The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS
 DIVES IN MISERICORDIA
AD EPISCOPOS, SACERDOTES
ET CHRISTIFIDELES
TOTIUS CATHOLICAE ECCLESIAE:
DE DIVINA MISERICORDIA.

 

Venerabiles fratres,
dilecti filii et filiae,
salutem et apostolicam benedictionem
 

l. DIVES IN MISERICORDIA Deus (1) ipse quidem est nobis quem Christus resus revelavit ut Patrem: immo quem ostendit nobis ac demonstravit in sese Filius nempe eius (2). Qua in re memorandum tempus illud est, cum duodecim Apostolorum unus Philippus Christum allocutus ait: « Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis »; cui ita Christus respondit vicissim: « Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me ... ? Qui vidit me, vidit Patrem » (3). Prolata autem haec sunt verba novissimum intra sermonem, quo suis Christus vale dixit, cena ineunte paschali, quam sacrarum dierum illarum consecuti sunt eventus, in quibus semel id comprobari oportuit in sempiternum, quod scilicet « Deus ... , qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo » (4).

Concilii Vaticani Secundi doctrinam Nos sectantes peculiaresque nostrorum tempo rum necessitates una spectantes dicavimus Encyclicas Litteras Redemptor Hominis inscriptas veritati de homine, quae sua pro plenitudine altitudineque recluditur nobis in Christo. Nunc vera diebus istis dubiis ac difficilibus alia impellit Nos haud minoris momenti necessitas, ut videlicet eodem rursus in Christo Domino vultum detegamus Patris, qui sane « Pater misericordiarum et Deus totius consolationis » est (5). Legimus enim in Constitutione Gaudium et Spes: « Christus, novissimus Adam, ... hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit »; quod tamen omnino agit « in ipsa revelatione mysterii Patris Eiusque amoris » (6). Adductae igitur hae Concilii voces perspicue admodum testantur hominis demonstrationem in plena eius naturae dignitate evenire non posse quin tota simul ad Deum referatur, neque id secundum conceptus solos sed ex ipsis penitus vitae rebus. Etenim homo eiusque suprema vocatio panduntur in Christo per declarationem mysterii Patris atque amoris illius.

Ea profecto de causa expedit in praesentia istud pertractari mysterium: nam multiplices Ecclesiae hominumque nostrae aetatis experientiae id suadent; implorationes etiam tot cordium humanorum necnon dolores ac spes, angores et exspectationes eorum id flagitant. Si verum praeterea hoc est, quod in Litteris Encyclicis Redemptor Hominis nuntiavimus —  unum quemque videlicet hominem certo quodam sensu vi am esse Ecclesiae — , eodem proin tempore Evangelium et universa Traditio constanter monent percurrere nos hanc viam debere singulis cum hominibus, perinde ac designavit illam Christus, cum Patrem in se aperiret eiusque amorem (7). Quotiens igitur in Christo Iesu ad hominem via illa dirigitur, quae semel Ecclesiae commissa est intra mutabiles saeculorum vicissitudines, totiens Patri obviam proceditur et eius amori. Hanc veritatem Concilium Vaticanum Secundum pro nostris temporibus confirmavit.

Quo magis autem Ecclesiae opus in hominem convertitur —  hoc est, quo magis anthropocentricum, ut ita dicamus, illud fit —  eo nimirum plus stabiliatur idem oportet ac perficiatur theocentrica ratione: ordinandum nempe in Christi Iesu ad Patrem. Quamvis variae hominum opiniones mentis que affectiones tum praeteritae tum recentioris aetatis fuerint ac nunc etiam proclives sint ad dividendos immo vero inter sese opponendos theocentrismum et anthropocentrismum, Ecclesia tamen Christum secuta conatur eos hominum in historia coniungere intimo concordique nexu. Quod unum similiter primariorum principiorum est vel ipsum fortasse potissimum Magisterii recentis Concilii. Si his ergo Ecclesiae temporibus susceptum nobis veluti munus praecipuum est doctrinam exsequi magni illius Concilii, Nos cum fide menteque aperta et prompto animo ad idem principium revocemus oportet. In commemoratis iam Encyclicis Litteris Nostris edocere contendimus altiorem multipliciterque locupletiorem Ecclesiae conscientiam —  eiusdem pariter Concilii fructum —  Christo ipsi latius intellectum et cor nostrum debere recludere. Hodie denuo inculcare volumus neminem aperiri posse ad Christum, qui ut Redemptor mundi plene hominem ipsi homini manifestet, aliter sane ac per maturiorem respectum ad Patrem eiusque amorem.

2. Deus, « lucem habitans inaccessibilem » (8), eodem tamen tempore hominem alloquitur lingua totius rerum universitatis: « Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna eius et virtus et divinitas » (9). Obliqua vero haec et imperfecta cognitio, quae industria mentis est Deum conquirentis per creaturas mundique aspectabilia, nondum « visio Patris » est. Etenim « Deum nemo vidit umquam», inquit Sanctus Ioannes, quo plus ponderis veritati tribuat, propterea « unigenitus Deus, qui est in sinu Patris, ipse enarravit » (10). « Enarratio » haec Deum patefacit imperscrutabili in vitae ipsius mysterio — unum ac trinum — qui lucem habitat inaccessibilem (11). Per hanc Christi « enarrationem » cognoscimus tamen Deum in primis pro illius erga hominem amore: id est secundum eius « philanthropiam » (12). Ibi nimirum « invisibilia ipsius » insigniter fiunt « visibilia », quin incomparabili modo visibiliora quam cuncta per reliqua opera « quae facta sunt » ab eo: nam in Christo visibilia apparent ac per Christum, hoc est per facta illius et dicta postremoque per mortem eius in cruce ac resurrectionem.

Sic quidem in Christo per Christumque singulariter etiam Deus elucet sua in misericordia; nempe extollitur ilIa Divinitatis proprietas, quam Vetus iam Testamentum variis utens speciebus ac dictionibus « misericordiam » definivit. Huic enim Testamenti Veteris traditioni super misericordia divina significationem Christus addit sempiternam. Neque de ea solum loquitur similitudinibusque eam explanat et parabolis, verum ante omnia ipse illam in se corporat ac sua veluti persona induit. Quippe: is ipse quodammodo misericordia est. Quicumque igitur in eo perspicit illam invenitque in ipso, Deus peculiari ratione « visibilis » ei redditur ut Pater « dives in misericordia » (13).

Istorum aequalium temporum mens, vel magis forsan quam hominum superiol'is aetatis, Deo misericordiae adversari videtur et item conatur ipsam misericordiae cogitationem de vita exterminal'e ex hominisque corde exstirpare. Etenim vocabulum conceptusque misericordiae hominem videntur in angustias adducere, qui multo plenius quam antehac in historia dominus evaserit ac terram subiecerit sitque ei dominatus (14) ob immensam nec prius umquam cognitam progressionem scientiarum et technicae artis. Talis autem terrae dominatus aliquando ab una tantum parte leviterque acceptus nihil loci relinquere misericordiae videtur. Quo de argumento utiliter nihilo minus repetere possumus imaginem « hominis condicionis in mundo hodierno » quae initio Constitutionis Gaudium et Spes describitur. Inter alia ibi haec leguntur iudicia: « Quae cum ita sint, mundus hodiernus simul potentem ac debilem se exhibet, capacem optima vel pessima patrandi, dum ipsi ad libertatem aut servitutem, ad progressum aut regresum, ad fraternitatem aut odium prostat via. Praeterea, homo conscius fit ipsius esse recte dirigere vires, quas ipse suscitavit et quae eum opprimere aut ei servire possunt » (15).

Mundi hodierni status non solum indicat tales rerum mutationes, quae spem melioris venturae hominum aetatis in terris proponant, verum plures quoque minationes demonstrat, quae longe quidem superant omnia adhuc cognita pericula. Ecclesia, licet minationes huius modi numquam denuntiare intermittat variis oblatis occasionibus (verbi gratia, in declarationibus factis apud Coetum Nationum Unitarum et Instituta UNESCO et FAO vocata atque alibi), debet tamen eas scrutari in veritatis fulgore a Deo perceptae.

In Christo enim monstrata veritas de Deo « Patre misericordiarum » (16) nos sinit ipsum « conspicari » valde propinquum homini, maxime quidem cum affiigitur ille cumque sua in vita ac dignitate intima obicitur periculis. Hac sane de causa in hodiernis Ecclesiae et mundi condicionibus plures homines eorumque coetus vivo fidei sensu perducti se veluti sua sponte, ut ita dicamus, ad Dei misericordiam recipiunt. Ad id sine dubio compelluntur ipso a Christo, qui suum per Spiritum intus in hominum animis operatur. Nam reclusum ab eo mysterium Dei « Patris misericordiarum » fit propria quaedam quasi appellatio, quae denuntiatur Ecclesiae hodiernis in rerum adiunctis homini impendentibus.

His ideo Litteris Encyclicis suscipere volumus eandem appellationem; ex aeterno eiusque simul ob simplicitatem et altitudinem incomparabili sermone revelationis ac fidei haurire res cupimus, ut per eum rursus coram Deo et hominibus magnas declaremus sollicitudines nostrae aetatis.

Etenim fides nos revelatioque admonent non tantum, ut mysterium Dei qua « Patris misericordiarum » contemplemur velut a rebus ipsis avulsum sed ut nomine Christi unaque cum Christo eandem ad hanc misericordiam decurramus. Nonne Christus forte affirmavit Patrem nostrum, « qui videt in abscondito » (17) a nobis perpetuo — dixerimus — exspectare, ut omni in necessitate ad ipsum revertentes pervestigemus mysterium eius semper: mysterium scilicet Patris amorisque illius? (18).

Propterea quidem exoptamus Nos, ut meditationes sequentes propius ad omnes adducant mysterium illud eodemque tempore fiant ipsae vehemens Ecclesiae appellatio pro misericordia, cuius tantopere homo mundusque hodiernus egent. Ac profecto ipsius indigent, saepe quamvis nescii.

II

3. Ante suos populares in Nazarae oppido exprompsit Christus prophetae Isaiae sententias: « Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me praedicare captivis remission em et caecis visum, dimittere confractos in remissione, praedicare annum Domini acceptum » (19). Secundum Lucam hae locutiones prima sunt ipsius messianica pronuntiatio, quam deinceps acta effataque subsequuntur nobis per Evangelium cognita. Porro ea per facta et dicta praesentem reddit Christus inter homines Patrem. At magni quidem animadverti refert eosdem illos homines in primis esse pauperes, opibus sustinendae vitae carentes, et alios libertate destitutos et caecos pulchritudinem creatarum rerum contemplari non valentes et alios vel mentis angoribus laborantes vel iniustitiam socialem patientes atque ipsos tandem peccatores. Erga hos ideo maxime homines fit Messias lectu facillimum Dei signum, qui est amor; fit Patris ipsius indicium. Ac visibili in eius modi signo possunt homines nostrae item aetatis —  haud secus quam illius temp oris anteacti homines —  cernere Patrem.

Notandum utiliter etiam est, cum legati a Ioanne Baptista missi ad legum accessissent ut interrogarent: « Tu es qui venturus es an alium exspectamus? » (20), hunc invocantem idem testimonium, quo Nazarae iniisset suum instruendi opus, respondisse eis: « Euntes nuntiate loanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur », finemque ita dicendi fecisse: « et beatus est, qui cum que non fuerit scandalizatus in me » (21).

Suo igitur potissimum vivendi genere suisque aetibus revelavit Jesus quo pacto adesset amor isto in mundo ubi vivimus: amor scilicet, qui operatur quique hominem compellat omniaque continet, quae ipsius efficiunt humanitatem. Talis vero amor vehementer percipitur quotiescumque aegrituclo iniuria egestas attingitur —  quin immo tota historica illa « condicio humana », quae variis rationibus design at angustias hominis ac fragilitatem tum physicam eius tum moralem. Atqui ipse modus ille et ambitus, quo am or ostenditur, lingua biblica « misericordia » nominatur.

Ideoque Christus Deum patefacit, qui Pater est, qui est « amor »: sicut Sanctus Ioannes sua prima epistula extulit (22);  Deum aperit « divitem in misericordia », quem ad modum apud Sanctum Paulum legimus (23). Haec autem veritas, potius quam doctrinae aliquod argumentum, res solida est ipsa, quae nobis repraesentatur a Christo. Praesentem ergo Patrem reddere tamquam amorem ac misericordiam constituit in Christi ipsius conscientia principalem comprobationem muneris seu missionis eius uti Messiae; id quod verbis ab eo pronuntiatis corroboratur primum in Nazarethana synagoga ac deinde suis coram discipulis aliisque a Ioanne Baptista ad eum emissis.

Secundum hanc vero ration em declarandi Deum praesentem, qui Pater, amor, misericordia est, Iesus ex misericordia ipsa statuit unum praecipuorum suae praedicationis argumentorum. Quomodo alias facere consuevit, hic etiam docet nominatim « in parabolis », utpote quae rerum melius recludant naturam. Meminisse satis est parabolae de filio prodigo (24) vel etiam de bono Samaritano (25) vel per oppositionem de servo quoque nequam parabolae (26). Complures immo loci inveniuntur intra Christi magisterium, qui nova semper via quadam illustrant amorem ac misericordiam. Prae oculis defixisse sufficit bonum pastorem, qui ovem errantem vadit quaesiturus (27) vel mulierem, quae domum converrit amiss am drachmam erutura (28). Evangelista Lucas est qui haec Christi institutionis capita particulatim enodat cui usque proin Evangelium sibi titulum meruit « Evangelii misericordiae ».

