 |
IOANNES PAULUS PP. II
ALLOCUTIO HABITA IN
ECCELSIA ABBATIALI
MONTIS CASINI A SUMMO
PONTIFICE,
SACRIS UNA CUM PERMULTIS ABBATIBUS LITANTE
Die 20 m. Septembris
A.D. MCMLXXX
Venerabiles Fratres ac dilecti Filii et Filiae,
Splendidum inter basilicae huius ornatum quae — ex incursus bellici ruinis
prodigiose iterum exsuscitata atque a numquam obliviscendo Decessore Nostro
Paulo Sexto rursus consecrata — redundat hodie tam electa, immo vero unica
fortassis in Montis Casini historia plus quam mille annorum, congressione
filiorum filiarumque Sancti Benedicti ante praeclarum ipsius quasi
reviviscentis sepulcrum, circa altare hodierno Sacrificio Eucharistico
concelebrando destinatum, venit sua sponte Nobis in mentem ac vocem clamor
exsultans ille Isaiae prophetae: O Pater venerande, “leva in circuitu oculos
tuos et vide; omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe
venerunt et filiae tuae de latere surrexerunt”.
Tuum nempe ut iubilaeum concelebrent, ex omni regione orbis
terrarum huc modo confluxerunt, gloriantes se posse fideles tibi filios ac
filias confirmare, laetantes in precibus tibi movendis, implorantes cum
gaudio fecundam benedictionem tuam in visibili et optatissima coniunctione
cum Petri Successore. Quem ipsum Successorem magnopere quidem iuvat inter
eos versari ut tibi, tot millenorum milium Patriarchae monachorum,
testificetur existimationem et amorem quem universa Ecclesia profitetur in
te - natum videlicet consilio gratiaque Dei artificem thesaurorum immensorum
expolitae humanitatis et animi cultus at potissimum sanctitatis.
Vita enim tua, licet sit intra arctos unius regionis fines
transacta, admirabilis tamen virtutibus signisque refulsit. Effectus autem
tui vivificantis nuntii, penetrans in cunctam Europam indeque reliquum in
mundum, ad hos dies nostros usque pervenit auxilio parvuli istius sed maximi
simul libri tui qui “fermentum divinae iustitiae” factus est ad christianam
conformationem multitudinum illarum quas Deus tibi perinde ac prius Abrahamo
praeparavit quasi incomparabilem hereditatem.
Delectat vehementer eodemque tempore commovet et Nos et omnes
coram adstantes recordari hoc ipso in monasterio, sive potius in perangusto
aliquo eius angulo obscuro — e belli cladibus erepto — illum compositum esse
librum: Regulam id est eius; quemadmodum infra meminit lapidis titulus: “Hic
scripsit Regulam et verbo et opere docuit”.
Venerabiles Abbates, dilectissimi Filii Filiaeque adeo
magnifici Patris ac legum Latoris: hac in nostra congressione, quam iure
valemus appellare prorsus extraordinariam, et in hoc velut culmine
centenariarum omnium commemorationum ipsius ortus, revertamur oportet ad
augustum illum libellum ab eoque iterum proficiscamur ad efficiendam moralem
ac religiosam renovationem quae instanter nos premit quaeque diligenter a
nobis mundo debetur. Per nuperrime editam Epistulam Apostolicam, a verbis
“Sanctorum Altrix” incipientem, voluimus tamquam uno in amplissimo prospectu
universa vitalia ea et fertilia exponere, quae etiamnunc Sancti Benedicti
doctrina institutioque potest praebere non tantum vitae perfectionis
monasticae verum etiam restaurationi et inflammationi tum sensuum tum morum
qui ex Evangelio derivantur.
Grandi insuper cum solacio cognovimus vos — digne quidem
celebrare cupientes hanc centenariam memoriam — iam Romae, in prima
christianae religionis sede, agere ex nobili sane proposito Symposium
peculiare, videlicet de eadem Regula illa, ut post multa recentiora studia
ac secundum experimenta aut iam facta aut quae interim fiunt, reperiatis et
definiatis: quid validi, quid vivifici Regula etiam hoc tempore contineat,
quae structurae primariae inviolabilesque superare debeant alias adventicias
quas progredientia saecula reddiderunt redduntque caducas, quae penitus
necessaria bona firmiter in monasteriis retinenda sint, ut sodalibus dicere
liceat se adhuc serio animo procedere in Benedictinae familiae semita.
