 |
IOANNES PAULUS PP. II
ALLOCUTIO IN XYSTINA
SACELLO HABITA,
VI SYNODO EPSICOPORUM INEUNTE
Die 26 m. Septembris
A.D. MCMLXXX
1. Venerabiles Fratres in Episcopatu ac dilecti Nobis omnes qui
hanc Sessionem Synodi Episcoporum, quae iam incipiet, participabitis,
Expedit, ut laborum nostrorum initium faciamus penetrando in
intimam partem seu, ut ita dicamus, in ipsum cor orationis sacerdotalis a
Christo prolatae. Novimus quidem quale et quantum fuerit temporis momentum,
quo ille verba huius precationis est elocutus. Audiamus vero quam alta, quam
gravia, quam praeclara sint ea quae in iis continentur: “Pater sancte, serva
eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos”.
Ecclesia, cum pro sua unitate preces fundit, simpliciter ad
haec ipsa verba refertur; his ipsis verbis pro unitate Christianorum oramus.
Iisdem usi, nos a Patre, in Christi nomine, illam unitatem efflagitamus,
quam efficiamus oportet in Coetu Synodi Episcoporum, qui hodie incipit atque
opus suum suscipit, postquam res diu et diligenter sunt praeparatae; opus
dicimus, cuius argumentum munera sunt familiae christianae.
2. Hoc argumentum statutum est quasi conclusio
propositionum, quae a multis Episcopis et Conferentiis Episcopalibus necnon
a Synodis Patrum Orientalium, ad Secretariam Generalem Synodi Episcoporum
missae erant, quae eas sedulo perpendit. In hoc ergo argumento
disceptationes nostrae per proximas hebdomandas vertentur, etiam quia
prorsus persuasum habemus Ecclesiam per ipsam familiam christianam vivere et
missionem suam, a Christo sibi traditam, implere. Itaque aperte dicere
possumus argumentum huius Sessionis Synodi esse continuationem duarum
Sessionum, quae praecesserint. Etenim sive evangelizatio, quae fuit
argumentum Synodi anno millesimo nongentesimo septuagesimo quarto celebratae,
sive catechesis, de qua Synodus anni millesimi nongentesimi septuagesimi
septimi egit, non solum ad familiam spectant, sed ex ea germanam vim vitalem
accipiunt. Re quidem vera familia est obiectum praestantissimum
evangelizationis et catecheseos, quibus Ecclesia insistit, sed est simul
earum subiectum idque pernecessarium ac tale, ut pro eo nihil substitui
possit: est enim subiectum quasi quadam creandi facultate praeditum.
3. Familia ergo peculiari modo conscia esse debet
missionis Ecclesiae et partis, quam ipsa habet in eadem missione, ut sit
subiectum huiusmodi; quod non solum est eo consilio, ut in Ecclesia
perseveret et ex ea vires suas spirituales hauriat, sed etiam ut ratione
quadam fundamentali eam constituat, quatenus est “ecclesiola” seu Ecclesia
domestica.
Huic ergo Synodo propositum est cunctis familiis ostendere
partem, quam habeant in Ecclesiae missione. Haec participatio simul secum
fert et poscit, ut finis proprius familiae ad effectum deducatur, si fieri
potest in eius plenitudine.
Cupimus quidem in laboribus huius Coetus synodalis iterum
percipere magisterium, doctrina conspicuum, Concilii Vaticani Secundi, quod
attinet ad veritates circa familiam ab eo expositas et quod attinet ad
modum, quo familia ipsa Concilium in vitae usum traduxit. Familiae
christianae omnino oportet locum suum in hoc magni momenti opere inveniant.
Ut hunc finem potissimum consequentur, Synodus iis vult adiumentum praebere.
4. Ut sanctus Paulus in lectione altera hodiernae
Liturgiae docet, “multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter
alterius membra”. Quapropter quamvis Coetus Synodi ipsa sua natura
peculiaris forma sit actionis Collegii episcopalis, tamen intra ipsum hunc
Coetum singulariter nos opus habere sentimus praesentiae ac testificationis
dilectorum fratrum nostrorum et sororum, qui familias christianas totius
orbis repraesentant. “Habemus autem donationes secundum gratiam, quae data
est nobis, differentes”. Re quidem vera tempore huius Coetus, cui ut
argumentum proposita est familia christiana eiusque munera, necessarium est,
ut quasi praesentes adsint ac testimonium perhibeant ii, quorum “donationes
secundum gratiam, quae data est” ipsis, sunt donationes vitae et vocationis
ad matrimonium et ad vitam familiarem.