Cum autem de praedicatione agitur, iam momenti summi quaestio simul ponitur, nempe de vi vocabulorum de materiaque conceptus, in primis de intellectu notionis misericordiae (cum amoris figura collatae). Recta enim intellegentia illarum cogitationum quasi quaedam clavis est, qua veritas misericordiae ipsa comprehendatur. Et pluris sane hoc nostra interest. Verum tamen, prius quam ulteriorem nos tram deliberationem eodem in argumento consumamus, ut videlicet verborum decernamus vim significationemque propriam ipsius conceptus « misericordiae », denotetur oportet Christum, cum amorem misericordiam Dei revelaret, eadem opera ab hominibus poposcisse, ut sua in vita se insuper sinerent amore ac misericordia permoveri. Postulatum istud ad indolem pertinet messianici nuntii facitque etiam medullam « etheos » evangelici. Magister hoc enuntiat modo per mandatum, quod is « magnum et primum » describit (29), mouo per formulam benedictionis, cum in montano loquitur sermone: « Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur » (30).

Sic propterea messianicus nuntius de misericordia prae se fert peculial'em naturam et divinam et humanam. Christus, uti complementum ipse vaticiniorum messianicorum, cum factus sit amoris incarnatio, qui maxima se virtute comprobat erga dolentes infelices peccatores, praesentem adducit Patrem eoque modo plenius ostendit Patrem, qui Deus est « dives in misericordia ». Cum autem pro hominibus simul factus ille sit exemplar misericordis in ceteros amoris, Christus simul gestis multo potius rebus quam verbis proclamat illam appellation em ad misericordiam, quae una ex necessariis partibus est « etheos Evangelii ». Neque hic id solum interest, ut mandatum aliquod postulatumve impleatur ethicae indolis, verum ut satis fiat condicioni supremi ponderis, unde valeat se Deus sua in misericordia erg a homines revelare: « Misericordes ... misericordiam consequentur ».

III

4. Vetere in Testamento « misericordiae » notio suam habet longam locupletemque progressionem. Ad eam ideo revolvamur oportet, quo amplius misericordia refulgeat a Christo reclusa. Factis namque suis ac praeceptis illam demonstrans loquebatur cum hominibus, qui non tan tum misericordiae notionem comprehenderant, verum tamquam Dei populus Veteris Foederis hauserant sua ex multorum saeculorum historia peculiarem experientiam ipsius misericordiae Dei. Quod quidem experimentum intus in animo a societate ipsa et communitate subitum erat necnon singulis ab hominibus.

Populus enim fuit Israel illius foederis cum Deo, quod sae — pius violavit. Cum sibi autem conscius fiebat suae infidelitatis — neque deerant per Israelis diuturnam historiam prophetae aliique qui conscientiam illam refovebant —, misericordiam invocabat. Hac de re Libri Veteris Testamenti plurima nobis testimonia praebent. Inter eventus vero ac narrationes maioris momenti commemorari licet: primordia rerum gestarum Iudi cum (31), Salomonis precationem templum dedicaturi (32), partem vaticinii Michaeae (33), consolationes ac promissiones ab Isaia enuntiatas (34), Hebraeorum deprecationem in exsilium relegatorum (35), renovationem pacti post reditum de exsilio (36).

Multum profecto ponderis habet, quod sua in praedicatione ipsi prophetae misericordiam, quam crebro inducunt ob populi delicta, consociant significanti cum figura Dei amoris. Israelem diligit Dominus unicae eleetionis amore, simili quidem affectui coniugali (37); qllocirca culpas ei condonat usque ad infidelitatem ipsam et proditionem. Si paenitentiam exinde pervidet in eo veramque mentis conversionem, ad gratiam rursus ipse populum reducit (38). In doctrina prophetarum misericordia praecipuam denotat amoris vim, qui peccatum vincit ac populi electi infidelitatem.

In hoc dein statu universali « societatis» eminet misericordia velut congruens altera pars interioris experimenti singulorum hominum, qui in peccato versantur quive dolores omne genus calamitatesque perferunt. Tam malum physicum quam morale, id est peccatum, faciunt ut Israelis filii et filiae ad Dominum confugiant eius implorantes misericordiam. Sic ad illum David se confert de gravitate sibi conscius proprii facinoris (39). Aequaliter et lob prius in suo terribili casu reluctatus ad eum se convertit (40). Esther quoque convolat ad ipsum discrimine capitali intellecto adversus suum populum (41). Praeter haec denique exempla reperiuntur alia in Veteris Testamenti Libris (42).

Multiformis haec totius communitatis in eaque singulorum persuasio, quae universum apud Vetus Testamentum decursu saeculorum comprobatur, ex prisco populi electi experimento proficiscitur, quod exsilii tempore fecit: miseriam Dominus populi sui conspexit in servitutem redacti eiusque clamorem percipiens et angores perspiciens statuit in libertatem ipsum vinclicare (43). Quo quidem in actu salvationis a Domino ita completo potuit cernere propheta tum amorem eius tum commiserationem (44). Hic igitur profecto stabilitur cuncti populi securitas et membri uniuscuiusque illius: in misericordia divina, quam expeti licet quibusvis in rebus adversis.

Ad istud deinde accedit quod hominis miseria ipsius est etiam peccatum. Quam infelicitatem populus Testamenti Veteris pariter cognovit iam inde ab exodi tempore, cum aureum vitulum erexisset. At illam facinorosam foederis violationem ipse Dominus evicit, cum Moysi sollemniter edixit: « Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax » (45). Praecipua ex hac revelatione populus ipse electus omnesque eius participes post quodque delictum collegerunt vires ac rationes cur ad eum confugerent, ut nempe commonefacerent eum illorum omnium quae de se ipso subtiliter patefecerat utque rogarent eum veniam (46).

Factis ita quidem et dictis suam aperuit Dominus misericordiam a primis populi illius initiis, quem sibi delegit qui que progrediente historia propria Deo misericordiarum continenter sese credidit, modo in calamitate ipsa modo in criminis sui conscientia. Universae sic varietates ac tenues differentiae amoris demonstrantur in Domini misericordia erga suos: pater ipse eorum est (47) quoniam Israel primogenitus est eius filius (48);  sponsus quoque est eius cui nomen novum declarat propheta: ruhama — id est « bene amata », quippe quae sit ipsa misericordiam consecutura (49).

Etiam cum populi sui infidelitate exacerbatus Dominus neglegere eum decernit, teneritas nihiJo minus illius et magnanimus erga eundem amor impellunt ipsum, ut superet iram (50). Expedite proin concipitur animo cur auctores Psalmorum canere gestientes celsissimas Domini laudes imponant carmma ad Deum amoris et teneritudinis, misericordiae ac fidelitatis (51).

Quibus consequitur ex omnibus, ut non modo pertineat ad ipsam Dei notionem misericordia, verum describat item totius populi Israelis vitam eiusque singillatim filiorum ac filiarum: substantia est intimae familiaritatis cum ipsorum Domino, substantia videlicet collocutionis eorum cum illo. Hoc prorsus sub aspectu exhibetur misericordia cunctis in Veteris Testamenti Libris ubertate quidem magna significationum. Difficile forsan eisdem in scriptis conquirere sit responsionem dumtaxat rationalem interrogationi: quae in se ipsa sit misericordia. Nihilo setius vocabula inibi usurpata plurimum sane hac de re docere nos valent (52).

Misericordiam Domini celebrat Vetus Testamentum vocibus multis finitimae interpretationis, quae peculiari nimirum sua vi inter se distinguuntur, at quae omnes dici possunt undique tendere ad principem ration em unam, ut nempe misericordiae divitias naturam transcendentes in medium proferant eodemque tempore multiplici sub facie ad hominem illam producant. Cohortatur Vetus Testamentum homines conflictatos, in primis vero peccatis gravatos — haud secus atque universum Israelem, qui foederi consenserat cum Deo — ut misericordiam invocent, quibus pariter concedit, ut huic penitus confidant: etenim misericordiam meminit in lapsuum debilitationisque animorum temporibus. Deinceps propter misericordiam gratias retribuit et gloriam Deo, quoties scilicet ostensa illa est et impleta aut in populi aut in cuiusque hominis vita.

Hoc modo igitur misericordia quadamtenus iustitiae divinae opponitur ac saepenumero probatur non solum potentior ea sed profundior etiam. Vetus iam Testamentum perdocet, quantumvis iustitia habeatur vera in homine virtus in Deoque transcendentalis perfectio, amorem tamen ipsa esse « praestantiorem », et quidem idcirco praestantiorem, quod primarius maneat et principalis. Amor, ut ita dicamus, iustitiae temperat atque caritati servit ad extremum iustitia. Principatus autem ille et excellentia amoris prae iustitia (id quod totam designat revelationem) omnino per misericordiam proditur. Hoc adeo manifestum psaltis videbatur ac prophetis, ut ipsa tandem iustitiae vox salutem designaret a Domino eiusque misericordia effectam (53). Misericordia ergo distat a iustitia verumtamen cum ea non discordat, si modo admittimus in hominis historiam — sicut revera facit Vetus Testamentum — Dei praesentiam, qui ut rerum effector singulari devincitur amore suis cum rebus patratis. Suapte insuper natura odium amor excludit atque desiderium malorum adversus eum cui donum aliquando sui dedit ipsius: « nihil odisti eorum, quae fecisti » (54). Quae scilicet verba retegunt ima necessitudinis fundamenta inter iustitiam Dei ac misericordiam ad hominem mundumque relatas. Inculcant praeterea hoc: radices vivificantes extremasque coniunctionis illius causas quaeri prorsus debere ipso repetendo « principio» rerum intra creationis mysterium. Praenuntiant vero in Veteris Foederis iam adiunctis plenam Dei revelationem, qui « cari tas est » (55). 

Cum creationis autem mysterio mysterium cohaeret electionis, quae historiam populi informavit, cuius pater spiritalis merito propriae fidei Abraham est. At tamen per hunc ipsum populum, aetates Veteris Novique Foederis transeuntem, refertur mysterium electionis istud ad unum quemque hominem et immensam cunctam hominum familiam. « In caritate perpetua dilexite; ideo attraxi te in misericordia» (56).  « Montes enim recedent. .. , misericordia autem mea non recedet ate, et foedus pacis meae non movebitur » (57). Veritas haec suo tempore Israeli enuntiata adfert secum totius hominum historiae prospectum, qui temporarius simul est atque eschatologicus (58). Christus deinde Patrem eodem in prospectu ac praeparato in animorum statu revelat, perinde ac longae confirmant scriptorum paginae Veteris Testamenti. Ad illius demum revelation is finem in pervigilio suae nempe mortis expromit apostolo Philippo voces: « Tanto tempore vobis cum sum, et non cognovisti me ... ? Qui vidit me, vidit Patrem » (59).

IV

5. In ipso quasi Novi Testamenti limine resonat Evangelium Sancti Lucae singulari quadam convenientia duorum vocabulorum ad misericordiam divinam attinentium, in quibus universa Veteris Testamenti vehementer etiam traditio quasi repercussa vocis imago recinat. Ibi enim semanticae eduntur proprietates, quae cum Librorum Antiquorum vario iunguntur sermone. Ecce Mariam, quae Zachariae domum ingressa magnificat toto pectore Dominum ex « misericordia eius », cuius « in progenies et progenies» fiunt participes in Dei timore homines viventes. Paulo autem post, cum Israelis celebrat electionem, ipsa misericordiam effert, de qua recordatur is semper, qui illum elegit (60). Nato exinde Ioanne Baptista, Zacharias pater eadem in domo bene dicit Israelis Deo extollitque misericordiam, quam fecit « cum patribus nostris » memoratus testamenti sui sancti (61).

Secundum Christi vero ipsius doctrinam haec imago, quasi hereditate ex Testamento Vetere accepta, simplicior iam redditur atque interior simul. Id quod fortasse liquidius eminet de prodigi filii parabola (62), ubi essentia videlicet divinae misericordiae exponitur ratione aliqua insigniter manifesta, quamvis ipsum « misericordiae » vocabulum ibi non occurrat. Quem porro ad effectum non lingua sola conducit, sicut in Libris Testamenti Veteris, sed et similitudo ipsa, quae permittit uberius ut perspiciatur mysterium misericordiae tamquam flebilis casus intercedentis inter amorem patris ac prodigentiam filii et peccatum.

Filius enim iste, qui partem sibi obtingentis patrimonii recipit a patre domoque excedit, in regione longinqua eam dissipaturus « vivendo luxuriose », homo quadamtenus cuiusvis est aevi, iam inde ab eo, qui primus gratiae perdidit hereditatem pristinaeque honestatis. Similitudo latissime quidem hoc loco patet. Etenim tramite obliquo tangit parabola omnem violationem pacti amoris, amissionem omnem gratiae, omne delictum. Verum, si res cum traditione prophetica confertur, eadem in comparatione minus insistitur totius populi Israelis infidelitati, licet filii prodigi similitudo possit ad eam infidelitatem extendi. Filius « postquam omnia consummasset ... ipse coepit egere » tantoque vel magis quod fames erat facta « in regione illa », in quam se pertulerat, patria domo derelicta. Haec ideo cum ita essent, « cupiebat saturari » quacumque re poterat, etiam forte « de siliquis quas porci manducabant » ab eo pasti pro uno « civium regionis illius ». At hae quoque illi negabantur.

Clare deflectit similitudo ad intima hominis. Nam patrimonium, quod a patre iste perceperat, copia sane materialium erat bonorum; atqui maioris longe momenti quam ea bona restabat dignitas ipsius ut filii domicilio in paterno. Illa igitur condicio, in quam opibus absumptis incurrerat, debuerat eum commone — facere huius sic perditae dignitatis. Antea certo non ipse cogitaverat de ea, cum patrem obsecraret, qui debitam sibi patrimonii expenderet portionem, ut abire valeret. Neque nunc quidem conscius sibi illius esse videtur, cum secum dicit: « Quanti mercenarii patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ».

Suum enim statum is metitur bonorum regula, quae amisit, nempe quae non iam « possidet », mercenariis in patris domo « possidentibus » ea. Istae voces habitum mentis denudant praesertim super corporeis rebus. Sub earum nihilo setius vestitu miserabilis latet casus profligatae dignitatis et conscientia simul filietatis dissipatae.

