam accedamus: neque enim hoc accessus, neque communio dici potest, quamvis millies sanctum illud corpus attingamus, sed condemnatio, supplicium et poenarum accesio" (73).

Ad hanc sententiam recte statuit Catechismus Catholicae Ecclesiae: "Qui peccati gravis est conscius, Sacramentum Reconciliationis recipere debet antequam ad Communionem accedat" (74). Hinc repetere volumus semper in Ecclesia vigere vigoremque suum habituram illam nempe normam qua Concilium Tridentinum gravem apostoli Pauli concorporavit monitionem, quaeque ad digne suscipiendam Eucharistiam praecipit "illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, [...] necessario praemittendam esse confessionem sacramentalem" (75).

37. Duo sunt sacramenta valde inter se vincta, Eucharistia scilicet et Paenitentia. Si redimens Sacrificium Crucis repraesentat Eucharistia, quod sacramentali ratione perpetuat, inde sequitur ut continuata necessitas conversionis defluat, responsionis nempe uniuscuiusque illi cohortationi, quam sanctus Paulus christianis Corinthiis protulit: "Obsecramus pro Christo: reconciliamini Deo" (2 Cor 5, 20). Si porro sua in conscientia christianus onus gerit peccati gravis, paenitentiae iter per Reconciliationis sacramentum necessaria omnino fit via ad plenam Sacrificii eucharistici participationem.

De gratiae statu, ut patet, iudicium solum ad singulos homines spectat, cum de conscientiae aestimatione agatur. Quotiens vero de moribus exterioribus agitur graviter et manifesto et perpetuo contra normam moralem, Ecclesia, pro sua pastorali cura boni ordinis communitatis et ex observantia ipsius Sacramenti, non potest quin se etiam appellari sentiat. De hac condicione manifestae moralis impraeparationis loquitur norma Codicis Iuris Canonici ad eucharisticam communionem non admittens quotquot "in manifesto gravi peccato obstinate perseverantes" inveniuntur (76).

38. Quemadmodum iam meminimus, ecclesialis communio est etiam visibilis, et in vinculis illis exprimitur quod idem Concilium recenset docens: "Illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe professionis fidei, Sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis" (77).

Cum Ecclesiae communionis maxima sit sacramentalis declaratio, oportet Eucharistiam in adiunctis integritatis in vinculis quoque exterioribus communionis celebrari. Praecipue vero, quoniam ipsa "est quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis" (78), postulat ut vera sint communionis vincula in Sacramentis, praesertim Baptismi atque sacerdotalis Ordinis. Non licet communionem cuipiam largiri, qui non baptizatus est aut totam fidei veritatem de Mysterio Eucharistico accipere recusat. Veritas enim Christus est et veritatis testimonium reddit (cfr Io 14, 6; 18, 37); corporis eius et sanguinis Sacramentum figmenta non permittit.

39. Praeterea propter ipsam naturam ecclesialis communionis et necessitudinis quam sacramentum Eucharistiae cum ea sustinet, hoc est recordandum: "Sacrificium eucharisticum, quamvis celebretur semper in communitate particulari, numquam tamen est celebratio a sola istiusmodi communitate peracta: ipsa enim, recipiens praesentiam eucharisticam Domini, totum recipit donum salutis, ideoque, etsi in sua permanenti particularitate visibili, sese ostendit ut imago veraque praesentia Ecclesiae, quae est una, sancta, catholica et apostolica" (79). Hinc sequitur ut communitas re vera eucharistica in se non possit revolvi, tamquam si ex se sola sufficiat, sed debet cum omni alia catholica communitate consentientem se conservare.

Eucharisticae communitatis ipse congressus communis est etiam coniunctio cum proprio Episcopo et cum Pontifice Romano. Episcopus enim visibile principium est et fundamentum unitatis ipsius in Ecclesia particulari (80). Hinc incongruum quiddam maxime accideret si Sacramentum per excellentiam Ecclesiae unitatis sine vera cum Episcopo consociatione celebraretur. Scripsit enim Ignatius Antiochenus: "Valida eucharistia habeatur, illa quae sub episcopo peragitur, vel sub eo, cui ipse concesserit" (81). Aequabiliter quandoquidem "Romanus Pontifex, ut successor Petri, est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum" (82), coniunctio cum eo intrinseca est celebrationis Sacrificii eucharistici necessitas. Hinc maxima veritas, quae variis modis exprimitur in Liturgia: "Quamlibet Celebrationem eucharisticam fieri in unione non modo cum Episcopo proprio, sed etiam cum Papa, cum ordine episcopali, cum universo clero et cum omni populo. Quaevis igitur valida celebratio Eucharistiae prae se fert hanc universalem cum Petro cumque tota Ecclesia communionem, seu obiective ipsam requirit, ut apud Ecclesias christianas a Roma seiunctas contingit" (83).

40. Communionem efficit Eucharistia et ad communionem instruit. Fidelibus Corinthiis scripsit sanctus Paulus monstravitque quantum dissentiones eorum, quae in Eucharisticis conventibus ostendebantur, ab ea ipsa re dissiderent quam celebrabant, scilicet Cena Domini. Eos propterea hortabatur Apostolus ut veritatem Eucharistiae ponderarent ut ad communionis fraternae affectum redirent (cfr 1 Cor 11, 17-34). Hanc necessitatem quasi vocis imagine efficaciter inculcavit sanctus Augustinus, qui verba Apostoli repetens "vos autem estis corpus Christi et membra" (1 Cor 12, 27), animadvertit: "Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa Dominica positum est: mysterium vestrum accipitis" (84). Qua ex ratione etiam illud collegit: "Dominus Christus [...] mysterium pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecravit. Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se" (85).

41. Haec peculiaris facultas communionis provehendae, quae ad Eucharistiam pertinet, una est causarum ipsius momenti Missae dominicalis. De ea aliisque simul rationibus, quae pro Ecclesiae vita ac singulorum fidelium eam praecipuam reddunt, plura diximus in Epistula Apostolica de die dominico sanctificando, cui titulus est Dies Domini (86) atque inter alia commonuimus officium fidelibus esse Missam participare, nisi difficultate gravi impedirentur, ita ut congruum Pastoribus officium imponeretur praebendi omnibus fidelibus veram possibilitatem huic praecepto satisfaciendi (87). Recentius autem in Epistula Apostolica Novo Millennio ineunte, pastorale Ecclesiae iter designantes incipiente tertio millennio, singulare quoddam pondus tribuere voluimus Eucharistiae dominicali, cum efficaciam eius actuosam communionis efficiendae extolleremus: "Locus insuper praeoptatus illa est, ubi annuntiatur communio atque constanter frequentatur. Plane per eucharisticam participationem dies Domini etiam Ecclesiae dies evadit, quae sic tam efficaciter potest suum munus uti sacramenti unitatis explere" (88).