Uti accidit hodie in quibuslibet consiliis et operibus, merito
vos — praesertim qui communitatum estis pastores — percipitis omnino
oportere ut clarissima eluceat propria indoles et qualitas alicuius filii ac
discipuli Sancti Benedicti. “Scientibus loquor”: vos ipsi, totiens qui
legistis diuque perpendistis Regulam vestram, probissime novistis quid
cupiat Patriarcha construere simulque edocere per Regulam illam a qua — ut
admonet — “non temere declinetur a quoquam”.
Plane nimirum constat extruere ipsum velle “dominici scholam
servitii”. Vestra igitur proprietas invenitur in hoc absoluto universalique
servitio Boni absoluti, quod Deus est. Quamquam totus mundus iam est in Deo,
monasterium tamen — sicut Sancto Benedicto describere illud placet - est
“domus Dei” peculiari ratione: etenim adest ibi monachus, ut domus illius
serviat Domino in humilitate et oboedientia et precatione, in silentio atque
opere — ante omnia vero in caritate. Scitis profecto quanta vi et
significatione legifer Pater vester ad Christi sequelam inculcet hanc ipsam
virtutem velut educatricem omnis monasticae vitae. Quartum capitulum de
instrumentis operum bonorum nos certiores facit doctrinam asceticam
mysticamque Benedictinam revera simpliciter esse evangelicam — emanantem
nempe ex Evangelio quod suscipitur ac vivitur cum omnibus consectariis suis.
Agnita autem semel hac vestra qualitate et natura, ecce proin
flagitantur — sicut ubique etiam hodie evenit — voluntas et amor veritatis
de genuina illa indole vestra. A sodalibus ergo Benedictinis hoc optamus
Nos, hoc omnes in Ecclesia desiderant et in mundo: ipsos eos secundum
Patriarchae mentem vere monachos esse, “revera” — quo vocabulo ille utitur —
esse Dei inquisitores Deique amantes qui gaudeant se a mundo vivere
seiunctos sed per amoris societatem cum fratribus in mundo coniunctos, se
praeterea vivere in familiari convictu oboedientiae et caritatis, unde pax
enascatur atque laetitia: “nemo perturbetur neque contristetur in domo Dei”.
Longissima quidem nec interrupta umquam traditio — omnium id
est longissima quae accedere possit ad ipsius Ecclesiae diuturnitatem —
comprobavit nobilitatem et pulchritudinem et fecunditatem Benedictinae
spiritualitatis. Ideo de ea sancto cum affectu gloriamini; et necessariis
prudentibusque inductis accommodationibus ad mutatum temporum nostrorum
statum, procedite per tramitem, ab illo Patre antiquo aliisque traditionis
vestrae patribus designatum; ne permiseritis occupari vos aut captari
motibus tendentibus ad saeculares consuetudines neque irrationalibus
minimeque necessariis novitatibus neque nimiis de pluralismo sententiis quae
tandem aliquando efficiunt, ut aberretur a legum Latoris vestri Patris
itinere. Iam ipsa perspicuitas denotata est tamquam unae praecipuis Regulae
laudibus: etenim facile omnes percipere valent ac pernoscere quid mandet
commendetve maximus ille Magister; restat tantummodo, ut id humiles et
dociles et hilares exequantur.
Annuente propterea Deo, arridente materno cum sensu Maria
monachorum regina, tuente ipso conditore vestro Patre: pergite vos, secundum
nuntium eius doctrinae, per traditionem sanam explicatae ac per vestrum
fidele exemplum impletae, pergite — inquimus — etiam hodie et futuro tempore
praedicare potentiam fidei, suave officium christianae orationis, ardentem
liturgiae amorem, auctoritatis et oboedientiae beneficium, cultum lectionis
divinae studiorumque omnium sacrorum, dulcedinem vestri Gregoriani cantus,
promptam alacritatem in mentis manuumque laboribus, dignitatem exterioris
ipsius decoris in actibus necnon in religioso vestitu, iucunditatem vitae
communis atque in primis sinceram comparationem caritatis et pacis.