Tum accidit denique ut ineat consilium: « Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in caelum et coram te et iam non sum dignus vocari filius tuus; fac me sicut unum de mercenariis tuis » (63). Hi propterea sermones sunt, qui acutius difficultatis principalis circumscribunt naturam. Per impeditiorem corporalium negotiorum fortunam, in qua suam ob levitatem suumque crimen versabatur prodigus filius, maturuit dignitatis imminutae sensus. Ubi tandem in animum induxit ad domum patris reverti, a quo peteret ille, ut exaudiretur — iam non sane ex cuiusdam filii iure verum in mercenarii cuiuslibet condicione —, foris quidem agere videtur propter famem ac miseriam, in quam erat prolapsus; at causa ista pervaditur maioris detrimenti intellegentia: esse namque in patris sui domo mercenarium permagna certe demissio est ac dedecus. Sed paratus tamen filius prodigus est ad demissioni tali ac dedecori occurrendum. Quippe: is prorsus novit aliud sibi nullum superesse ius nisi ut mercenarius sit in patria domo. Consilium porro eius captum est plena ex earum rerum cognitione, quas meruerat earumque etiam quarum tunc habere ius potuit secundum iustitiae normas. Probat autem haec ipsa deliberatio emergere ex filii prodigi conscientia sensum perditae dignitatis, immo dignitatis illius, quae de necessitudine filii cum patre proficiscatur. Hac proin cum affectione ingreditur viam.

In parabola super filio prodigo ne semel quidem usurpatur « iustitiae » verbum; sicut nec primigeno in textu nomen adhibetur « misericordiae »: attamen consociationis ratio iustitiae et amoris, qui ut misericordia profertur, diligentissima cura inseritur propriam in doctrinam evangelicae similitudinis. Manifestius namque constat amorem transire in misericordiam, quoties transgredi oporteat definitam iustitiae regulam: accuratam videlicet ac saepe nimis arctam. Profusis nempe facultatibus, quas a patre acceperat, reversus meretur prodigus filius lucrari vietum operando mercenarii ritu intra patrios parietes deinceps paulatim sibi cumulare copiam quandam bonorum etsi numquam tantam fortassis quantam is disperdiderat. Postulata saltem haec ordinis essent iustitiae eoque etiam plus, quoniam filius iste non solum patrimonii sibi reservati absumpserat partem, sed ipsum in super patrem suis moribus offenderat et adflixerat. Mores quidem illi, quos plane iudicaverat sua se dignitate privavisse, rever a indifferentes patri esse non potuerunt. Quin immo cogere debebant eum dolere. Debebant ipsum pacta aliquo implicare. Agitur ad extremum tamen de proprio filio; neque illa necessitas auferri valuit nec qualibus — cumque actibus dissolvi. Huius pariter rei conscius est prodigus filius; et ista quid em talis est conscientia, ut liquido ei ostentet dignitatem pessum datam eumque incitet ad locum recte aestimandum, qui pertinere ultra possit ad illum in domo patris.

6. Descripta species haec status animi in filio prodigo subtiliter nos sinit, ut comprehendamus in quo demum misericordia clivina consistat. Nihil iam dubii est quin simplici illa sed profunda in similitudine monstret patris figura Deum uti Patrem. Actio patris in parabola eiusque omnis modus se gerendi, quae intimum retegunt ipsius affectum, singulos filios intra misericordiae prospectum Veteris Testamenti deprehendere nobis permittit iam in nova funditus rerum complexione, quae simplicitate abundat et altitudine. Etenim filii prodigi pater fidelem se exhibet suam erga paternitatem, fidelem erga amorem, quem numquam illi non impertiebat filio suo. Fidelitas autem ea significatur in parabola non tantum promptissimo animo, quo est filium complexus domum tunc redeuntem, patrimonio consumpto; vehementius etiam declaratur laetatione illa festivitateque adeo liberali in profusorem remigrantem, quae talis quidem est, ut fratris maioris repugnantiam inflammet atque invidiam, utpote qui recesserit a patre numquam nec domum destituerit.

Patris fidelitas erga se ipsum —  quae qualitas iam profluit ex Veteris Testamenti nomine « hesed » —  simul confirmatur quadam ratione admodum plena affectionis. Nam haec legimus: cum vidisset pater filium prodigum domui appropinquantem, « motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est ilIum » (64). lngenti certe agit concitatus affectu; unde explicari aequabiliter potest eius in filium magnanimitas, quae tantam postea fratri maiori movet indignationem. Atqui causae illius commotioris animi sunt altius nimirum deducendae. En: pater intellegit servatum esse bonum quoddam primarium — ipsum scilicet humanitatis bonum proprii filii. Quamquam patrimonium iste disperdidit, in tuto eius tamen constat humanitas. Immo vero est rursus quodammodo inventa. Hoc testantur verba quae filio natu maiori loquitur pater: « epulari autem et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat et revixit, perierat et inventus est » (65). Accedit quod in eodem capite XV Evangelii secundum Lucam offendimus parabolam ovis rursus inventae (66) deindeque similitudinem drachmae iterum repertae (67). Toties autem ibi eadem extollitur laetitia, quae in filii prodigi adest casu. Patris erga se fidelitas intenditur tota in filii amissi humanitatem in ipsiusque dignitatem. Sic profecto maxime explanatur gaudium permagnum eo recurrente domum.

Ulterius vero amorem adversus filium, amorem nempe qui ex ipsa oriatur paternitatis natura, dici licet patrem ferme praefinivisse, ut filii dignitatis gereret curam. Nam sollicitudo ista modum statuit eius amoris, quem Sanctus Paulus cecinit exinde: « caritas patiens est, benigna est caritas ... , non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum ... , congaudet autem veritati ... , omnia sperat, omnia sustinet » et « numquam excidit » (68). Misericordia ergo — qualem Christus in prodigi filii reclusit similitudine — interiorem possidet formam amoris, qui in Novo Testamento « agape » nuncupatur. Talis propterea amor inclinare se potest super omnem prodigum filium miseriamque humanam ac praesertim super moralem quamque egestatem, id est peccatum. Hoc cum evenit, qui misericordiam experitur, haud se deici sentit, verum quasi denuo inveniri atque « existimari ». Ante omnia laetitiam ei pater testificatur, quia « inventus est » ac « revixit ». Quod ipsum gaudium commonstrat bonum quoddam inviolatum: filius enim quamvis prodigus non verus cessat esse filius sui patris; gaudium insuper denotat bonum recuperatum, quod in filii prodigi casu reditus eius fuit ad veritatem de se ipso.

Id tamen, quod secundum Christi parabolam accidit necessitudini patris ac filii, non valemus « extrinsecus » ponderare. Cunctae namque opinationes praeiudicatae nostrae de misericordia maxim am sane partem fructus sunt alicuius iudicii solum exterioris. Interdum immo evenit ut talem iudicandi viam persecuti dispiciamus in misericordia quandam inaequalitatis rationem inter auctorem misericordiae et acceptorem. Hinc proclives nos ad hanc sententiam sumus: dehonestare misericordiam hominem eam recipientem labefactareque hominis dignitatem. At filii prodigi similitudo aliter res sese habere persuadet: rationem misericordiae inniti experientiae communi illius boni, quod homo ipse est, necnon experientiae universali dignitatis eius propriae. Experimentum vero commune istud efficit, ut procligm; filius se conspicari incipiat suaque acta secundum totam veritatem (quae simul veritatis visio significat humilitatem veram); patri contra omnino ista de causa filius unicum fit bonum: videt enim is clare et liquide bonum sic impletum esse propter arcanam quandam veritatis amorisque communication em, qui amor oblivisci videtur omne malum a filio admissum.

Simpliciter proinde sed radicitus exprimit prodigi filii comparatio veritatem conversionis. Haec nominatim solidissima est declaratio operis ipsius amoris misericordiaeque in hominum societate praesentis. Vis propria ac vera misericordiae non in eo solum consistit quod oculi forte vel acerrimi etiam atque clementes coniciuntur in malum morale aut physicum aut corporale; nam ex germana sua peculiarique natura comprobatur misericordia, cum aestimat, iterum fovet, extrahit bonum de omnibus mali formis in orbe terrarum atque in homine exstantibus. Ita quidem comprehensa defigit ipsa principalem doctrinam messianici nuntii Christi constitutivamque operis eius virtutem. Eodem insuper hoc pacto intellegebant misericordiam et exercebant discipuli ipsius ac sectatores, quorum profecto in animis actisque misericordia numquam se praestare desinebat velut comprobationem apprime creatricem amoris, qui « vinci a malo» se non patitur sed qui vincit « in bono malum » (69). Necesse ideo est verus misericordiae vultus ab integra semper discooperiatur. Quamquam praeiudicia varia obstant, videtur ea nostris summe necessaria temporibus.

V

7. Messianica Christi nuntiatio eiusque inter homines navitas in crucem demum et resurrectionem atque ascensionem evadunt. Alte igitur nobis postremum in hunc eventum est penetrandum, qui Concilii praesertim sermone mysterium paschale definitur, si modo ad ultimas usque partes voluerimus patefacere misericordiae veritatem perin de ac patefacta ipsa ad extremum est in nostrae salutis historia. Hoc itaque considerationum nostrarum loco decet propius etiam nos ad magisterium accedere Litterarum Encyclicarum Redemptor Hominis. Nam si redemptionis veritas secundum humanam rationem suam reserat immensam hominis magnitudinem, qui talem ac tantum meruit habere Redemptorem (70), divina simul ratio eiusdem redemptionis permittit nobis via — ut ita dicamus — empirica maxime et « historica » detegere illius amoris altitudinem, qui nihil prorsus abhorret a singulari Filii sacrificio, ut satis faciat Creatoris ac Patris fidelitati erga homines eius ad imaginem effectos iamque a « principio » electos in gratiam et gloriam.

Feriae sextae eventa illius hebdomadis atque antea etiam precatio in horto Gethsemani dicto inducunt commutation em quandam primorem in totum cursum revelationis amoris ac misericordiae per messianicum Christi officium. Etenim, qui « pertransivit benefaciendo et sanando » (71) « curans omnem languorem et omnem infirmitatem » (72), nunc contra ipse plurimam promereri videtur misericordiam eamque evocare, cum is comprehenditur et illuditur, damnatur et flagellatur, coronatur spinis clavisque cruci affixus effiat animam acerbissimos inter cruciatus (73). Tum sane cum maxime misericordiam meretur hominum, quibus bene fecit; quam tamen non recipit. Quin immo illi etiam, qui proximi ei adsistunt, tueri ipsum non valent neque de manibus oppressorum eripere. Ultimo igitur in hoc muneris messianici itinere complentur in Christo prophetarum voces cum primisque Isaiae de Servo Iahveh pronuntiatae: « livore eius sanati sumus » (74).

Tamquam homo, qui in horto Olivarum atque Calvariae loco vere horrende discruciatur, Christus ad Patrem sese convertit: ad ilIum sane Patrem, cuius praedicavit erga homines amorem cuiusque misericordiam universo suo agendi modo confirmavit. Verumtamen non adimitur nec ei ipsi terribilis perpessio mortis in cruce: « Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit » (75) ait Sanctus Paulus, cum granditatem mysterii crucis simulque indolem divinam veritatis redemptionis paucis verbis perstringit. Quae quid em ipsa redemptio est novissima ac definitiva patefactio sanctitatis Dei, qui et ipse absoluta vicissim est perfectionis consummatio: videlicet plenitudo iustitiae et amoris, quandoquidem amori superstruitur iustitia ex eoque profluit et ad eum contendit. In patientia ergo Christi ac morte — quoniam proprio Filio non pepercit Pater sed « eum ... pro nobis peccatum fecit » (76) — absoluta idcirco declaratur iustitia, quod Christus propter hominum generis delicta suffert passionem et mortem. Haec omnino est iustitiae « superabundantia », cum hominis peccata « compensentur » hominis-Dei sacrificio. Verum istius modi iustitia, quae plane iustitia est « secundum mensuram» Dei, ex amore nascitur omnis: Patris nominatim Filiique amore; necnon tota de amore fructificat. Hanc prorsus ob causam divina iustitia in Christi cruce retecta « secundum mensuram» Dei est, quia oritur ex amore in amoreque perficitur, dum fructus parit salutis. Ratio divina redemptionis non tunc solum completur, cum peccatum vindicatur, sed cum amori reclditur illa vis in homine creatrix, ob quam is accedere iterum valet ad vitae plenitudinem ac sanctimoniam a Deo procedentem. Sic quidem misericordiae revelationem importat secum redemptio pro ipsius plenitudine.

Paschale ideo mysterium culmen huius revelationis et exsecutionis est misericordiae, quae hominem potest iustum facere iustitiamque ipsam reficere, prout ea ordo salvificus est, quem ab initio Deus in homine optaverat ac per hominem in mundo. Patiens Christus hominem singulariter compellat, nee solum credentem. Nam etiam homo incredulus poterit in illo reperire eloquentiam necessitudinis et communitatis cum statu humano, sicut consonam pariter plenitudinem cuiusdam prorsus sui incuriosae devotionis pro causa hominis, pro veritate et amore. Divina mysterii paschalis ratio nihilo setius adhuc descendit altius. Crux enim in Calvariae loco defixa, ubi postremum Christus agit suum cum Patre colloquium, exsurgit quasi de illius amoris medullis, quo ipse homo ad imaginem Dei ac similitudinem conditus aequabiliter secundum aeternum Dei consilium est honestatus. Quem Christus revelavit, Deus non tantum arctis cum mundo vinculis colligatur uti Creator primusque ipsius vitae fons; Pater quoque ille videlicet est qui cum homine a se vocato ad vitam in mundo aspectabili ducendam coniungitur nexu aliquo vel strictiore quam creationis. Quippe: am or est qui non sola efficit bona sed perficit etiam, ut participatio contingat ipsius Dei vitae: Patris et Filii et Spiritus Sancti. Qui enim diligit, don are se ipsum concupiscit.