42. Uniuscuiusque christifidelis officium est ipsa tutela et communionis ecclesialis provectio, quod in Eucharistia, tamquam unitatis Ecclesiae sacramento, locum invenit peculiaris curae. Hoc officium - ut accuratius loquamur - incidit praecipua cum gravitate in Ecclesiae Pastores, secundum singulorum gradum munusque ecclesiale. Hac de causa normas iam edidit Ecclesia eo spectantes ut frequens et fructuosus adiuvetur fidelium aditus ad Mensam eucharisticam et ut condiciones definiantur quibus a communione subministranda omnino abstineatur. Cura illa ut hae normae fideliter observentur significatio solida evadit amoris erga Eucharistiam et erga Ecclesiam.

43. Contemplantibus nobis Eucharistiam uti sacramentum communionis ecclesialis aliud superest argumentum haud neglegendum suum ob momentum: de coniunctione loquimur cum opere oecumenico. Sanctissimae Trinitati gratias nos omnes agamus oportet quandoquidem proximis his decenniis plurimi in omni orbis parte christifideles permoti sunt fervido quodam desiderio unitatis inter christianos universos. Principio decreti sui super oecumenismo peculiare Dei donum hac in re agnoscit Concilium Vaticanum II (89). Gratia efficiens haec erat, quae in oecumenicam viam tum nos Catholicae Ecclesiae filios tum fratres ac sorores aliarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium introduxit.

Contentio ad unitatis metam impellit Nos ut oculos ad Eucharistiam convertamus, quae supremum est Populi Dei unitatis Sacramentum, quoniam eius est apta declaratio et insuperabilis origo (90). Precationem suam in eucharistici Sacrificii celebratione tollit Ecclesia ad Deum Patrem misericordiae, ut filiis suis Spiritus Sancti largiatur plenitudinem ita ut in Christo unum corpus unusque evadant spiritus (91). Hanc suam precem Patri luminis exhibens, ex quo descendit "omne datum optimum et omne donum perfectum" (Iac 1, 17), credit Ecclesia efficaciae ipsius, quandoquidem cum Christo capite et sponso precatur, qui sponsae suae precem suam efficit dum eam cum Sacrificio redimente coniungit.

44. Cum prorsus Ecclesiae unitas, quam per sacrificium atque communionem corporis et sanguinis Domini Eucharistia complet, necessarium omnino habeat postulatum integrae communionis in vinculis professionis fidei, Sacramentorum et ecclesiastici regiminis, fieri non potest ut eadem liturgia eucharistica celebretur donec universitas talium vinculorum restituatur. Huiusmodi concelebratio non esset validum instrumentum, immo vero, posset se veluti obstaculum consecutionis plenae communionis demonstrare, sensum diminuens longinquitatis metae et inducens vel comprobans ambiguitatem de hac vel illa fidei veritate. Nonnisi in veritate iter peragi potest ad plenam unitatem. Qua in quaestione vetitum legum Ecclesiae non aperit incertitudinibus spatium (92), secundum normam moralem a Concilio Vaticano II propositam (93).

Nihilominus id inculcare volumus, quod in Litteris Encyclicis Ut unum sint addidimus, cum nullam communicationem eucharisticam fieri posse notavissemus: "Et tamen ardenter exoptamus unicam Domini Eucharistiam celebrare coniunctim, et haec optatio iam laus communis fit, eadem imploratio. Simul nos ad Patrem convertimus, idque magis usque "uno corde" facimus" (94).

45. Si numquam concelebratio permittitur, deficiente plena communione, hoc non idem accidit in Eucharistiae administratione, quibusdam in peculiaribus adiunctis, pro hominibus singulis ad Ecclesias aut Communitates ecclesiales pertinentibus quae non habent cum Ecclesia Catholica plenam communionem. His enim in casibus propositum est gravi spirituali necessitati prospicere de aeterna singulorum fidelium salute, non constituere aliquam intercommunionem, quae fieri non potest nisi plene visibilia vincula ecclesialis communionis iam contracta sunt.

Hanc in partem sese Concilium Vaticanum II movit, cum mores statueret cum Orientalibus observandos, qui bona quidem fide ab Ecclesia Catholica separati sua sponte Eucharistiam a ministro catholico recipere cupiunt et bene sunt dispositi (95). Haec agendi via deinceps rata habita est in utroque Codice, in quo etiam aptandis aptatis casus aliorum christianorum non orientalium respicitur, qui non fruuntur plena cum Ecclesia Catholica communione (96).

46. In Litteris Encyclicis Ut unum sint magni aestimavimus Nos Ipsi hanc regulam quae animarum saluti opportuno iudicio consulere sinit: "Quae cum ita sint, iuvat commemorare ministros catholicos, aliquibus in certis definitisque casibus peculiaribus, sacramenta Eucharistiae, Paenitentiae, Unctionis Infirmorum aliis christianis posse ministrare, qui non in plena sunt communione cum Ecclesia catholica, sed qui ardenter cupiunt illa recipere, ea libere petunt et fidem ostendunt quam Ecclesia catholica in haec confitetur sacramenta. Vicissim in peculiaribus casibus catholici quoque petere possunt eadem sacramenta a ministris earum Ecclesiarum, in quibus ea valida sunt" (97).

Has condiciones oportet bene extollere, quibus nihil detrahi potest, etiamsi de peculiaribus certis agitur casibus, quoniam repudiatio unius aut alterius veritatis fidei de his Sacramentis, et inter quas veritates invenitur etiam necessitas Sacerdotii ministerialis ut sint valida, iam petentem reddit haud idoneum ad legitimam eorum administrationem. Et ex contrario, non valebit catholicus fidelis communionem percipere apud communitatem cui deest validum Ordinis sacramentum (98).