At in singulari hac consolationisque plena congressione cum
universis Abbatibus ac Superioribus Benedictinis gratum Nobis est - immo et
necessarium Nobis esse videtur — rursus memorare id quod in praedicta
Epistula Apostolica iam tradidimus de propria figura paterna quam legifer
Pater vester in Abbatis regimine impressit. Superiores sine dubio vos estis
et administratores et magistri: verum ante omnia patres. Atque in hac
“societate patribus carente” — ut diximus ibidem - testificari debetis
Sanctum Benedictum in animo habuisse suum monasterium erigere velut
communitatem familiarem in qua pater esset qui provideret ac doceret quique
potissimum monachos diligeret suos et respiceret, eorum dignitatem
reveritus, qui demum faceret eos insuper consortes suorum consiliorum ac
prosequeretur cum animi affectu qui aliquid teneritatis etiam haberet cordis
materni.
Vobis ipsis agendi norma est: “plus amari quam timeri”; ac duo
illa Regulae capitula quae vestrum quasi Directorium continent: scilicet
caput secundum et sexagesimum quartum — praesertim vero mirandum illud
sexagesimum quartum caput reapse profluens ex pectore divite sapientiae et
caritatis — sunt tamquam “magna charta”, hoc est principalis lex, quae
regere debet ac pervadere totam vitae vestrae rationem. Sed cuncta quidem
Regula loquitur de vobis ut sapientiam inculcet vobis et prudentiam, immotam
repugnantiam vitiis ac promotionem virtutis, commiserationem erga debiles
atque in primis illam discretionem Romanam et christianam quae illustrem
codicem Regulae vestrae velut peculiari nota distinguit causamque maximam
efficit cur quoquoversus diffusus sit, immo ubique gentium invaluerit.
Aequilibritas Abbatis generat ac sustentat mutuum amorem inter ipsum et
sodales filios interque fratres vicissim. Nostro in mundo, ubi deficiens
amor privat animos tum viribus tum gaudiis, cernant omnes et cognoscant per
sacrificia magnanima vestra monasterium societatem esse veri humani
supernaturalisque amoris.
Ad extremum denique cupimus nominatim singulas consalutare
Benedictinas Familias mulierum quarum aliquot suas huc miserunt legatas. Sub
lumine ac virtutis odore Sanctae Scholasticae, quae hoc ipso loco iuxta
Fratrem requiescit, purissima vestra et virginalis praesentia — o filiae
Sancti Benedicti omnes — laetificat Populum Dei et aedificat. In vestri
recessus silentio aut in humilitate operum vestrorum singulariter vos
repraesentatis — quin immo et magna cum persuasione sectari debetis —
affectionem spiritalem Virginis Matris Mariae quae laetabatur esse se Domini
ancillam, penitus deditam soli caelestis Patris voluntati. “Florete flores
quasi lilium et date odorem et frondete in gratiam”. Atque in iucunditatem
et utilitatem omnium fratrum hominum in terris cantate Domino castissimas
laudes ac Sponso vestro Christo ipsam cantate exsultationem intimae
coniunctionis vestrae ob amorem.
Patres et Fratres et Sorores omnes: gaudeamus igitur gaudio
permagno, “diem festum celebrantes in honorem beati Benedicti”, de cuius
gloria Angeli et Sancti triumphant, ex cuius doctrina et institutione
millenos per orbem homines intra vel extra monasteriorum saepta adiuvamus, a
cuius exemplo et patrocinio commoda percipit Ecclesia et mundus universus.
Resonat etiam hodie vox eius: “Christo nihil omnino praeponere”. Haec
primaria est ipsius nuntiatio; ac si ardens eius desiderium illius est, ut
cuncti familiae monasticae sodales in pace consistant, idem profecto
propositum optatumque fiet pro universa hominum familia veritas felicissima
ac solida res, si modo in eam tandem intraverit Christus.
Haec habuimus quae amanti animo ad vos diceremus. Sit demum
auspex ac pignus spiritualium fructuum, ex hac Benedictina celebratione
percipiendorum, Apostolica Benedictio, quam vobis libentissime impertimus.
© Copyright 1980 - Libreria Editrice
Vaticana
|