Christi crux in situ Calvariae exstat secus viam illius admirabilis commercii, istius nempe mirandae Dei communicationis cum homine, in qua simul appellatio continetur, quae homini fit, ut se Deo tradens secumque universum visibilem orbem, reddatur vitae divinae particeps et ut more adoptivi filii consors evadat veritatis atque caritatis, quae in Deo est, de Deo exit. Ita plane secundum viam aeternae hominis destinationis ad filii Dei adoptivi dignitatem eminet in historia crux Christi, Filii Unigeniti, qui velut « lumen de lumine, Deus verus de Deo vero » (77) advenit, ut novissimum praeberet testimonium mirabilis Dei foederis cum hominum genere, Dei scilicet cum homine, cum homine unoquoque. Pactum illud tam antiquum quam homo, idem recidit ad ipsum usque mysterium creationis; saepius autem redintegratum unico cum populo electo iam pari nunc iure foedus novum ac decretorium est, ibi nempe in Calvariae loco constitutum, nec uni soli populo, id est Israeli, reservatum sed omnibus singulisque apertum.

Quid igitur nos crux docet Christi, quae nuntii messianici eius muneris locutio est quodammodo extrema? — et tamen non dum ultima Dei foederis vox est: ipsa in illo diluculo prolata est, cum mulieres primae ac deinde Apostoli ad Christi cruci affixi monumentum progressi conspexerunt vacuum sepulcrum primoque exaudierunt nuntium: « resurrexit ». Quem ceteris repetiverunt et facti deinceps sunt Christi resuscitati testes. Attamen in hac etiam glorificatione Filii Dei adesse crux pergit, quae, per totam messianicam testificationem de Homine — Filio illo, qui mortem passus in ea est, loquitur nec loqui umquam desinit de Deo-Patre, qui suo amori usquequaque fidelis est erga hominem; « sic enim dilexit Deus mundum » — ideoque hominem in mundo — « ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam » (78). Credere autem in Filium crucifixum significat « Patrem videre » (79); significat credere in mundo reperiri amorem eundemque valentiorem esse amorem qualibet specie mali, quo implicentur homo genus humanum mundus. In eius modi igitur credere amorem, in misericordiam credere simul significat. Haec enim necessaria amoris est pars eiusque veluti alterum nomen et eodem tempore ratio propria ipsius revelationis necnon eius exsecutionis adversus verum malum, quod in orbe deprehenditur, quod temptat obsidetque hominem, quod in animum se illius insinuat, quin immo eum potest « perdere in gehenna » (80).

8. Praeterea Christi crux in Calvariae loco testimonium pariter est de mali potentia contra ipsum Filium Dei, scilicet contra illum qui unus universos inter filios hominum fuit suapte natura penitus innocens a peccatoque alienus et cuius in mundum adventus immunis fuit ab Adami inoboedientia ac labis primigenae hereditate. En autem in eo admodum ipso, in Christo nempe, vindicatur peccatum pretio eius sacrificii atque oboedientiae « usque ad mortem » (81). Eum qui non noverat peccatum, « pro nobis peccatum fecit » Deus (82). Vindicatur insuper mors, quae ab historiae humanae primordiis sociata cum peccato est. Cum vera sic mors vindicatur, id sane evenit propter ipsius mortem, qui peccato carebat solusque poterat morte sua morti mortem inferre (83). Taliter quid em crux Christi, in qua Patri consubstantialis Filius plenam retribuit Deo iustitiam, patefactio « radicalis » aliqua est misericordiae sive potius amoris, qui toti adversatur rei efficienti radicem ipsam mali in hominis historia: peccato nominatim ac morti.

Crux ergo humillima inclinatio Divinitatis est super hominem ac super ea quae homo — difficilibus potissimum acerbisque temporibus — suam appellat infelicem fortunam. Crux autem quasi amoris aeterni contrectatio est vulnerum acerrime dolentium in terrena hominis vita; consummatio usque in finem est messianici propositi, quod Nazarae olim Christus in synagoga enuntiavit (84) iteravitque dein coram missis a Ioanne Baptista (85). Secundum dicta vero, quae Isaiae iam continebantur vaticinio (86), propositum istud deducebatur ad effectum amore revelando misericordi in pauperes aerumnosos captivos, in caecos affiictos peccatores. At in paschali mysterio limes transitul' multiplicis mali, cuius fit consors homo terrestri in vita: nam facit crux Christi, ut altiores perspiciamus mali radices in peccatum mortemque descendentes et sic ea efficitur eschatologicum signum. In consummatione dumtaxat eschatologica ultimaque orbis renovatione vincet in cunctis electis amor intimos ipsos mali fontes, dum uti fructum plane maturum adducet Regnum vitae et sanctitatis gloriosaeque immortalitatis. Talis autem eschatologicae consummationis fundamentum in cruce iam Christi iacet ac morte. Quod in de Christus « suscitatus est tertia die » (87),  id prae se fert postremum officii messianici indicium' quod totam quidem revelationem cumulat misericordis amoris in mundo mal is obnoxio. Id eodem similiter tempore signum constituit, quod « caelum novum et terram novam » (88) praemonstrat, cum Deus « absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt » (89).

In eschatologica rerum perfectione aperietur misericordia ut amor, dum in huius saeculi condicione, in historia humana — quae llistoria simul peccati est et mortis — amor ostendendus est praesertim ut misericordia atque implendus etiam est ut ea. Messianicum Christi cons ilium — consilium misericordiae ­ efficitur propositum eius populi, propositum Ecclesiae. Sed in ipsa media intimaque ipsius parte crux semper consistit, cum in ea misericordis patefactio amoris in summum evadat. Quoad igitur « prima» non abibunt (90), crux « locus » iste persistet, ad quem alii etiam referri possint sermones Apocalypsis Ioannis: « Ecce sto ad ostium et pulso. Si quis auclierit vocem meam et aperuerit ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum » (91). Insigniter quoque suam Deus recludit misericordiam, quoties hominem concitat ad « misericordiam » proprium in Filium suum, id est in Crucifixum.

Christus omnino ipse tamquam Crucifixus est Verbum, quod minime praeterit (92), est ille qui stat ad ostium et pulsat cuiusque cor hominis (93);  non tamen eius reprimit libertatem, sed ex ea ipsa libertate deducere studet amorem, qui non tantum actus alicuius consensus et coniunctionis est cum perdolente Filio Hominis, sed certo quoclam pacto « misericordia » est Filio aeterni Patris a singulis nobis exhibita. In omni autem messianico hoc Christi opere atque in omni misericordiae demonstratione per crucem nonne plus forsitan possit hominis dignitas observari et elevari, cum misericordiam expertus sit etiam aliquo modo is qui simul « misericordiam demonstrat »?

Nonne revera Christus demum ipse talem animi affectum indicat erga hominem cum dicit: « Quandiu fecistis uni de his ... mihi fecistis » (94) Nonne verba sermonis montani: « Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur » (95), praebent quadam ratione summam universi Boni Nuntii totiusque admirabilis commercii ibidem absconditi; quod quidem lex prorsus simplex valida simulque « suavis » est ipsius dispensationis salutis? Nonne eaedem mon tani sermonis voces, quia iam a principio ostendunt cordis humani facultates — videlicet homines esse valere « misericordes » —, discooperiunt fortasse secundum eandem ration em altum Dei mysterium: eam nempe inscrutabilem Patris et Filii et Spiritus Sancti coniunctionem, in qua amor iustitiam complexus aperit misericordiae viam, quae iustitiae vicissim retegit perfectionem?

Mysterium proin paschale Christus ipse est in culmine revelationis mysterii incomprehensibilis Dei. Tunc enim maxime ad extremum usque completur istud in Cenaculo pronuntiatum: « Qui vidit me, vidit Patrem » (96). Nam Christus, cui pro homine Pater « non pepercit » (97) quique suo in dolore et crucis supplicio expertus humanam non est misericordiam, planam fecit sua in resurrectione plenitudinem illius amoris, quem Pater fovet in eum atque in eo erga omnes homines. « Non est Deus mortuorum sed vivorum! » (98). Sua quid em in resurrectione Christus commonstravit Deum misericordis amoris idcirco plane, quod crucem in se receperat ut viam ad resurrectionem. Quam ob rem, cum crucis Christi meminimus eiusque passionis ac mortis, fides nostra et spes collineantur in Resuscitatum; in ipsum nominatim Christum, qui, « cum esset ... sero die illa prima sabbatorum ... stetit in medio », in Cenaculo, « ubi erant discipuli. .. insuffiavit et dicit eis: Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remiss a sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt » (99).

Ecce Dei Filium, qui sua in resurrectione funditus persensit super se misericordiam, Patris hoc est amorem, qui. morte efficacior est. Verum idem quoque Christus Filius Dei est, qui ad terminum, immo quadamtenus ultra terminum operis messianici sui, praebet se ipse inexhaustum fontem misericordiae, eiusdem nempe amoris, quem deinceps in longiore prospectu historiae salutis in Ecclesia numquam non confirmari oportet peccato ipso potentiorem. Christus paschalis ultima ac sempiterna misericordiae quasi quaedam corporatio est illiusque vivens signum: historicum-salvificum una et eschatologicum. Hoc sane cum eodem affectu liturgia sacra paschalis temp oris ponit in ore nostro Psalmi verba: « Misericordias Domini in aeternum cantabo » (100).

9. In paschalibus autem illis Ecclesiae eloquiis plene resonant in prophetica sua sententia verba iam a Maria prolata Elisabeth, Zachariae uxorem, invisente: « misericordia eius in progenies et progenies » (101), Quae porro voces ab ipso iam Incarnationis momento pandunt visionem novam historiae salutis. Post Christi vero resurrection em visio ista historico modo nova est simulque eschatologico. Quo ex tempore propagines usque frequentiores hominum succedunt in familia interminata humana; novae pariter suboles consequuntur Populi Dei crucis resurrectionisque nota distinctae ac « signatae » (102) charactere paschalis mysterii Christi, consummatae scilicet revelationis istius misericordiae, quam in domus limine consanguineae suae Maria proclamavit: « misericordia eius in progenies et progenies » (103).

Maria insuper est, quae singulari prorsus extraordinarioque pacta — sicut alius nemo — misericordiam cognovit et eodem tempore item eximio perquam modo consecuta est cordis sui sacrificio, ut propria evenire posset participatio sua ipsius revelationis divinae misericordiae. Quod sacrificium proxime cohaeret cum eius Filii cruce, sub qua etiam illa in Calvariae loco adstitit. Ipsius proinde sacrificium hoc peculiaris omnino communicatio est in patefacienda misericordia; nempe communicatio est absolutae Dei fidelitatis erga proprium amorem ac foedus, quod inde ab aevo sempiterno voluit quodque in tempore pepigit cum homine, cum populo, cum genere humano; participatio est revelationis illius, quae semel est in aeternum per crucem transacta. Similis Mariae, Crucifixi Matris, nemo mysterium crucis est expertus, hoc est iustitiae transcendentis divinae cum amore consternantem congressionem: « osculum » illud iustitiae impertitum a misericordia (104). Similis Mariae hoc mysterium animo nemo suscepit: eam rationem vere divinam redemptionis, quae per Filii mortem in Calvariae monte acta est una cum materni cordis eius sacrificio et cum decretorio ipsius « fiat ».

Ergo Maria ea quidem est quae divinae misericordiae interius percipit mysterium; cui us praeterea novit pretium intellegitque ipsum quam sit magnificum. Hac nimirum significatione eam vocitamus etiam Matrem Misericordiae: Dominam Nostram misericordiae vel Matrem divinae misericordiae. Quibus in titulis singulis ampla reconditur theologica vis, cum enuntient illi peculiarem animae eius, immo totius in genii ac personae praeparationem ad dispiciendam — primum implicata per eventa Israelis, deinde cuiusque hominis ac postremo universi hominum generis — misericordiam istam cuius « in progenies et progenies » (105) participatio fit aeterno ex Sanctissimae Trinitatis consilio.

Memorati vero tituli, quos ascribimus Dei Genetrici, loquuntur tamen in primis de ea tamquam Crucifixi ac Resuscitati Matre; de illa nempe, quae more extraordinario misericordiam experta « meretur » aequabili modo talem misericordiam progrediente omni sua vita terrestri ac praesertim infra Filii crucem; ac de ea tandem, quae absconditam incomparabilemque simul per communionem messianici Filii sui muneris destinata peculiari ratione est ad hominibus illum apportandum amorem, quem ipse revelatum venerat: amorem porro, qui solidissime comprobatur erga dolentes ac pauperes, orbos libertate propria et caecos, oppressos ac peccatores, perinde ut secundum Isaiae vaticinium locutus est Christus Nazarae prius in synagoga (106) deindeque interrogationi responsitans a Ioanne Baptista missorum (107).

Huius omnino « misericordis » eiusdem amoris, qui potissimum demonstratur coram animi corporisque malo, cor ipsius insignite uniceque factum particeps est, quae Crucifixi fuit Resuscitatique Mater: participavit Maria. Atque in ea et per eam non cessat ille amor sese in Ecclesiae hominumque generis historia ostentare. Istius modi autem demonstratio singulariter fructuosa est, quoniam in Dei Matre sustinetur unico cordis materni eius tactu et acri sensu necnon particulari ipsius statu nimirum idoneo ad eos cunctos attingendos, qui a matre promptius misericordem accipiunt amorem. Unum hoc est praestantium quidem ac vivificantium religionis christianae mysteriorum, tam arcte cum incarnationis mysterio consociatum.

Qua de re edocet Concilium Vaticanum Secundum: « Haec autem in gratiae oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat, inde a consensu quem in Annuntiatione fideliter praebuit, quemque sub cruce incunctanter sustinuit, usque ad perpetuam omnium electorum consummationem. In caelis enim assumpta salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis. Materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur » (108).