Omnium harum hac in re statutarum regularum (99) fidelis observantia monstrat simulque in tuto collocat amorem tum erga Iesum Christum in Sanctissimo Sacramento tum in fratres ac sorores alterius confessionis christianae, quibus veritatis testificatio debetur, ac postremo etiam erga ipsam causam unitatis promotionis.

 

CAPUT V

Celebrationis eucharisticae decus

47. Quicumque narrationem institutionis eucharisticae apud Evangelia synoptica perlegit, commovetur ipsa simplicitate atque "gravitate", qua Iesus illo tempore Ultimae Cenae magnum Sacramentum instituit. Eventus autem quidam aliquo modo praeludium confert: nempe unctio apud Bethaniam. Mulier quaedam, a Ioanne uti Maria Lazari soror designata, infundit in Iesu caput vasculum pretiosi nardi, cum inter discipulos - praesertim in Iuda (cfr Mt 26, 8; Mc 14, 4; Io 12, 4) - reclamationes excitaret, tamquam si actus ille, pauperum inspectis necessitatibus, "detrimentum" intollerandum prae se ferret. At Iesu existimatio omnino alia est. Nihil quidem detrectans de caritatis officio erga indigentes, quibus discipuli se debebunt semper dedere - "semper pauperes habetis vobiscum" (Mt 26, 11; Mc 14, 7; cfr Io 12, 8) - eventum potius Ipse respicit mortis suae et sepulturae imminentem et idcirco unctionem magni aestimat quae adhibita est ei tamquam illius honoris anticipatio quo corpus eius dignum esse perget etiam post obitum, ligatum vinculo indissolubili cum personae eius mysterio.

Prosequitur in synopticis Evangeliis narratio cum Iesus discipulis officium concredit praeparationis accuratae "magni cenaculi", ad cenam Paschalem celebrandam necessarii (cfr Mc 14, 15; Lc 22, 12), nec non cum Eucharistiae institutionis enarratione. Dum partim saltem narratio permittit ut rationes rituum Hebraicorum cenae Paschalis usque ad canticum Hallel (cfr Mt 26, 30; Mc 14, 26) percipiantur, simul nobis offert modo conciso atque sollemni, etiam secundum variantes traditiones diversas, verba ipsa a Christo pronuntiata super pane et vino, ab Eo accepta veluti indicationes solidas corporis eius donati sanguinisque ipsius effusi. Minutiae hae omnes ab Evangelistis commemorantur iam sub lumine consuetudinis "fractionis panis" pridem in Ecclesia pristina confirmatae. At iam ab ipsis Iesu temporibus eventus Feriae Quintae in Cena Domini manifesto ostentat modos alicuius liturgicae "affectationis", secundum traditum morem Veteris Testamenti conformatae atque praeparatae ad sese aliter reformandam in celebratione christiana secundum novam doctrinam Paschatis et persuasionem.

48. Quemadmodum unctionis Betaniae mulier, non dubitavit Ecclesia "profundere" optimas suas opes ut admirationem suam adoratricem coram dono Eucharistiae inaestimabili testaretur. Haud minus ac primi discipuli, quibus mandatum est ut "magnum cenaculum" disponerent, ipsa Ecclesia per saecula nec non per civitatum successiones, se impelli semper sensit ut Eucharistiam in adiunctis tanti Mysterii dignis celebraretur. Secundum verborum gestuumque Iesu impulsionem nata est christiana liturgia, traditum Iudaicae religionis ritum enodans.

Atque tandem aliquando quid umquam sufficere possit, ut convenienter donum recipiatur quod Sponsus divinus perpetuo sui facit Ecclesiae-Sponsae, cum singulis credentium generationibus pervium offert Sacrificium semel in Cruce oblatum seseque omnibus fidelibus nutrimentum exhibens? Etiamsi ratio ipsa "convictus" familiaritatem accendit, numquam Ecclesia invitamento concessit ut hanc "familiaritatem" suo cum Sponso vulgarem redderet aut oblivisceretur Eum simul ipsius esse Dominum atque restare "convivium" semper sacrificii alicuius convictum, sanguine in Calvaria versato signatum. "Sacer" semper convictus est eucharisticus, ubi signorum ipsa simplicitas sanctitatis Dei abscondit profundum: "O sacrum convivium, in quo Christus sumitur!". Qui nostris in aris frangitur panis, nobis in condicione peregrinantibus per huius orbis vias, est semper "panis angelorum", ad quem accedere nisi cum demissione centurionis in Evangelio non licet: "Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum" (Mt 8, 8; Lc 7, 6).

49. Secundum hunc sublimem mysterii sensum facile intellegitur quomodo Ecclesiae fides de Mysterio eucharistico per aetates non solum per interioris cuiusdam devotionis affectum declarata sit, sed etiam per complures exteriores demonstrationes, quae elicere et extollere debent eventus celebrati magnitudinem. Hinc natus est etiam cursus quidam quo paulatim specialis regula liturgiae Eucharistiae est delineata, secundum varias traditiones ecclesiales iure constitutas. Hinc etiam ortum est abundans artis patrimonium. Architectura et sculptura, pictura et musica, quae mysterio christiano se dirigi siverunt, in Eucharistia recta vel obliqua via invenerunt magnae aspirationis causam.

Ita exempli causa architectura vidit transitum, cum primum istud fieri licuit, a pristinis eucharisticis sedibus in familiarum christianarum "domibus" usque ad sollemnes primorum saeculorum basilicas, ad magnificas Mediae Aetatis cathedrales sedes, usque ad magna aut parva templa quae paulatim terras exornaverunt christiana fide contactas. Altarium vero et tabernaculorum formae progressae sunt intra locorum liturgicorum spatia secundum non solum impulsionis causas, sed etiam postulationes certae Mysterii huius comprehensionis. Idem dici potest de musica sacra, etiamsi tantummodo cogitantur modi inspirati Gregoriani et respiciuntur tot tamque magni auctores, qui Sanctae Missae liturgicos sectati sunt textus. Nonne etiam forsitan ingens efferri potest multitudo operum artis, a fructibus domestici cuiusdam artificii usque ad vera artis opera, inter paramenta et ornamenta eucharisticae Celebrationi adhibita?

Ita Eucharistia dici ideo potest, Ecclesiam eiusque spiritualem doctrinam effingens, vehementer affecisse "culturam" Ecclesiae, praesertim in provincia artis.