Dilecti fratres et sorores, grati vobis erimus, si inter huius
Synodi labores, in quos pro officio episcopali et pastorali nostro
incumbemus, nobiscum quodammodo communicabitis has “donationes” vestrae
condicionis et vocationis vestrae, saltem eo quod testimonium praesentiae
vestrae atque experientiae vestrae exhibebitis, quae in sanctitate magni
huius Sacramenti ut in fundamento innititur; quod Sacramentum vobis est
proprium: Sacramentum dicimus matrimonii.
5. Christus Dominus, cum ante mortem suam, in ipso
exordio mysterii paschalis ita orat: “Pater sancte, serva eos in nomine tuo,
quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos”, quodammodo, fortasse peculiari
quadam ratione, etiam unitatem petit coniugum et familiarum. Orat quidem pro
unitate discipulorum, pro unitate Ecclesiae; sed mysterium Ecclesiae a
sancto Paulo cum matrimonio comparatur. Ecclesia ergo inter munera sua non
solum peculiares partes tribuit familiae, sed eam habet etiam quodammodo
praeclaram imaginem suam. Ecclesia, amore inflammata Christi, Sponsi sui,
qui nos “in finem dilexit”, maritos et uxores intuetur, qui amorem sibi
promittunt in totius vitae cursum, usque ad mortem; atque singulare munus
suum esse arbitratur tueri hunc amorem, hanc fidelitatem et honestatem
necnon omnia bona, quae inde personae humanae et societati obveniunt.
Ipsa quidem familia huic societati vitam tradit, in familia,
per opus educationis, ipsa veluti compago humanitatis, cuiusvis hominis in
hoc mundo propriae, efficitur.
In Evangelio hodiernae Liturgiae Filius Patrem sic alloquitur:
“Verba, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt... et crediderunt
quia tu me misisti... mea omnia tua sunt et tua mea”.
Nonne in animis hominum cuiusvis generationis resonat veluti
repercussa imago huius colloquii?
Nonne haec verba quasi vivide contexunt historiam unius
cuiusvis familiae et, per familiam, unius cuiusvis hominis?
Nonne iisdem his verbis inducti, arctius nos conecti sentimus
cum missione Christi ipsius: Christi sacerdotis, prophetae, Regis? Nonne
familia ex intima ratione huius missionis exoritur?
6. “Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei,
ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem,
rationabile obsequium vestrum”.
Haec hostia et hoc obsequium documento sunt vos regale
sacerdotium Christi participare. Hoc vero non aliter geritur quam oboediendo
exhortatoriis verbis, quae Deus, Creator et Pater, est elocutus; etenim in
prima lectione, de libro Deuteronomii deprompta, haec dicuntur: “Iuxta te
est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum”.
Christus vero sic pro discipulis suis orat: “Non rogo, ut
tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo... Sanctifica eos in veritate...
pro eis sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate”.
En verbum Dei, quod in hodierna Liturgia annuntiatur, munera
describit, quae oportet proponamus familiis christianis in Ecclesia et in
mundo huius temporis. Sunt autem haec:
- conscientia propriae missionis, quae ex missione
salvifica Christi promanat et tamquam peculiare servitium impletur;
- haec conscientia alitur verbo Dei viventis et virtute
sacrificii Christi. Ita ea testimonium vitae perficitur, quod aliorum
vitam possit formare, quod alios possit “sanctificare in veritate”;
- haec conscientia bonum effundit, quod solum “servat ex
Malo”. Munus familiae omnino simile est officio Eius, qui in Evangelio,
modo prolato, dicit de se ipso: “Cum essem cum eis, ego servabam eos in
nomine tuo, quod dedisti mihi et custodivi et nemo ex his periit...”.
Ita est! Munus cuiusque familiae est custodire et servare bona
fundamentalia. Id profecto idem valet ac custodire et servare hominem!
7. Utinam Spiritus Sanctus omnes labores nostros,
tempore huius Coetus, qui hodie initium capit, regat atque sustentet!
Expedit sane, ut hoc exordium fiat verbis, quae ex centro
magnae orationis sacerdotalis Christi sunt desumpta; expedit, ut a
celebratione eucharistica eundem Coetum incipiamus.
Totum vero opus, quod subsequentibus diebus faciemus, nihil
aliud erit quam servitium hominibus praestandum: id est fratribus et
sororibus nostris, coniugibus et parentibus, iuvenibus, pueris puellisque,
hominum generationibus, familiis... cunctis, quibus Christus Patrem
revelavit, et universis, quos “de mundo” Pater dedit Christo; qui ait: “Ego
pro eis rogo... pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt”.
© Copyright 1980 - Libreria Editrice
Vaticana
|