VI

10. Credere nos plenissimo iure licet nostram quoque aetatem verbis inclusam esse Dei Matris, cum illam celebraret misericordiam, cuius « in progenies et progenies » fiunt ei participes, qui se Dei patiuntur dirigi timore. Voces enim marialis « Magnificat » propheticam amplectuntur doctrinam, quae non praeteritum dum tax at Israelis respicit tempus sed futurum etiam Populi Dei in terris. Nam qui in praesentia orbem incolimus, illi sumus, qui tertium iam appropinquare scimus mille annorum spatium quique intus sentimus in animis rerum conversionem nunc in historia evenientem. Saeculum hoc nostrum se fortunatum esse novit, cum ipsa progressio praebeat ei tot opportunitates, quae solum paucis ante annis denis inopinabiles fuerint. Creatrix hominis industria eiusque intellegentia et opera pepererunt altas quidem mutationes tum in provincia disciplinarum naturalium technicaeque artistum in vita societatis et cultus humanioris. Perspexit homo potentiam suam in rerum naturam atque etiam cognition em locupletiorem adeptus est de legibus suorum morum socialium. Vidit etiam perrumpi aut comminui obices longinquitatesque inter homines ac nationes propter auctum universitatis sensum, propter clariorem conscientiam unitatis hominum generis, propter acceptionem mutui famulatus in aliqua vera necessitudine coniunctionis, ac tandem propter cupiditatem potestatemque conversandi propriis cum fratribus et sororibus ultra arte factas partitiones geographicas vel fines nationum aut stirpium. In primis vero iuvenes hodierni comprehendunt progressum scientiae technicaeque artis afferre posse non tantum nova materiae bona verum etiam maiorem cognitionis humanae participationem. Verbi gratia procursus artificiorum diffundendi notitias duplicabit creatrices hominis facultates aditumque reserabit ad divitias mentis et culturae apud alios populos. Novae rationes ipsius communicationis favent pleniori participationi even tuum ac magnificae permutationi cognitionum. Ea quae consecutae sunt scientiae biologica et psychologica et socialis, hominem adiuvabunt, ut profundius penetrent in suae essentiae divitias. Et quamvis verum sit talem progressionem adhuc nimis saepe manere privilegium populorum industriis fabrilibus sustentatorum, negari tamen non licet omnes nationes et gentes in postero tempore participes esse posse illorum beneficiorum, neque id somnium esse aliquod mirum, quoniam vera praesto sit politica voluntas hac de reo At praeterea haec omnia — vel potius inter haec — simul difficultates subsistunt, quae usque increscere videntur. Angores exsistunt ac debilitates, quae responsionem afficiunt illam intimam, quam homo intellegit se reddere debere. Species mundi hodierni exhibet praeterea umbras et inaequabilitates, quae non semper restant in externa rerum superficie. Pastoralis Constitutio Concilii Vaticani Secundi Gaudium et Spes haud sane unicum documentum est, quod nostrae pertractat vitam aetatis; praecipuum tamen habet ea pondus. Ibi videlicet hoc legitur: « Revera inaequilibria quibus laborat mundus hodiernus cum inaequilibrio illo fundamentaliori connectuntur, quod in hominis corde radicatur. In ipso enim homine plura elementa sibi invicem oppugnant. Dum enim una ex parte, utpote creatura, multipliciter sese limitatum experitur, ex altera vero in desideriis suis illimitatum et ad superiorem vitam vocatum se sentit. Multis sollicitationibus attractus, iugiter inter eas seligere et quibusdam renuntiare cogitur. Immo, infirmus ac peccator, non raro illud quod non vult facit et illud quod facere vellet non facit. Unde in seipso divisionem patitur, ex qua etiam tot ac tantae discordiae in societate oriuntur » (109).

Et eodem dein exeunte Prooemio legimus: « ... coram hodierna mundi evolutione, in dies numerosiores fiunt qui quaestiones maxime fundamentales vel ponunt vel nova acuitate persentiunt: quid est homo? Quinam est sensus doloris, mali, mortis, quae, quamquam tantus progressus factus est, subsistere pergunt? Ad quid victoriae illae tanto pretio acquisitae? » (110).

Num vero horum quindecim annorum spatio a Concilio Vaticano Secundo terminato coepit iam minus fortasse conturbare nos summa ista contentionum minationumque temporis nostri propriarum? Videtur potius negandum. Quin ex contrario eaedem contentiones et minationes, quae in documento Concilii videbantur tunc emergere dumtaxat neque radicitus detegere omne quod in se celabant periculum, iam interea annorum istorum intervallo magis illuminatae sunt confirmaveruntque vario modo periculum illud neque amplius sinunt, ut superioris aetatis captiones sustineantur.

11. Quapropter augescit in hodierno mundo periculi sensus. Increbrescit ista formido de vita cotidiana quae coniungitur ante omnia — uti leviter iam significavimus Litteris in Encyclicis Redemptor Hominis — cum visione alicuius bellici certaminis, quod pro numero atomicorum hodie exstantium armamentorum importare simul potest saltem ex parte internecionem hominum generis a se ipso. Verum tamen mini tans illud periculum non ea sola respicit, quae hominibus homines facere valent instrumentis nempe usi militaris artificii; tangit enim minas alias multas, quas progenuit ea cultus civilis forma materiae prope addicta, quae, licet humanisticas divulget asseverationes, principatum nihilo setius rerum tolerat prae ipsa hominis persona. Metuit igitur nostri temporis homo ne, adhibitis istis instrumentis, quae id genus humanitatis excogitavit, singuli quidem homines atque etiam familiae communitates societates nationes vexari possint aliorum hominum singulorum familiarum societatum vi et iniuria. Nostri profecto saeculi narratio affatim nobis rei huius ministrat exempla. Praeter universas autem adfirmationes de hominis iuribus secundum integram eius naturam ex corpore nempe animoque constantem haud dicere valemus exempla illa solam pertinere ad elapsam aetatem.

Merito enim timet homo ne violatione aliqua conflictetur, quae ipsum clespoliet interiore libertate tum facultate exprimendae veritatis, de qua sibi persuaserit, tum fide quam profiteatur, tum potestate obtemperandi conscientiae voci, quae rectam ei ostendat viam sectandam. Technica ideo utensilia, quae praesto sunt hodiel'nae societati, in se tegunt non modo potentiam sui ipsius exstinctionis per militarem concursum, yerum potestatem quoque subigendi ratione « pacifica » singulos homines et vitae domicilia et societates totas necnon civitates, quae ob quamlibet causam molestae fieri possunt eis qui dicta instrumenta gubernant paratique sunt ad eadem sine conscientiae moru usurpanda. Cogitanda sunt ipsa in mundo etiamnunc vigentia tormenta, quae ab auctoritate usurpantur meditata via ac ratione veluti artificia dominationis vel oppressionis politicae quaeque a ministris inferioribus impune applicantur.

Sic propterea cum biologicae minationis sensu succrescit alterius periculi conscientia, quod vel plenius delet ea quae suapte natura sunt humana, quae altissime scilicet cohaerent cum personae dignitate eiusque iure veritatis ac libertatis.

At hoc omne contingit inter maerorem illum ingentem ex eo exortum quod iuxta homines eorumque coetus fortunato; et saturatos in opum affiuentia versatos rerum consumptioni ac voluptati famulatos reperiuntur eadem in familia humana nunc singuli nunc sociales quidam ordines famem perpetientes. Non infantuli desunt, qui matribus inspectantibus famelici pereunt. Neque desunt variis in mundi partibus variisque in structuris socialibus et oeconomicis vastae provinciae egestatis et miseriae et mancae progressionis. Illud ubique iam terrarum innotuit. Immo status iste inaequalitatis inter homines ac populos non solum persistit, verum increscit. In praesenti a pariter accidit, ut iuxta eos, qui locupletes sunt ac vivunt in abundantia, exsistant alii, qui vivunt in ipsa indigentia, miseriam perferunt ac saepe admodum inedia obeunt; et horum numerus decenis iam etiam centenis continetur milium milibus. Quam ob causam sollicitudo animo rum non potest quin vel maior ingravescat. Ut patet, aliquod principale vitium sive potius vitiorum cumulus, immo vero rerum vitiosa institutio suuiacet oeconomicae administrationi huius saeculi necnon cultui ipsi civili; unde non permittitur hominum familiae, ut sese disiungat a condicionibus tam penitus iniquis.

Species ista hodierni mundi — in quo subsistit tantum et physici et moralis mali, ut mundus plane innodatus videatur repugnantiis atque contentionibus et simul repletus periculis humanae libertati conscientiae religioni minantibus — explanat eam trepidationem, cui homo istius temporis obicitur. Eadem tamen anxietas illa percipitur non ab eis modo, qui destituuntur vel opprimuntur, sed ab his similiter, qui divitiarum progressionis imperii fruuntur privilegiis. Et quamquam non desiderantur, qui retegere student istius rationes angoris aut reniti etiam auxilio instrumentorum temporariorum, quae eis ars technica et opes et auctoritas suppeditant, nihilo minus tamen in hominum intimo animo devincit illa sollicitudo talia cuncta remedia. Etenim, sicut recte indicaverunt Concilii Vaticani Secundi explicationes, ea descendit primores ad quaestiones totius vitae humanae. Inquies ista iungitur ipso cum sensu vitae hominis in mundo estque conturbatio aliqua de ventura hominis universique hominum generis aetate; poscit ideo firma voluntatis decreta, quae praecipi iam videntur generi humano.

12. Proclive quidem statuere est iustitiae sensum longe lateque experrectum esse in huius temp oris societate; quem sine dubio affectum magis efferre omnia iustitiae adversantia, in rationibus videlicet tum inter homines coetus sociales vel « classes », tum singulas inter gentes et civitates ac tandem politicas constitutiones integras, quin inter totos etiam, ut dicunt, mundos. Altus vera ille ac multiformis animi habitus, cui hominum conscientia istius aetatis iustitiam assignavit, testatur ethicam indolem dimicationum ac pugnarum, quae orbem permeant.

Cum hominibus autem nostrorum dierum communicat Ecclesia profundum hoc fervidumque desiderium vitae iustae secundum omnes eius partes neque intermittit ponderandas proponere divers as iustitiae illius rationes, qualem postulat hominum societatumque vita. Cuius studii documentum est ipsa provincia disciplinae catholicae socialis adeo ample enucleatae decursu superioris huius saeculi. Ad eiusdem doctrinae principia procedunt nunc educatio et conformatio conscientiarum humanarum in spiritu iustitiae nunc singula coepta praesertim in regione apostolatus laicorum; quae nimirum incepta eodem proveh un tur animo.

Attamen intellectu haud difficile est consilia et opera, quae proficiscantur a notione iustitiae quaeque conducere debeant efficiendae iustitiae in convictu hominum coetuum societatum humanarum, saepius quidem in re ipsa deformari. Quamvis deinceps ea pergant ad eundem iustitiae conceptum sese referre, experientia nihilo minus probat iustitiam superari aliis viribus negativis uti simultate odio vel etiam crudelitate. Tunc sane cupiditas destruendi inimicum, circumscribendi eius libertatem, quin et redigendi eum in statum, ubi totus iam pendet ex alio, fit causa actionis princeps; id quod dissidet a iustitiae essentia, quae contra ex suapte natura eo contendit, ut aequalitatem et aequabilitatem confirmet inter partes pugnantes. Hoc igitur genus abusus ipsius speciei iustitiae veraque eius immutatio demonstrant quam longe actus humanus discrepare possit ab ipsa iustitia, etiamsi in nomine illius suscipiatur. Non sine causa Christus exprobat auditoribus suis Veteris Testamenti doctrinae fidelibus affectum animi, qui deprehenditur in dictis: « Oculum pro oculo et dentem pro dente » (111). Eo tempore erat ista corruptionis forma iustitiae; formae autem hodiernae eam veluti exemplar sequuntur. Liquet enim obtentu alicuius praesumptae iustitiae (historicae, verbi gratia, vel « classium ») interdum exterminari proximum, occidi hominem ac libertate privari iuribusque nudari primariis humanis. Prioris ac nostri temporis experimentum docet iustitiam ex se non sufficere solam, immo vero perducere ipsam posse ad negationem exstinctionemque sui, nisi permittat virtuti altiori illi, quae amor est, vitam humanam variis rationibus propriis confingere. Historica enim experientia haec peperit inter alia affirmationem: summum ius summa iniuria. Quae dietio iustitiam non imminuit neque quidquam detrahit ponderi illius ordinis, qui super eam constituitur; sed alio dumtaxat sub aspectu indicat quam sit necesse vires spiritus multo etiam profundiores hauriantur, quae ipsum iustitiae ordinem definiant.

Obversante ergo ante oculos imagine saeculi, ad quod pertinemus, Ecclesia participem se praestat sollicitudinis tot hominum temporis nostri. Aliunde praeterea angi debet de lapsu multorum principalium bonorum, quae indubitabilem thesaurum efficiunt non solius christianae doctrinae moralis, verum simpliciter honestatis humanae culturaeque moralis; huius modi nimirum sunt observantia vitae humanae iam inde a conceptionis momento, matrimonii observantia secundum indissolubilem ipsius necessitudmem, stabilium observantia familiarum. Morum licentia in primis afficit teneriora haec vitae humanae consortionisque loca. Aequo autem gradu procedunt discrimen veritatis in rationibus ipsis inter homines, minor veraciter 10­ quendi cura, solum utilitatis studium in causis cum aliis hominibus, exilior sensus veri communis boni maiorque facilitas illud praetereundi. Denique cuncta perdunt sacram indolem suam crebroque fiunt inhumana: homo enim ac societas, quibus contra omnem rerum faciem nihil iam superest « sacrum », moribus decidunt.