50. In hoc adorandi Mysterii studio, quod percipitur in quodam rituali et esthetico prospectu, aliquo modo christiani Occidentis et Orientis inter se "contenderunt". Quis non Domino gratias praesertim idcirco agit, quod suam partem christianae arti magna opera architecturae et picturae contulerunt ex traditione Graeco-Byzantina omnique ex culturae Slavae regione? Affectum valde fortem mysterii ars sacra in Oriente servavit, qui artifices etiam impulit ut suum officium rebus in pulchris efficiendis non solum proprii ingenii haberent declarationem, sed etiam verum fidei ministerium. Longius ultra simplicem technicam artem progressi, sese dociles Spiritus Dei instinctui aperire potuerunt.

Patrimonium universale credentium sunt opera architecturae et musiva tum Orientis tum Occidentis christiani secumque optatum afferunt, ac dicere licet officium, plenitudinis desideratae communionis in fide et celebratione. Hoc praeponit et exigit, quemadmodum videtur in celebrata pictura Trinitatis Rublev, Ecclesiam penitus "eucharisticam", ubi communicatio Christi mysterii in pane fracto tamquam immergitur in unitatem ineffabilem trium Personarum divinarum, unde Ecclesia ipsa fit Trinitatis "icona".

In hoc prospectu, ubi ars suis ex omnibus elementis ad sensum Eucharistiae secundum Ecclesiae doctrinam intenditur, opus est omnem animi curam in normas dirigere quae disponunt aedificiorum sacrorum aedificationem et ornationem. Amplissimum quidem concessit semper artificibus Ecclesia creandi spatium, sicut et annales comprobant et Nos Ipsi in Epistula ad Artifices (100) extulimus. Tamen oportet sacra ars sese etiam facultate distinguat exprimendi convenienter Mysterii secundum fidei Ecclesiae plenitudinem recepti nec non secundum pastorales monitiones ab Auctoritatibus competentibus traditas. Haec ratio tam ad artes figurarum quam ad sacram musicam valet.

51. Id, quod in terris antiquae evangelizationis christianae accidit de arte sacra et disciplina liturgica, iam progreditur etiam in continentibus ubi nomen christianum adhuc iuvenescit. Omnino a Concilio Vaticano II haec facta est indicatio de necessitate sanae et debitae "inculturationis". Multis Nostris in pastoralibus itineribus potuimus in omnibus orbis partibus denotare quam vitalis esse posset Celebratio eucharistica coniuncta cum formis, moribus et diversarum culturarum sensibus. Sese accommodans variis temporis et loci condicionibus, nutrimentum praebet Eucharistiam non tantum singulis hominibus, sed ipsis etiam integris populis, et culturas christiana ratione institutas conformat.

Attamen oportet hoc magni momenti opus accommodationis cum perpetua conscientia compleatur ineffabilis Mysterii, cui unaquaeque aetas vocatur ut se aptet. Nimis magnus est hic "thesaurus" et pretiosus, quam ut vilescat aut in periculum adducatur per experimenta aut consuetudines inductas sine accurata comprobatione a competentibus Auctoritatibus ecclesiasticis. Praecipuus Mysterii eucharistici locus talis praeterea est, ut iubeat comprobationem semper cum Apostolica Sede arto vinculo effici. Haud secus ac scripsimus in Adhortatione Apostolica postsynodali cui titulus Ecclesia in Asia: "Haec adiutrix opera necessaria est, quoniam declarat celebratque Liturgia Sacra unicam fidem quam omnes profitentur, et quia est totius Ecclesiae hereditas, non potest a particularibus Ecclesiis, ab Ecclesia universali seiunctis, decerni" (101).

52. His ex omnibus dictis magnum officium intellegitur, quod habent in eucharistica Celebratione praesertim sacerdotes, quorum est praesidere eam in persona Christi et testificationem reddere et ministerium communionis non solum pro communitate perficere quae recta via particeps est celebrationis, verum etiam pro universali Ecclesia, quae in Eucharistiae causam semper involvitur. Necesse tamen est conqueri, potissimum ab annis liturgicae reformationis post Concilium Vaticanum II, non defuisse abusus propter male acceptum creationis et aptationis sensum, qui multis etiam causas attulerunt doloris. Quaedam opugnatio "formalismo" nonnullos, quibusdam praesertim in regionibus, adduxit ut "formas" magna liturgica Ecclesiae traditione eiusque Magisterio approbatas non obligare arbitrarentur et novationes non probatas, immo saepius omnino incongruas, inducerent.

Nostrum propterea esse censemus vehementer hortare, ut in eucharistica Celebratione magna quidem fidelitate liturgicae observentur regulae. Ipsae enim sunt significatio solida verae ecclesialis indolis Eucharistiae; hic eorum est altissimus sensus. Numquam privata alicuius proprietas est liturgia, neque ipsius celebrantis neque communitatis ubi Mysteria celebrantur. Debuit acriora verba apostolus Paulus communitati Corinthiae proferre ob graviora vitia eorum in eucharistica Celebratione, quae pepererunt divisiones (schismata) atque factionum constitutiones (haereses) (cfr 1 Cor 11, 17-34). Nostris pariter temporibus oboeditio liturgicis normis iterum est detegenda et aestimanda veluti actus et testimonium unius universalisque Ecclesiae, quae in omni Eucharistiae celebratione praesens redditur. Tam sacerdos, qui Missam ex liturgicis normis fideliter celebrat, quam communitas, quae his se conformat, modo tacito sed eloquente suum testificantur erga Ecclesiam amorem. Ut alta sane haec aestimatio normarum liturgicarum roboretur, a ministeriis Curiae Romanae competentibus petivimus ut proprium apparent documentum cum monitionibus etiam generis iuridicialis de hoc tanti ponderis argumento. Nulli quidem parvi pendere licet Mysterium nostris manibus concreditum: maius quidem illud est quam ut quisquam sibi permittat proprio id arbitratu tractare, unde nec sacra eius natura observetur nec universalis ratio.

 

CAPUT VI

Ad Mariae scholam, mulieris "eucharisticae"

53. Si intimam Ecclesiae cum Eucharistia necessitudinem eiusque omnes divitias denuo detegere volumus, oblivisci non possumus Mariam, Matrem Ecclesiaeque exemplar. In Epistula Apostolica Rosarium Virginis Mariae, Virginem Sanctissimam tamquam in contemplatione Christi vultus Magistram demonstrantes, in mysteria lucis etiam Eucharistiae institutionem inseruimus (102). Ad hoc enim Sanctissimum Sacramentum Maria nos perducere potest, quandoquidem ipsi cum eo arta est necessitudo.