VII

Hic ipse nostrae aetatis conspectus, qui non potest quin pariat intimam anxietatem, in mentem revocat verba, quae ob Filii Dei incarnationem exsonuerunt in Mariae cantu « Magnificat» quaeque misericordiam celebrant « in progenies et progenies ». Conservando porro eorundem verborum caelitus datorum eloquentiam in animo adhibendoque ea ad experientias ac dolores immensae hominum familiae proprios oportet Ecclesiam huius temporis induere sibi altiorem subtilioremque simul conscientiam ipsius necessitatis reddendi universo in suo opere testimonii de misericordia Dei secundum viam traditionis in Vetere ac Novo Foedere at maxime ipsius Iesu Christi eiusque Apostolorum. Impertiat Ecclesia necesse est testimonium misericordiae Dei in Christo patefactae per totum illius munus uti Messiae; immo profiteatur eam primo loco velut salvificam fidei veritatem ac necessariam ad vitam cum illa fide congruentem; deinde enitatur inducere ipsam et quasi corporare in vita tum suo rum fidelium tum, quantum fieri possit, in vita omnium bonae voluntatis hominum. Ad extremum, dum misericordiam profitetur Ecclesia fidaque permanet ei semper, ius habet atque officium invocandae Dei misericordiae, scilicet implorandae coram singulis casibus physici ac moralis mali et ante cunctas minationes, quae obscurant totum venturum vitae tempus hodiemi generis humani.

13. Debet itaque profiteri Ecclesia et proclamare divinam misericordiam omni ex ips ius veritate, prout earn nobis revelatio tradidit. Prioribus in huiusce documenti paginis conati sumus lineamenta saltern adumbrare figurae istius veritatis, quae adeo copiose totam per Sacram Scripturam ac Traditionem illuminatur. Cotidiana in Ecclesiae vita haec veritas Dei misericordiae in Bibliis Sacris nuntiata resonat tamquam perpetua vocis imago ex pluribus lectionibus Liturgiae Sacrae. Verus insuper fidei sensus Populi Dei percipit illam, perin de ac variae testantur significationes pietatis nunc singulorum nunc communitatum. Difficile absque dubio est universa documenta illa recensere ac perstringere, cum maximam sane partem viva quadam virtute inscripta sint animis in intimis et conscientiis hominum. Si autem theologi nonnulli adseverant misericordiam esse summam attributorum perfectionumque Dei, Biblia et Traditio et fidei vita tota Populi Dei praebent singulares rei probationes. Non tamen hic agitur de perfectione incomprehensibilis Dei essentiae intra ipsius divinitatis mysterium, sed de perfectione et attributo illo, quo secundum suae vitae reconditam veritatem homo admodum prope convenit Deum vivum admodumque saepe. Verbis Christi Philippo prolatis (112) congruenter invenit « visio Patris » — Dei nempe per fidem visio — in ipso hoc congressu cum eius misericordia momentum peculiare simplicitatis interioris ac veritatis, haud secus atque offendimus in filii prodigi parabola.

« Qui vidit me, vidit Patrem » (113). Praedicat Ecclesia Dei misericordiam ex eaque vivit in uberi sua fidei experientia ac sua in doctrina, dum Christum perpetuo contemplatur seque totam convertit in eum, in vitam eius et Evangelium, in crucem eius et resurrectionem, universum in ipsius mysterium. Omnia enim, quae « visionem » Christi efficiunt viva in Ecclesiae fide et doctrina, nos adducunt ad « visionem Patris » in misericordiae eius sanctitate. Videtur autem Ecclesia tunc maxime Dei profiteri misericordiam ac venerari, cum ad Cor Christi se confert. Namque, ad Christum cum acceditur, in mysterio videlicet Cordis eius conceditur nobis, ut immoremur in hac ratione, quae media quodammodo est simulque pervia maxime hominibus revelationis amoris misericordis Patris, quae intimam constituit partem officii messianici Filii Hominis.

Veram ducit Ecclesia vitam, cum misericordiam confitetur et divulgat — summe mirandam Creatoris Redemptorisque proprietatem — necnon cum homines pertrahit ad fontes misericordiae Servatoris, quam ipsa apud se custodit ac distribuit. Hac in re permultum iuvat perpetua Verbi Dei meditatio at in primis conscia maturaque perceptio Eucharistiae et Sacramenti Paenitentiae seu Reconciliationis. Semper enim provehit Eucharistia nos illum ad amorem, qui morte validior est: « Quotiescumque manducamus panem hunc et calicem bibimus», non solum mortem Redemptoris annuntiamus, verum Resurrectionem etiam proclamamus, « donec veniat » in gloria (114). Idem praeterea ritus eucharisticus ad ipsius recordationem celebratus, qui pro messianico munere suo Patrem nobis per verbum crucemque ostendit, inexhaustum testificatur eum amorem, vi cuius semper nobiscum se iungere cupit, quin immo nos ingredi, dum progreditur obviam cunctis cordibus humanis. Sacramentum autem Paenitentiae seu Reconciliationis viam cuique complanat, etiam quoties gravibus oneratur culpis. Illo quidem in Sacramento omnis potest homo misericordiam singulariter experiri, illum nominatim amorem, qui quam peccatum ipse potentior est. Hac de re iam factus sermo est in Litteris Encyclicis Redemptor Hominis; decebit tamen praecipuum illud attingere argumentum.

Idcirco sane, quod peccatum in mundo invenitur, quem « sic ... dilexit Deus ... , ut Filium suum unigenitum daret » (115);  Deus nempe, qui « caritas est » (116), aliter se quam ut misericordiam revelare non valet. Etenim haec respondet non tan turn altissimae veritati amoris illius, qui Deus est, sed universae simul interiori veritati hominis ac mundi, qui temporaria eius est patria.

Velut Dei infiniti perfectio est in se misericordia pariter infinita. Quapropter infinita inexhaustaque Patris est prornpta voluntas suscipiendorum etiam prodigorum domum ipsius redeuntium filiorum. Item sunt infinitae alacritas potestasque remissionis, quae perpetuo profluunt ex mirabili pretio sacrificii Filii. Nullum hominis delictum vincit potentiam illam nedum coarctet. In homine tarnen circumscribere earn potest sola deficiens bona voluntas, nulla videlicet conversion is ac paenitentiae voluntas, id est pel'severantia in obstinatione ac repugnantia tum gratiae turn veritati, repudiato praesertim testimonio crucis Christique resurrectionis.

Profitetur ideo Ecclesia et proclamat conversionem. Conversio autem ad Deum in eo quidem consistit quod ipsius quis retegit misericordiam, ilIum nempe amorem, qui et patiens est et benignus (117) secundum Creatoris ac Patris mensuram; amorem insuper, cui « Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi» (118) fidelis persistit extrema usque ad consectaria in foederis historia cum homine: usque ad crucem — id est mortem resurrectio — nemque Filii. Ad Deum proinde conversio effectus numquam non est « inventionis » huius Patris, qui dives in misericordia est.

Porro german a cognitio Dei misericordiae benignique amoris sempiternus est et immensus conversionis fons, non modo ut transeuntis actus interioris, yerum uti affectus perpetui animique status. Qui enim illa via Deum cognoscunt eademque ratione eum « vident », aliter quidem vivere non possunt quam convertentes se continenter ad ipsum. Vivunt igitur in statu conversionis; qui profecto status partem design at principalem singulorum hominum peregrinationis super terram in statu viatoris. Manifesto Ecclesiam Dei misericordiam in Christo crucifixo ac resuscitato enuntiare patet non verbis doctrinae suae solis sed profundo potissimum vitae impulsu Dei Populi totius. Per istam sane vitae testificationem exsequitur Ecclesia proprium Dei Populi officium, quod messianicum Christi ipsius munus participat quodamque prorogat sensu.

Huius deinde temporis Ecclesia penitus sibi conscia est super fundamentum dumtaxat misericordiae Dei officia se posse implere, quae ex Concilii Vaticani Secundi praeceptis emanent, cum primisque opus oecumenicum, cuius sit universos iungere Christi assectatores. Dum multiplicia in eam partem fovet coepta, demisse concedit Ecclesia illum amorem unum, qui infirmitati praestet humanorum discidiorum, val ere in perpetuum unitatem perficere eam, quam Christus a Patre imploraverit quamque Spiritus pro nobis postulare non des in at « gemitibus inenarrabilibus » (119).

14. Docuit Christus Iesus hominem non tantum Dei misericordiam recipere et experiri, verum iuberi etiam erga ceteros « habere misericordiam»: « Beati misericordes, quia ipsi misericordiam consequentur » (120). Quibus omnino in vocibus deprehendit Ecclesia nunc invitationem ad agendum nunc ad exercendam misericordiam vires. Si omnes quiclem beatitudines sermonis montani iter demonstrant conversionis vitaeque commutationis, beatitudo misericordes respiciens insignite est hac in re eloquens. Eatenus namque homo ad misericordem Dei procedit amorem, ad eius nempe ipsius misericordiam, quatenus ille se intus transformat secundum talis indolem am oris in proximum.

Hic vere evangelicus processus non sola immutatio spiritalis est semel in perpetuum effecta; sed totum aliquoo prae se fert genus vivendi, necessariam quandam atque perenllem christianae vocationis qualitatem. Quae insuper constat ex perpetua inventione perseverantique exsecutione amoris tamquam virtutis simul coniungentis simul attollentis — et hoc contra quasvis difficultates psychologicae aut socialis speciei —; quippe agitur de misericordi amore, qui creator suapte natura amor est. In mutuis autem rationibus inter homines numquam misericors amor actus est aut processus unius tantum partis. Quin etiam cum omnia significare videntur unam partem solam dare et offerre alteramque solam accipere et apprehendere (exemplorum gratia, in casibus medici sanantis, magistri docentis, parentum filios nutrientium et erudientium, benefici hominis egenos adiuvantis), reapse nihilo minus tamen is pariter qui donat, beneficio semper donatur. Utcumque est, etiam ille facile reperiri potest in statu recipientis aut beneficium obtinentis aut misericordem comprobantis amorem aut misericordiam consequentis.

Exemplar nobis hac in re crucifixus ipse Christus est et afflatus supernus et vehementissimum incitamentum. Etenim hoc consectati permovens exemplar possu m us omni cum animi humilitate ostentare aliis misericordiam, scientes ipsum agniturum illam esse velut rem sibimet factam (121). Secundum idem hoc exemplar cunctas nostras oportet perpurgemus tum actiones tum voluntates, quibus misericordia comprehenditur et exercetuf ratione unilaterali, tamquam boni aliquid ceteris praestitum. Tunc enim revera solum est ea actus misericordis amoris, cum illam exsecuti simul nobis persuasissimum habemus nos recipere eam ab ipsis, qui a nobis recipiant. Si contra deest mutua haec ac reciproca ratio, actiones in de nostrae necdum sunt misericordiae actus neque conversio plene est iam in nobis effecta — cuius trames a Christo nobis signatus est verbo et exemplo ad crucem usque — nequedum participes ex toto sumus fontis magnifici ipsius am oris misericordis, qui nobis ab eo est apertus.

Sic igitur via, quam in sermone montano Christus nobis monstravit per beatitudinem de misericordibus, multo quidem locupletior est quam istud quod animadvertere possumus communibus in hominum iudiciis de argumento misericordiae. Iudicia enim ea misericordiam habent uti actum vel processum unius tantum partis, quae praesumit retinetque longinquitatem inter hominem misericordia usum et hominem misericordia affectum, inter bona facientem eaque accipientem. Hinc ducitur postulatio illa, ut vincula necessitudinis inter homines et in societate liberentur a misericordia et confirmentur sola iustitia. Atqui iudicationes istae de misericordia non perspiciunt intimum nexum illum inter misericordiam atque iustitiam, de quo omnis traditio biblica loquitur et in primis opera messianica Christi. Ut ita dicamus: misericordia vera altissimus est iustitiae fons. Si enim ex se iustitia idonea est, quae inter homines arbitrum agat in mutua divisione bonorum solidorum aequo cum modo, amor ex contrario et amor unus (ille etiam amor benignus, quem « misericordiam» nuncupamus) potest sibi ipsi hominem reddere.

Quodam igitur sensu misericordia proprie vereque christiana item est perfectissima quasi corporatio « aequalitatis » inter homines proindeque absolutissima incarnatio iustitiae, quandoquidem haec in sua rerum provincia eundem tendit ad effectum. Aequalitas tamen per iustitiam stabilita continetur finibus bonorum externorum et obiectivorum; amor vero et misericordia efficiunt, ut homines mutuo congrediantur in bono illo, quod homo ipse est cum dignitate, quae eius est propria. Eodem insuper tempore « aequalitas» hominum per amorem « patientem et benignum » (122) distinctiones non tollit: qui donat, fit ipse liberalior, cum gratiam simul dari sibi sentit ab eo qui donum illud suscipit; qui vicissim novit accipere donum, nempe sibi conscius se illo recipiendo bene facere, sua ex parte deservit nobili causae dignitatis personae; id quod proficit ad homines inter se altiore ratione consociandos.

Ita ergo misericordia pars fit necessaria ad m u tuas in ter homines necessitudines formandas ex spiritu maximae observationis eorum, quae humana sunt necnon ips ius reciprocae fraternitatis. Quod autem vinculum generari nequit inter homines, si rationes mutuas uno iustitiae modo gubernari volunt. Haec enim in omni campo negotiorum inter homines sufferat necesse est permagnam « correctionem », ut ita loquamur, ab illo amore, qui - perdocente Sancto Paulo — est « patiens » et « benignus » vel aliis verbis, qui in se complectitur amoris misericordis proprietates Evangelio christianaeque religioni ad eo necessarias. Meminimus praeterea misericordem amorem secum etiam inferre comem illam teneritatem et quasi mollitiam, quam sic eloquenter parabola extollit filii prodigi (123) perinde ac parabolae de ovi et de drachma amissa (124). Quocirca misericors am or summe necessarius sustinendus est eos inter, qui finitimi sunt: inter coniuges, inter parentes ac liberos, inter amicos; eam insuper deesse plane non licet neque ipsi educationi nec actioni pastorali.

Circuitus vero actionis illius misericorclis amoris haud his rebus circumscribitur. Si enim crebra data occasione Summus Pontifex Paulus VI indicavit « civilem cultum amoris » (125) velut finem, ad quem dirigi oporteret conatus omnes in provincia sociali et culturae necnon in regione oeconomica ac politica, addi decet idem illud propositum numquam impetratum iri, si in cogitationibus nostris et actionibus attingentibus vasta difficiliaque consortionis humanae loca adhaeserimus ad regulam « oculi pro oculo, dentis pro clente » (126), neque contra studuerimus formulam istam funditus reficere alioque animo perficere. In hoc certe iter nos Concilium quoque Vaticanum Secundum inducit, cum iterum iterumque necessitatem inculcans mundi humanioris reddendi (127) Ecclesiae munus in huius temporis orbe reponit omnino in eiusdem officii procuratione. Hominum autem mundus usque poterit humanior effici, tantummodo si in multiformem provinciam rationum socialium inter homines intromiserimus una cum iustitia etiam « amorem misericordem » illum, qui messianicum constituit Evangelii nuntium.