Aspectu primo, Evangelium hac de re silet. In institutionis narratione, Feriae Quintae in Cena Domini vesperi, nullus fit de Maria sermo. E contra scimus Eam inter Apostolos adfuisse, "perseverantes unanimiter in oratione" (Act 1, 14), in prima communitate post Domini Ascensionem Pentecosten exspectantem. Eius haec praesentia procul dubio in eucharisticis Celebrationibus primae christianae aetatis inter fideles deesse non potuit, assiduos "in fractione panis" (Act 2, 42).

Sed praeter eius eucharistici Convivii participationem, Mariae cum Eucharistia necessitudo ex eius interiore habitu erui potest. Maria mulier tota sua vita est "eucharistica". Ecclesia videlicet Mariam respiciens tamquam exemplar, ad eam imitandam etiam in hac eius necessitudine cum Mysterio hoc sanctissimo invitatur.

54. Mysterium fidei! Si Eucharistia mysterium est fidei, quod eo usque intellectum nostrum praetergreditur ut nos plane Dei Verbo dedere cogamur, nemo praeter Mariam sustinere nos potest et in simile propositum ducere. Cum nos Christi in Ultima Cena actionem, eius mandato obtemperantes, iteramus: "Hoc facite in meam commemorationem!", eadem opera Mariae invitationem ei absque dubitatione parendi suscipimus: "Quodcumque dixerit vobis, facite" (Io 2, 5). Materna quidem sollicitudine, quam apud Canae nuptias est testata, Maria nobis videtur dicere: "Nolite cunctari, verbo mei Filii confidite. Ipse, qui immutare aquam in vinum potuit, pariter panem vinumque efficere suum corpus suumque sanguinem potest, in hoc mysterio vivam suae Paschae memoriam credentibus tradens, ut hac ratione "panis vitae" fiat".

55. Quodam nempe modo Maria suam fidem eucharisticam significavit antequam Eucharistia institueretur, eo quod suum virginalem uterum Dei Verbi incarnationi commodavit. Eucharistia, dum passionem resurrectionemque attingit, eodem tempore Incarnationis continuationem secum fert. In Annuntiatione divinum Filium in physica etiam veritate corporis sanguinisque Maria concepit, id praecipiens in se quod sacramentaliter quodammodo in singulis credentibus fit, qui sub panis vinique specie corpus et sanguinem Domini recipiunt.

Itaque arta intercedit similitudo inter illud fiat quod Maria Angelo nuntianti dixit, et illud amen, quod quisque fidelis Domini corpus suscipiens enuntiat. Maria rogata est ut eum crederet, quem Ipsa concepisset Spiritus Sancti virtute, esse "Dei Filium" (cfr Lc 1, 30-35). Virginis fidei in continuatione, in eucharistico Mysterio nos rogamur ut eundem Iesum, Filium Dei et Mariae Filium, sua cum tota humana ac divina exsistentia credamus sub specie panis vinique adesse.

"Beata quae credidisti" (Lc 1, 45): Maria in Incarnationis mysterio etiam Ecclesiae fidem eucharisticam praesumpsit. Cum in Visitatione Verbum incarnatum in utero gestat, fit ipsa aliquo modo "tabernaculum" - primum historiae "tabernaculum" - ubi Dei Filius, adhuc invisibilis hominum oculis, se Elisabeth exhibet adorandum, quasi suam per Mariae oculos vocemque "radians" lucem. Stupens Mariae visus, dum Christi vultum modo nati contemplatur eumque brachiis amplexatur, nonne amoris incomparabile est exemplar, cui unaquaeque nostra communio eucharistica est referenda?

56. Maria, omnem gerens vitam apud Christum, et non tantummodo in Calvariae loco, sibi assumpsit sacrificalem Eucharistiae dimensionem. Cum infantem Iesum in templum Hierosolymitanum tulit "ut sisteret Domino" (Lc 2, 22), nuntium percepit a sene Simeone illum Infantem futurum esse "signum contradictionis" et "gladium" etiam ipsius animam transfixurum (cfr Lc 2, 34-35). Ita gravis praenuntiabatur casus Filii cruci affixi et quodam modo praefigurabatur illud "stabat Mater" Virginis iuxta Crucem. Dum cotidie ad eventum Calvariae paratur, Maria veluti "anticipatae Eucharistiae" speciem vivit, id est "communionem spiritalem" desiderii et oblationis, quae consummabitur per comunicationem cum Filio in passione, ac deinde, postpaschali tempore, illustrabitur per eius participationem eucharisticae Celebrationis, cui, veluti passionis "memoriae", praesederunt Apostoli.

Quo modo percipiendi sunt sensus Mariae, dum ex ore Petri, Ioannis, Iacobi ceterorumque Apostolorum verba audivit Ultimae Cenae: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur" (Lc 22, 19)? Corpus illud, quod sacrificio offertur et per signa sacramentalia rursus proponitur, idem erat corpus in eius utero conceptum! In Maria Eucharistiae receptio significabat quasi iterum in uterum excipere cor illud, quod cum corde eius uno pulsu palpitabat, atque quidquid ipsamet sub Cruce experta erat denuo vivere.

57. "Hoc facite in meam commemorationem" (Lc 22, 19). In "memoria" Calvariae praesens est id quod in passione et in morte sua Christus explevit. Quare id non deest quod Christus explevit etiam erga Matrem pro nobis. Ipsi enim tradens discipulum praedilectum, et in eo tradit unumquemque nostrum: "Ecce filius tuus!". Pariter dicit quoque unicuique nostrum: "Ecce mater tua!" (cfr Io 19, 26-27).

In Eucharistia vivere memoriam mortis Christi requirit etiam ut hoc donum continenter excipiatur. Significat sumere nobiscum - exemplum Ioannis secuti - illam quae identidem uti Mater nobis datur. Significat eodem tempore munus exsequi se Christo conformandi, sive scholam Matris frequentando sive comitatum eius acceptando. Maria praesens est, cum Ecclesia et uti Mater Ecclesiae, in singulis nostris celebrationibus eucharisticis. Sicut Ecclesia et Eucharistia indivisibile constituunt binomium, ita quoque dicendum est de binomio Maria et Eucharistia. Idcirco commemoratio quoque Mariae in eucharistica Celebratione, ab antiqua inde aetate, unanimis est in Ecclesiis tam Orientalibus quam Occidentalibus.

58. In Eucharistia, Ecclesia cum Christo plene coniungitur et cum eius sacrificio, proprium faciens spiritum Mariae. Veritas haec altius perspici potest novam instituens lectionem cantici Magnificat sub prospectu eucharistico. Eucharistia enim, sicut Mariae canticum, praesertim laus est et gratiarum actio. Cum Maria exclamat: "Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo", Iesum in utero gerit. Laudat Patrem "per" Iesum, sed laudat Eum etiam "in" Iesu et "cum" Iesu. Hic quidem verus est "habitus eucharisticus".

Maria simul mirabilia memorat a Deo in historia salutis patrata, sicut Ipse locutus est ad patres nostros (cfr Lc 1, 55), nuntians illud prodigium quod omnia exsuperat, nempe Incarnationem redemptricem. In cantico Magnificat adest denique eschatologica Eucharistiae tensio. Quotiescumque Filius Dei reproponitur nobis "in paupertate" signorum sacramentalium, panis et vini, ponitur in mundo novae illius historiae semen, quod "deposuit potentes de sede" et "exaltavit humiles" (cfr Lc 1, 52). Maria illos "novos caelos" celebrat et "novam terram", quae in Eucharistia suum antecessum et quodam sensu suum agendi "consilium" inveniunt. Si canticum Magnificat enuntiat spiritalitatem Mariae, haec spiritalitas qualibet alia melius nos adiuvat ad eucharisticum Mysterium vivendum. Eucharistia nobis datur ut omnis vita nostra, sicut vita Mariae, canticum Magnificat fiat!

 

CONCLUSIO

59. Ave, verum corpus natum de Maria Virgine! Paucis ante annis quinquagesimam anniversariam a presbyterali ordinatione Nostra celebravimus memoriam. Hodie gratiam percipimus has de Eucharistia Litteras Encyclicas Ecclesiae tradendi, videlicet Feria Quinta in Cena Domini, quae in quintum et vicesimum Nostrum annum Petrini ministerii incidit. Id perquam grato animo facimus. Plus dimidium saeculum, quotidie, inde ab illo die II mensis Novembris anno MCMXLVI, cum "primam" Missam in crypta sancti Leonardi cathedralis templi Wawel Cracoviae celebravimus, oculos Nostros in hostiam calicemque intendimus, in quibus tempus spatiumque quodammodo sese "contraxerunt" et Calvariae drama vividum iterum est expressum, cum suam arcanam "contemporalem" praesentiam manifestaret. Singulis diebus in pane vinoque consecratis fides Nostra divinum Peregrinatorem agnovit, qui quondam ad duos Emmaus discipulos accessit, ut eorum oculorum fidei lucem et cordis spem recluderet (Lc 24, 13-35).

Sinite, carissimi fratres sororesque, ut intima animi elatione, una vobiscum ac vestram fidem roborantes, Nostram fidem in Sanctissimam Eucharistiam testificemur. Ave, verum corpus natum de Maria Virgine, / vere passum, immolatum, in cruce pro homine! Hic adest Ecclesiae thesaurus, mundi cor, pignus metae ad quam singuli homines, etiam inscii, anhelant. Mysterium est magnum, quod nos procul dubio transcendit ac nostrae mentis facultatem summopere temptat ea quae apparent transgrediendi. Hic nostri sensus falluntur - visus, tactus, gustus in te fallitur: sic enuntiatur in hymno Adoro te devote -, sed sola fides, quae in Christi verbo nititur nobis ab Apostolis tradito, sufficit nobis. Sinite, perinde ac Petrus in sermonis eucharistici exitu in Ioannis Evangelio, ut Nos, totius Ecclesiae nomine, uniuscuiusque vestrum nomine, Christo repetamus: "Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes" (Io 6, 68).

60. Tertio millennio illucescente, nos omnes Ecclesiae filii renovato animi impetu ad vitae christianae semitam tenendam impellimur. Quemadmodum in Epistula Apostolica Novo Millennio ineunte scripsimus, "non itaque agitur de hinc excogitando "novo consilio". Iam enim praesto est consilium seu "programma": illud nempe quod de Evangelio derivatur semperque viva Traditione. Tandem in Christo ipso deprehenditur istud, qui sane cognoscendus est, diligendus atque imitandus, ut vita in Eo trinitaria ducatur et cum Eo historia ipsa transfiguretur ad suam usque in Hierosolymis caelestibus consummationem" (103). Huius progammatis renovati studii in vita Christiana adimpletio per Eucharistiam transit.

Omnis sanctitatis cura, omnis actio quae ad Ecclesiae missionem implendam tendit, omnis pastoralium exsecutio consiliorum necessariam vim ex eucharistico Mysterio haurire debent et ad id, veluti fastigium, sunt ordinandae. In Eucharistia Iesum habemus, eius habemus redimens sacrificium, eius resurrectionem habemus, Spritus Sancti donum, adorationem, oboedientiam Patrisque amorem habemus. Si Eucharistiam neglegimus, quomodo nostrae egestati occurre possumus?

61. Eucharisticum Mysterium - sacrificium, praesentia, convivium - neque extenuationem neque abusionem patitur. Ex toto ipse vivatur oportet, sive in celebrativo eventu sive in intimo cum Iesu colloquio, proxime in communione recepto, sive denique adorationis eucharisticae tempore, precatione distincto, extra Missam. Tum firmiter aedificatur Ecclesia et significatur id quod ipsa re vera est: una, sancta, catholica et apostolica; populus, templum et Dei familia; corpus est Christi sponsa, Spiritu Sancto animata; sacramentum salutis universale itemque ad Hierachiae structuram communio.