Hominum porro orbis evadere tandem valet « usque humanior » tunc solum, cum universas in mutuas coniunctiones, quae moralem eius vultum componunt, invehemus locum tempusque veniae secundum Evangelium tam necessariae. Remissio enim in mundo adesse testatur amorem peccato valentiorem. Praeterea est haec venia conclicio princeps reconciliationis non solum in Dei necessitudine cum homine sed in reciprocis etiam inter homines rationibus. Mundus nimirum, unde indulgentia auferatur, solius maneat mundus gelidae irreverentisque iustitiae, secundum quam sibi quisque propria tueatur iura adversus ceteros, dum egoismi, qui dicuntur, variae naturae in homine latitantes possint vitam communionemque humanam pervertere in structuram aliquam oppressionis debiliorum a potentioribus vel etiam in theatrum perpetuae dimicationis aliorum contra alios.

Quam ob rem censere Ecclesia debet unum esse praecipuorum munerum suorum — quavis historiae aetate ac praesertim hac nostra — praedicandi importandique in vitam ipsum misericordiae mysterium summo quid em gradu patefactum in Iesu Christo. Non soli tamen Ecclesiae, velut credentium communitati, verum hominibus certo sensu cunctis mysterium hoc fons est alterius vitae quam istius, quae construi ab homine potest exposito viribus potentibus triplicis concupiscentiae in illo operantis (128). Ruius profecto mysterii virtute Christus nobis praecipit, ut semper ignoscamus. Quoties verba orationis dictitamus quam ipse nos docuit exorantes: « dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris », eis videlicet, qui culpam aliquam in nos admiserunt! (129) Difficillimum vere quidem est declarare singularem excellentiam affectionis, quam designant inculcantque eadem verba. Quot res dicunt hi sermones cuique homini de altere ei simili deque illo ipso! Etenim conscientia omnes esse inter se debitores procedit aequo gradu cum vocatione ipsa ad communitatem fraternam, quae a Sancto Paulo significata est, cum clare hortaretur, ut fideles se supportarent « invicem in caritate » (130). Quae institutio hie continetur ad hnmilitatem erga hominem simulque erga proximum ac se ipsum! Quae schola hie bonae voluntatis invenitur ad cotidianum convictum variisque in vitae nostrae adiunctis! Quam si praetel'miserimus doctrinam, quidnam supererit ulla ex humanistica dispositione vitae et educationis?

Tanta videlicet cum vi effert Christus necessitatem reliquis ignoscendi, ut Petro deinde, qui eum interrogavit quoties omnino condonare peccatum proximo suo deberet, numerum figuratum respondeat: « septuagies septies » (131), significare eo eupiens oportere ipse unicuique ignoscere possit et unoquoque tempore. Liquet nihilo setius acleo largum condonandi praeceptum minime rescindere vera iustitiae postulata. Etenim intellecta recte iustitia finem, uti ita dicamus, veniae statuit. Nullo prorsus Evangelici nuntii loco venia — neque fons quidem eius misericordia — significat indulgentiam in malum, in scandalum, in iniuriam aut contumeliam inflictam. Nam singulis in casibus reparatio mali et scandali compensatio iniuriae, sanatio contumeliae sunt remissionis ipsius condicio.

Fundamentum proinde ac structura iustitiae ita semper ingrediuntur misericordiae provinciam. At haec tribnere valet iustitiae significationem novam, quae simplicissime plenissimeque declaratur in venia. Nam venia ostendit, extra « compensationis » atque « indutiarum » rationem iustitiae propriam, flagitari necessario amorem, ut homo talem se affirmet. Necesse penitus est iustitiae impleantur condiciones, ut amor maxime suam faciem illuminet. Perscrutantes filii prodigi parabolam, iam animos in eam convertimus cogitationem: eum qui ignoscat eumque cui ignoscatur, primario in aliquo loco convenire, in dignitate scilicet, quae sit naturale hominis bonum: quod vicissim bonum perire non licere; eius autem asseverationem aut inventionem supremae esse originem laetitiae (132).

Merito sane iudicat Ecclesia proprium ut munus suique ut finem officii esse germanam veniae inclolem custodire, tum in vita moribusque tum in eruditione actioneque pastorali. Eam autem non aliter Ecclesia tutatur quam fonte ipsius conservando, id est mysterio misericordiae Dei in Christo Iesu recluso.

Tamquam fundamentum igitur operis Ecclesiae, omnibus quidem in locis, de quibus novissimum Concilium complura indicia praebet atque experientia apostolatus multa per saecula, nihil aliud iacet nisi: « haurire de fontibus Salvatoris » (133): unde plures signantur directoriae normae pro munere et opere Ecclesiae in singulorum Christianorum vita, singularum communitatum, quin immo totius Populi Dei. Fieri tamen alio modo non potest, ut « hauriatur de fontibus Salvatoris » atque in illius paupertatis spiritu, ad quam nos Dominus verba et exemplo vocavit: « gratis accepistis, gratis date » (134). Haud secus ideo in viis universis vitae ministeriique Ecclesiae — per evangelicam nempe paupertatem ministrorum ac dispensatorum et omnis populi, qui testimonium reddit « de magnificis operibus» Domini sui — multo nimirum melius commonstratus Deus est « dives in misericordia ».

VIII

15. In crucifixo resuscitatoque Christo revelatam misericordiae Dei veritatem proloquitur Ecclesia variisque profitetuT modis. Ceterum ipsa contendit, ut erga homines misericordiam impleat per homines, cum in illo collocari intellegat pernecessariam sane condicionem curae suae de mundo meliore atque « humaniore », tam nunc quam in posterum. Verum nullo tamen tempore, nulla historica aetate — ac praesertim tanto in rerum discrimine, quantum nostris est diebus — potest oblivisci Ecclesia obsecrationis implorantis misericordiam Dei adversus multiplices formas malorum, quae premunt hominum genus eique minantur. Hoc ipsum principale demum ius et officium est Ecclesiae in Christo Iesu viventis: est ius et officium erga Deum atque homines. Quanto magis enim human a conscientia saecularium motuum appulsum subiens perdit ipsius significationis sensum verbi « misericordiae » quantoque longius a Deo recedens etiam a misericordiae distrahitur mysterio, tanto certius habet ius Ecclesia et officium Dei misericordiam compellandi « cum clamore valida » (135). Hic porro validus clamor proprie ad nostri temporis Ecclesiam pertinet dirigiturque ad Deum, ut ipsius invocetur misericordia, cuius solidam demonstrationem iam contigisse fatetur edicitque Ecclesia in Christo cruci affixo et a mortuis exsnscitato, videlicet in paschali mysterio. Complectitur praeterea in se idem mysterium plenissimam misericordiae revelationem, illius nempe amoris, qui morte efficacior est peccatoque et quovis malo potentior, amoris demum qui hominem sublevat ex praecipitibus maxime lapsibus, dum gravissimis simul liberat a periculis.

Persentiunt quidem nostrae aetatis homines minantia pericula ista. Id vero, quod supra dictum hac de re est, simplex fuit condicionum adumbratio. Saepe enim hodiernus interrogat se homo permagna cum anxietate quomodo terrificae resolvi possint contentiones, quae mundo superiectae sunt quaeque inter homines implicantur. Atque interdum si vocabulum « misericordiae » pronuntiare is non audet sive propria in conscientia religioso affectu privata non reperit vocem idem valentem, eo plus Ecclesiam oportet hoc eloqui nomen neque suo solius nomine, verum etiam pro cunctis aetatis nostrae hominibus.

Necesse propterea est denique tandem omnia a nobis de misericordia hisce in paginis explicata transeant ferventem in precationem: usque transeant in clamorem scilicet, qui secundum necessitatem hominum in mundo hodierno misericordiam appellet. Repleatur autem clamor ille universa veritate super misericordia, quam adeo abundanter Sacrae Litterae et Traditio necnon vera vita fidei tot saeculorum Populi Dei expresserunt. Tali quid em clamore nos sicut prophetae Deum invocemus, qui nihil odisse potest eorum quae fecit (l36), Deum nominatim, qui sibi fidelis est suae paternitati suoque amori. Et perinde ac Vates illi advocemus eum amorem, qui prae se ferens proprietates maternas consequitur matri similis unumquemque filiorum propriorum et ovem quamque perditam, etiamsi centen a fuerint milia milium ita perditorum, etiamsi iniquitas in mundo bonitatem superaverit, etiamsi hominum genus temporis nostri sua propter peccata novum « diluvium » meruerit, quem ad modum Noe saeculum id olim meruit. Ad ilIum decurramus amorem paternum, qui a Christo nobis prolatus est per messianicum ipsius opus quique summam attigit in cruce morte et eius resurrectione! Ad Deum confugiamus per Christum memores eloquiorum cantus Mariae « Magnificat », quae misericordiam extollunt « in progenies et progenies ». Divinam imploremus misericordiam huius saeculi nostri hominibus! Ecclesia vero, quae ad Mariae exemplar in Deo hominum studet esse mater, efferat eadem hac prece maternam sollicitudinem suam fidentemque simul amorem, unde profecto nascitur gravissima precandi necessitas.

Supplicationes ergo attollamus nostras fide spe caritate promoti, quas Christus nostris indidit animis. Talis insuper mentis habitus item amor erga Deum est, quem dierum istorum homo procul nonnumquam removit a se, immo et abalienavit. cum multiplici ratione sibi eum « superfluum » asseveraret. Hic est igitur amor in Deum, cuius offensionem ac repudiation em ab hominibus saeculi nostri altissime percipientes nos exclamare volumus cum Christo in cruce: « Pater, dimitte illis, non enim sciunt quid faciunt » (137). Eodem hic tempore am or in homines est, et quid em omnes sine exceptione aut divisione uIla: sine discrimine stirpis et culturae, linguae et opinationis de mundo, sine amicorum inimicorumve differentia. Amor est hic erga homines — ac vera omnia bona exoptat pro eorum unoquoque, pro singulis communitatibus humanis ac tamiliis, pro singulis nationibus coetibusque socialibus, pro adulescentibus et adultis, pro parentibus et senibus atque aegrotis — in universos nempe sine condicione. Hic tandem amor est sive potius soIlicita cura nunc praestandi cuique omne verum bonum, nunc quodvis propulsandi et deprecandi malum.

Et si quis aequalium hominum non fidem et spem participat, quae nos Christi servos mysteriorumque Dei dispensatores (138) adducunt, ut hac historiae aetate misericordiam Dei cuncto adprecemnr generi humano, nitatur saltem intellegere sollicitudinis huius nostrae causam. Etenim ipsa imperatur ex amore erga hominem inque omnia, quae humana sunt quaeque, iudicantibus plerisque temporis nostri hominibus, ingenti exponuntur periculo. Christi mysterium, quod reserans nobis excelsam hominis vocationem impulit nos ad incomparabilem ipsius dignitatem in Litteris Encyclicis Redemptor Hominis rursus inculcandam, simul obstringit nos, ut misericordiam proclamemus tamquam miserantem Dei amorem in eodem Christi mysterio illustratum. Aequabiliter nos mysterium illud invitat, ut eandem ad misericordiam convertamur eamque difficili et decretoria hac historiae aetate Ecclesiae ac mundi effiagitemus, dum nempe ad alterius iam vergimus mille annorum spatii finem.

In Iesu Christi crucifixi resuscitatique nomine, in operis messianici eius spiritu, quod in generis humani permanet historia, vocem nostram precemque attollimus, ut hoc in tempore historiae rursus adhuc ille reveletur amor, qui in Patre est, per Filiumque ac Spiritum Sanctum praesens demonstretur in mundo hodierno et potentior omni malo: peccato videlicet potentior ac morte. Interveniente ipsa nos precamur, quae proclamare non cessat « misericordiam in progenies et progenies»; precamur etiam illis intercedentibus, in quibus verba Sermonis Montani denique tandem completa sunt: « Beati misericordes, quia ipsi misericordiam conseq uen tur » (139).

Cum prosequitur Ecclesia magnificum opus deducendi ad effectum Concilium Vaticanum Secundum — in quo perspici iure potest nova Ecclesiae ratio sui ipsius implendi secundum postulata temporis, quo vivere nobis contingit —, illa quidem perpetuo regi debet plena ex huius rei conscientia: haud sibi per idem opus licere ullo pacto in semet ipsa remorari. Totum namque eius vitae propositum est ut Deum patefaciat, Patrem nominatim illum qui tribuit nobis, ut eum in Christo « videamus » (140). Quantumvis vehementer obsistere humana historia possit, quantumvis clare diversitas elucere possit civilis cultus nostrorum dierum, quantumvis magnopere Deus per orb em humanum denegari — tanto maior esse tamen debet appropinquatio ad mysterium istud, quod a saeculis in Deo absconditum demceps revera per lesum Christum in tempore est cum homine communicatum.

Denique Apostolicam Benedictionem amanti animo vobis impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXX Novembris, Dominica I Adventus, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri tertio.

 

IOANNES PAULUS PP.II


(1) Cfr. Eph, 2, 4.

(2) Cfr. Io. 1, 18; Heb. 1, 1 s.

(3) Io. 14, 8 s.

(4) Eph. 2, 4s.

(5) 2 Cor. 1, 3.

(6) Const. past. Gaudium et Spes, 22: AAS 58 (1966), p. 1042.

(7) Cfr. ibid.

(8) 1 Tim. 6, 16.

(9) Rom. 1, 20.

(10) Io. 1, 18.

(11) 1 Tim. 6, 16.