Semita, quam primis tertii millenni his annis calcat Ecclesia, est quoque via renovatae operae oecumenicae. Secundi millennii novissima decennia, quibus cumulum attulit Magnum Iubilaeum, in illud nos inclinaverunt, cum omnes baptizatos ad Iesu illam precationem ut unum sint (Io 17, 11) adimplendam exacuerent. Via est longa, obicibus repleta quae hominum facultates transcendit; sed nobis praesto est Eucharistia atque ante eam imo in corde, proinde quasi nobis destinentur, eadem verba audire possimus quae Elias propheta audivit: "Surge et comede! Grandis enim tibi restat via" (1 Reg 19, 7). Thesaurus eucharisticus, quem nobis commendavit Dominus, nos ad illam metam cum fratribus plene communicandam incitat, quibuscum per Baptismum coniungimur. Ut thesaurus hic haud pessumdetur, ea vero sunt servanda quae secum fert ipsum Sacramentum communionis in fide ac apostolica successione.

Eucharistiae illam tribuentes aestimationem, quam ipsa meretur, ac perquam sollicite caventes ne ulla eius ratio ac postulatio extenuentur, nos vere huius doni magnitudinis conscios exhibemus. Continuata quidem traditio nos ad id impellit, quae a primis usque saeculis vigilem in hoc "thesauro" custodiendo vidit communitatem christianam. Amore compulsa, Ecclesia sollicitatur ut proximis christianis generationibus transmittantur, nullo amisso fragmine, fides ac de Mysterio eucharistico doctrina. Non est periculum ne nimia cura ponatur in hoc Mysterio colendo, "quia in hoc Sacramento totum mysterium nostrae salutis comprehenditur" (104).

62. Carissimi Nostri fratres sororesque, ad disciplinam Sanctorum accedamus, qui praeclari fuerunt interpretes verae eucharisticae pietatis. In iis Eucharistiae theologia omnem actae vitae splendorem consequitur, nos "afficit" et, ut ita dicamus, nos "fovet". Mariam sanctissimam potissimum audiamus, in qua eucharisticum Mysterium, plus quam in aliis, veluti lucis myste-rium apparet. Ipsam contuentes vim transformantem quae in Eucharistia inest cognoscimus. In ipsa mundum amore renovatum conspicimus. Eam contemplantes ad caelestem gloriam corpore et anima assumptam "caelorum novorum" et "novae terrae" particulam cernimus, quae oculis nostris patebunt, Christo iterum adveniente. Ipsorum Eucharistia hac in terra est pignus atque quodammodo anticipatio: Veni, Domine Iesu! (Apc 22, 20).

Sub humili panis vinique specie, quae in eius corpus et sanguis transsubstantiantur, Christus nobiscum iter facit, ut nostra vis ac nostrum viaticum, ac pro omnibus nos spei efficit testes. Si coram Mysterio hoc suos fines experitur ratio, Spiritus Sancti gratia illuminatum cor plane intellegit quo pacto se gerat, in adorationem se mergens ac in dilectionem sine finibus.

Eadem experiamur quae sanctus Thomas Aquinas, summus theologus simulque Christi eucharistici fervidus cantor, atque sinamus ut animus noster in spe ad metam contemplandam recludatur, ad quam cor nostrum anhelat, cum gaudium pacemque sitiat:

Bone pastor, panis vere,
Iesu nostri miserere.
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre
in terra viventium.
Tu qui cuncta scis et vales,
Qui nos pascis hic mortales:
tuos ibi commensales,
coheredes et sodales
fac sanctorum civium.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo decimo mensis Aprilis, Feria Quinta in Cena Domini, anno Domini bis- millesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo, ipso Rosarii Anno.

IOANNES PAULUS II


NOTAE

1) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 11.
2) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, 5.
3) Cfr Ioannes Paulus II, Epistula Ap. Rosarium Virginis Mariae (16 Octobris 2002), 21: AAS 95 (2003), 19.
4) Hic est titulus, quem dare voluimus autobiographico testimonio occasione data quinquagesimi anniversarii Nostrae ordinationis sacerdotalis.
5) Leonis XIII Acta, XXII (1903), 115-136.
6) AAS 39 (1947), 521-595.
7) AAS 57 (1965), 753-774.
8) AAS 72 (1980), 113-148.
9) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 47: Salvator noster [...] Sacrificium Eucharisticum Corporis et Sanguinis sui instituit, quo Sacrificium Crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret.
10) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1085.
11) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 3.
12) Cfr Paulus VI, Sollemnis professio fidei (30 Iunii 1968), 24: AAS 60 (1968) 442; Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 12: AAS 72 (1980), 142.
13) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1382.
14) Ibid., 1367.
15) In Epistolam ad Hebraeos homiliae, 17, 3: PG 63, 131.
16) Conc. Oecum. Tridentinum, Sess. XXII, Doctrina de ss. Missae sacrificio, cap. 2: DS 1743: "Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa".
17) Cfr Pius XII, Litt. Enc. Mediator Dei (20 Novembris 1947): AAS 39 (1947), 548.
18) Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis (15 Martii 1979), 20: AAS 71 (1979), 310.
19) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 11.
20) De sacramentis, V, 4, 26: CSEL 73, 70.
21) In Ioannis Evangelium, XII, 20: PG 74, 726.
22) Litt. Encycl. Mysterium fidei (3 Septembris 1965): AAS 57 (1965), 764.
23) Sess. XIII, Decretum de ss. Eucharistia, cap. 4: DS 1642.
24) Catecheses mystagogica, IV, 6: SCh 126, 138.
25) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, 8.
26) Sollemnis professio fidei (30 Iunii 1968), 25: AAS 60 (1968) 442-443.
27) Sermo IV in Hebdomadam Sanctam: CSCO 413/Syr. 182, 55.
28) Anaphora.
29) Prex Eucharistica III.
30) Sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, antiphona ad Magnificat II Vesperarum.
31) Missale Romanum, Embolismus post Orationem Dominicam.
32) Epistula ad Ephesios, 20: PG 5, 661.
33) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia huius temporis Gaudium et spes, 39.
34) "Vis corpus Christi honorare? Non despicias ipsum nudum: neque hic sericis vestibus honores, foris autem frigore ac nuditate afflictum negligas. Nam is qui dixit: Hoc est corpus meum, et verbo rem firmavit, idem ipse dixit: Esurientem me vidistis, et non nutrivistis; et, In quantum non fecistis uni horum minimorum, nec mihi fecistis [...]. Quae enim utilitas si mensa Christi sit aureis poculis onusta, ipse vero fame pereat? Primo esurientem imple, et tunc ex superabundanti mensam eius exorna": S. Ioannes Chrysostomus, Homiliae in Evangelium Matthaei 50, 3-4: PG 58, 508-509; cfr Ioannes Paulus II, Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 31: AAS 80 (1988), 553-556.
35) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 3.
36) Ibid.
37) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, 5.
38) Tunc Moyses "sumptum sanguinem respersit in populum et ait: "Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his"" (Ex 24, 8).
39) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.
40) Cfr ibid., 9.
41) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, 5. Idem Decretum in n. 6 dicit: "Nulla tamen communitas christiana aedificatur nisi radicem cardinemque habeat in sanctissimae Eucharistiae celebratione".
42) In I Epistolam ad Corinthios homiliae, 24, 2: PG 61, 200. Cfr Didache, IX, 4: F. X. Funk, I, 22: S. Cyprianus, Ep. LXIII, 13: PL 4, 384.
43) PO 26, 206.
44) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.
45) Cfr Conc. Oecum. Tridentinum, Sess. XIII, Decretum de ss. Eucharistia, can. 4: DS 1654.
46) Cfr Rituale Romanum: De sacra communione et de cultu mysterii eucharistici extra Missam, 36 (n. 80).
47) Cfr ibid., 38-39 (nn. 86-90).
48) Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Novo Millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), 32: AAS 93 (2001), 288.
49) "Visitationem sanctissimi Sacramenti, in nobilissimo loco et quam honorificentissime in ecclesiis secundum leges liturgicas adservandi, interdiu facere ne omittant, utpote quae erga Christum Dominum, in eodem praesentem, sit et grati animi argumentum et amoris pignus et debitae adorationis officium": Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei (3 Septembris 1965): AAS 57 (1965), 771.
50) Visitationes ad Sanctissimum Sacramentum adque Mariam Sanctissimam, Prooemium: Opere ascetiche, Avellino 2000, p. 295.
51) N. 857.
52) Ibid.
53) Ibid.
54) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Sacerdotium ministeriale (6 Augusti 1983), III. 2: AAS 75 (1983), 1005.
55) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10.
56) Ibid.
57) Cfr Institutio generalis: Editio typica tertia, n. 147.
58) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10 et 28; Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, 2.
59) "Altaris administer personam Christi utpote Capitis gerit, membrorum omnium nomine offerentis": Pius XII, Litt. Enc. Mediator Dei (20 Novembris 1947): AAS 39 (1947), 556; cfr Pius X, Adhort. Ap. Haerent animo (4 Augusti 1908): Pii X Acta, IV, 16; Pius XI, Litt. Enc. Ad catholici sacerdotii (20 Decembris 1935): AAS 28 (1936), 20.
60) Ep. Ap. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 8: AAS 72 (1980), 128-129.
61) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Sacerdotium ministeriale (6 Augusti 1983), III. 4: AAS 75 (1983), 1006; cfr Conc. Oecum. Lateranense IV, cap. 1, Const. de fide catholica Firmiter credimus: DS 802.
62) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de oecumenismo Unitatis redintegratio, 22.
63) Ep. Ap. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 8: AAS 72 (1980), 115.
64) Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, 14.
65) Ibid., 13; cfr Codex Iuris Canonici, can. 904; Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 378.
66) Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, 6.
67) Relatio finalis, II, C. 1: L'Osservatore Romano, 10 Decembris 1985, 7.
68) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 26.
69) Nicolas Cabasilas, Vita in Christo, IV, 10: SCh 355, 270.
70) Perfectionis iter, c. 35.
71) Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litterae ad Catholicae Ecclesiae episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio Communionis notio (28 Maii 1992), 4: AAS 85 (1993), 839-840.
72) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 14.
73) Homiliae in Isaiam 6, 3: PG 56, 139.
74) N. 1385; cfr Codex Iuris Canonici, can. 916; Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 711.
75) Sermo sodalibus Sacrae Paenitentiariae Apostolicae et Confessariis Basilicarum Patriarchalium Romanarum habitus (30 Ianuarii 1981): AAS 73 (1981), 203. Cfr Conc. Oecum. Trid., Sess. XIII, Decretum de ss. Eucharistia, cap. 7 et can. 11: DS 1647, 1661.
76) Can. 915; cfr Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 712.
77) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 14.
78) Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 73, a. 3c.
79) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litterae ad Catholicae Ecclesiae Episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio Communionis notio (28 Maii 1992), 11: AAS 85 (1993), 844.
80) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23.
81) Epistula ad Smyrnenses, 8: PG 5, 713.
82) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 23.
83) Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litterae ad Catholicae Ecclesiae Episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio Communionis notio (28 Maii 1992), 14: AAS 85 (1993), 847.
84) Sermo 272: PL 38, 1247.
85) Ibid., 1248.
86) Cfr nn. 31-51: AAS 90 (1998), 731-746.
87) Cfr ibid.., nn. 48-49, AAS 90 (1998), 744.
88) N. 36: AAS 93 (2001), 291-292.
89) Cfr Decr. de oecumenismo Unitatis redintegratio, 1.
90) Cfr Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 11.
91) "Concede ut nos, qui unum panem et unum calicem participamus, in communione unius Spiritus Sancti vicissim coniungamur": Anaphora Litugiae S. Basilii Magni.
92) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 908; Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 702; Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam, Directorium oecumenicum, 25 Martii 1993, 122-125, 129-131: AAS 85 (1993), 1086-1089; Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Ad exsequendam, 18 Maii 2001: AAS 93 (2001), 786.
93) "Communicatio in sacris, quae unitatem Ecclesiae offendit aut formalem errori adhaesionem vel periculum aberrationis in fide, scandali et indifferentismi includit, lege divina prohibetur". Decr. de Ecclesiis Orientalibus catholicis Orientalium Ecclesiarum, 26.
94) N. 45: AAS 87 (1995), 948.
95) Decr. de Ecclesiis Orientalibus catholicis Orientalium Ecclesiarum, 27.
96) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 844 - 3-4; Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 671 - 3-4.
97) N. 46: AAS 87 (1995), 948.
98) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Cfr Decr. de oecumenismo Unitatis redintegratio, 22.
99) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 844; Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 671.
100) Cfr AAS 91 (1999), 1155-1172.
101) N. 22: AAS 92 (2000), 485.
102) Cfr n. 21: AAS 95 (2003), 20.
103) N. 29: AAS 93 (2001), 285.
104) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III, q. 83, a 4 c.

 

Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana

 

top