(12) Φιλανρωπία: Tit. 3, 4.

(13) Cfr. Eph. 2, 4.

(14) Cfr. Gn. 1, 28.

(15) Const. past. Gaudium et Spes, 9: AAS 58 (1966), p. 1032.

(16) 2 Cor. l, 3

(17) Mt. 6, 4. 6. 18.

(18) Cf. Eph. 3. 18; etiam Lc. 11, 5-13.

(19) Lc. 4, 18 s.

(20) Lc. 7, 19.

(21) Lc. 7, 22 s.

(22) 1 Io. 4, 8. 16.

(23) Cfr. Eph. 2, 4.

(24) Lc. 15, 11-32.

(25) Lc. 10, 30-37.

(26) Mt. 18, 23-35.

(27) Mt. 18, 12 ss; Lc. 15, 3-7.

(28) Lc. 15, 8 ss.

(29) Mt. 22, 38.

(30) Mt. 5, 7.

(31) Cfr. Ide. 3, 7 ss.

(32) Cfr. 1 Reg. 8, 22-53.

(33) Cfr. Mich. 7, 18 ss.

(34) Cfr. Is. 1, 18; 51, 4-16.

(35) Cfr. Bar. 2, 11-3, 8.

(36) Cfr. Ne. 9.

(37), Cfr. exempli gratia. Os. 2, 21-25 et 15; Is. 54, 6 ss.

(38) Cfr. Ier. 31, 20; Ez. 39, 25-29.

(39) Cfr. 2 Sam. 11; 12; 24, 10.

(40) Cfr. Iob. passim.

(41) Est. 4, 17k ss.

(42) Cfr. exempli gratia, Ne. 9, 30 ss; Tob. 3, 2 s. 11 s; 8, 16 s; 1 Mac. 4, 24.

(43) Cfr. Ex. 3, 7 s.

(44) Cfr. Is. 63, 9.

(45) Ex. 34, 6 .

(46) Cfr. Nm. 14, 18; 2 Par. 30, 9; Ne. 9, 17; Ps. 86 (85), 15; Sap. 15, 1; Eccli. 2, 11; 11. ~. 13.

(47) Cfr. Is. 63, 16 .

(48) Cfr. Ex. 4, 22.

(49) Cfr. Os. 2, 3.

(50) Cfr. Os. 11, 7 SS.; Ier. 31, 20; Is. 5-1, 7 s.

(51) Cfr. Ps. 103 (102) et 145 (144).

(52) Cum Veteris Testamenti Libri misericordiam definiunt, duas potissimum adhibent locutiones, quarum utraque habet tenuem differentiam semanticam. In primis quidem usurpatur vocabulum hesed, quod bonitatis intimum declarat affectum. Quoties duos inter homines ea bonitas oritur, sunt illi non benevoli tantum vicissim, sed eodem etiam tempore mutuo fideles propter interius aliquod officium ac proinde ob fidelitatem inter se ipsos. 8i porro hesed « gratiam» quoque aut « amorem » significat, id evellit tali ex fidelitate. Quod autem officium istud, de quo agitur, naturam prae se fcrt non modo moralem sed fere iuridicialem, inde non quldquam mutatur. Quoties deinde nomen hesed in Vetere Testamento refertur ad Dominum, hoc semper accidit ratione habita ipsius foederis, Quod cum Israele percusserat Deus. Illud enim pactum a Deo fuit donum atque gratia Israeli. Nihilominus, cum congruenter huic ipsi foederi cum Deo inito opera danda esset, ut id observaretur, hesed induebat vim quodam modo legalem. Officio autem iuridico iam non Deus obstringebatur, cum Israel foedus violavisset, neque iam eius condiciones impleret. At tunc plane hesed, cum vinculum iuridiciale non amplius haberet, rationem altiorem suam patefaciebat: se enim exhibebat, prout principio erat, nempe amorem, qui donat, amorem proditione valentiorem, gratiam peccato potentiorem.

Fidelitas ilia erga infidelem « filiam populi mei » (cfr. Lam. 4, 3. 6) denique fidelitas Dei est in se ipsum. Quod manifestum apparet praesertim in creberrimo usu duplicis dictionis hesed weemet (id est gratia ac fidelitas), quae aestimari potest hendiadys (cfr. exempli causa, Ex. 34, 6; 2 Sam. 2, 6; 15, 20; Ps. 25 [24], 10; 40 [39], 11 s; 85 [84], 11; 138 [137], 2; Mich. 7, 20). « Non propter vos ego faelam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum» (Ez. 36, 22). Quocirca neque Israel, licet detineatur culpa violationis pacti, postulare iam valet audere hesed ipsius Dei ex iustitia (legali); attamen potest debetque in spe perseverare atque confidere se impetraturum, cum foederis Deus reapse suo de amore respondeat. Eius autem generis amoris effectus sunt venia ac restitutio in gratiam et interioris pacti renovatio.

Alterum dein verbum, quod in Veteris Testamenti sermone utile est describendae misericordiae, rahaamīm est. Parvo quidem discrimine a vocabuli hesed significatione distat. Nam, cum !Iesed illuminat proprietates fidelitatis erga se ipsum atquc officium respondendi de proprio amore (quae sane qualitates quodam sensu masculinae sunt), tum rahaamīm iam sua in origine designat matris amorem (rehem valet idem ac sinus maternus). Ex profundiore quidem et originali vinculo, immo ex coniunctione, quae matrem infantemque devincit, peculiaris necessitudinis ratio cum eo proficiscitur, scilicet singularis amor. Qui insuper amor dici potest omni ex parte gratuitus nulliusque meriti fructus; et hoc modo statuit interiorem necessitatem: est enim postulatio cordis. Ideoque variatio quaedam quasi « feminina » est ipsius masculinae fidelitatis erga se per nomen hesed indicatae. Secundum hoc psychologicum fundamentum rahaamīm gignit numerum affectionum, inter quas inveniuntur bonitas et teneritudo, patientia et indulgentia, nempe prompta ignoscendi voluntas.

Assignat omnino Testamentum Vetus tales proprietates Domino, cum de eo loquens utitur vocabulo rahaamīm. Apud Isaiam legimus: « Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui » (Is. 49, 15). Amor hie fidelis et inexpugnabilis ob arcanam maternitatis virtutem multipliciter profertur Veteris Testamenti locis: nunc ut liberatio a periculis praesertim inimicorum, nunc etiam ut peccatorum condonatio —vel singulorum vel totius quoque Iraelis —, nunc demum ut alacritas implendae promissionis ac spei (eschatologicarum) adersus omnem humanam infidelitatem, sicut legitur apud Osee: « Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee » (Os. 14, 5).

Aliae praeterea in Veteris Testamenti lingua reperiuntur locutiones quae aliis modis referuntur eandem ad sententiam principalem. At binae iam supra commemoratae voces peculiarem merentur considerationem. In eis liquido monstratur priscum earum latus anthropomorphicum: contemplantes enim divinam misericordiam auctores Sacrorum Bibliorum usurpant dicta, quae conscientiae atque experientiae hominum respondent aetatis suae aequalis. Verba tamen Graeca in interpretatione Septuaginta minorem praebent ubertatem quam Hebraica: non ergo ostendunt omnia parva significationis discrimina semantica, quae sunt primigeniae scriptionis propria. Quidquid vera id est. Novum Testamentum progreditur ab ipsa ubertate et altitudine, quibus Vetus iam praestabat Testamentum.

Ita profecto accipimus quasi ex hereditate Veteris Testamenti et in quadam veluti summula non solam abundantiam elocutionum in Libris illis adhibitarum ad divinam misericordiam definiendam verum pro priam quoque et evidenter anthropomorphicam « psychologiam » Dei: trepidantem videlicet imaginem ipsius amoris, qui cum malo ac particulatim cum hominis populi que peccato contligens se aperit tamquam misericordiam. Haec imago contexitur non ex sola universali potius significatione vocabuli !lIlnan sed etiam intellegentia verbi! hesed necnon nominis ra!,amim. Exprimit vox!, iinan ampliorem conceptum; nam designat affirmationem gratiae, quae secum importat perpetuam, tit ita dicamus, dispositionem magnanimam, benevolam et clementem.

Extra haec praecipua elementa semantica species misericordiae Vetere in Testamento componitur item ex eo quod sibi vult hamal, quae vox ex ipsa scriptione significat « parcere (inimico victo) », verum etiam « ostendere misericordiam et commiserationem », ac propterea indicat \'eniam remissionemque culpae. Similiter verbum hūs misericordiam declarat atque commiserationem, sed potissimum sensu affectivo. Tamen Sacrorum Bibliorum in locis haec nomina rarius frequentantur, ut misericordia cele· bretur. Animadvertendum insuper est verbum iam memoratum 'emet, quod in primis significat « soliditatem, securitatem » (in Graeca autem versione Septuaginta: « veritatem ») ac dein « fidelitatem » sicque sociari videtur cum semantica vi propria vocabuli hesed.

(53) Cfr. Ps. 40 (39), 11: 98 (97), 2 s; Is. 45, :21; 51, 5. 8; 56, 1.

(54) Sap. 11, 24.

(55) 1 Io. 4, 8. 16.

(56) Ier. 31, 3.

(57) Is. 54, 10.

(58) Ion. 4, 2. 11; Ps. 145 (144), 9; Eccli. 18, 8-14; Sap. 11, 23-12, 1.

(59) Io. 14, 9.

(60) Utroque nimirum in casu agitur de hesed, scilicet de fidelitate, quam Deus exserit erga proprium amorem pro populo, de fidelitate in promissa, quae ipsa qllidem in maternitate Dei Genetricis consequentur postremam suam absolutionem (cfr. Lc. 1, 49-54).

(61) Lc. 1, 72. Hic pariter misericordia tractatur secundum vim nominis hesed, quia sequentibus in sententiis, ubi Zacharias loquitur de misericordi bonitate Dei nostri, clare expromitur altera cogitatio, nempe vocis rahaamīm (in Latina interpretatione: viscera misericordiae), quae divinam misericordiam idem potius esse declarat ac maternum amorem.

(62) Cfr. Lc. 15. 11-32.

(63) Lc. 15, 18 s.

(64) Lc. 15, 20.

(65) Lc. 15, 32.

(66) Cfr. Lc. 15, 3-6. ù

(67) Cfr. Lc. 15, 8 s .

(68) 1 Cor. 13, 4-8.

(69) Rom. 12, 21.

(70) Cfr. Liturgia Vigiliae Paschalis: praeconium paschale « Exsultet ».

(71) Act. 10, 38.

(72) Mt. 9, 35.

(73) Cfr. Mc. 15, 37; 10. 19, 30.

(74) Is. 53, 5.

(75) 2 Cor. 5, 21.

(76) Ibid.

(77) Cfr. professio fidei Nicaeno-Costantinopolitana

(78) Io. 3, 16.

(79) Cfr. 10. 14, 9.

(80) Mt. 10, 28.

(81) Philp. 2, 8.

(82) 2 Cor. 5, 21.

(83) Cfr. 1 Cor. 15, 54 s.

(84) Cfr. Lc. 4, 18-21.

(85) Cfr. Lc. 7, 20-23.

(86) Cfr. Is. 35, 5; 61, 1 ss.

(87) 1 Cor. 15, 4.

(88) Apc. 21, 1.

(89) Apc. 21, 4.

(90) Cfr. Apc. 2l, 4.

(91) Apc. 3, 20.

(92) Cfr. Mt. 24, 35.

(93) Cfr. Apc. 3, 20.

(94) Mt. 25, 40.

(95) Mt. 5, 7.

(96) Io. 14, 9.

(97) Rom. 8, 32.

(98) Mc. 12, 27.

(99) Io. 20, 19-23.

(100) Ps. 89 (88), 2.

(101) Lc. 1, 50.

(102) Cfr. 2 Cor. 1, 21 s.

(103) Lc. 1, 50.

(104) Cfr. Ps. 85 (84), 11.

(105) Lc. 1, 50.

(106) Cfr. Lc. 4, 18.

(107) Cfr. Lc. 7, 22.

(108) Const. dogm. Lumen Gentium, 62: AAS 57 (1965), p.63.

(109) Const. past. Gaudium et Spes, 10: AAS 58 (1966), p.1032.

(110) Ibid.

(111) Mt. 5, 38.

(112) Cfr. 10. 14, 9 s.

(113) Ibid.

(114) Cfr. 1 Cor. 11, 26; acclamatio in Canone « Missalis Romani ».

(115) Io. 3, 16.

(116) 1 Io. 4, 8.

(117) Cfr. 1 Cor. 13, 4.

(118) 2 Cor. 1, 3.

(119) Rom. 8, 26.

(120) Mt. 5, 7.

(121) Mt. 25, 34-40.

(122) Cfr. 1 Cor. 13, 4.

(123) Cfr. Lc. 15, 11-32.

(124) Cfr. Lc. 15, 1-10.

(125) Cfr. Insegnamenti di Paolo VI, Vol. XIII (1975), p. 1568 (In Anni Iubilaei conclusione, die XXV Decembris MCMLXXV).

(126) Mt. 5, 38.

(127) Const. past. Gaudium et Spes, 40: AAS 58 (1966), pp. 1057-1059; Pauli VI, Adhortatio Apostolica Paterna cum Benevolentia, praesertim n. 1 et 6: AAS 67 (1975), pp. 7-9; 17-23.

(128) Cfr. 1 Io. 2, 16.

(129) Mt. 6, 12.

(130) Eph. 4, 2; cfr. Gal. 6, 2.

(131) Mt. 19. 22.

(132) Cfr. Lc. 15, 32.

(133) Cfr. Is. 12, 3.

(134) Mt. 10, 8.

(135) Cfr. Heb. 5, 7.

(136) Cfr. Sap. 11, 24; Ps. 145 (144), 9; Gn. 1, 31.

(137) Lc. 23, 34.

(138) Cfr. 1 Cor. 4, 1.

(139) Mt. 5, 7.

(140) Cfr. Io, 14, 9.

 

© Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 

top