The Holy See
back up
Search
riga

«Aperite Portas Redemptori»

IOANNIS PAULI PP. II
SUMMI PONTIFICIS

LITTERAE APOSTOLICAE SUB PLUMBO DATAE
UNIVERSALE IUBILAEUM
EXPLETO ANNO MILLESIMO NONGENTESIMO QUINQUAGESIMO
A PERACTA HUMANI GENERIS REDEMPTIONE
INDICITUR

 

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
UNIVERSIS CHRISTIFIDELIBUS
PRAESENTES LITTERAS INSPECTURIS
SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM

 

1. “APERITE PORTAS REDEMPTORI”: haec verba, dum Annum Iubilaeum ad memoriam peractae Redemptionis celebrandam prospicimus, universae facimus Ecclesiae, hortationem iterantes, quam enuntiavimus, postquam ad beati Petri Cathedram sumus evecti. Profecto ex illo tempore sensus animi mentemque nostram ad Christum Redemptorem magis quam alias convertimus et ad eius paschale mysterium, culmen Revelationis divinae summumque opus misericordiae Dei in cuiusvis temporis homines.

Re quidem vera universale ministerium, proprium Episcopi Romani, ab eventu Redemptionis, per Christum morte et resurrectione eius patratae, originem ducit atque ex ipsius Redemptoris voluntate eidem inservit eventui, qui in tota dispensatione salutis praecipuum obtinet locum.

2. Quamquam omnis annus liturgicus est mysteriorum Redemptionis nostrae celebratio, tamen memoria, iubilaei nota insignis, salutiferae mortis Christi suadet ut eiusdem celebratio impensius participetur. Iam anno MCMXXXIII Pius PP. XI, rec. mem., opportuno statuit consilio XIX saeculum expletum a peracta Redemptione per Annum Sacrum extra ordinem commemorare, ceterum nolens accurate tempus ipsum definire, quo Dominus est Cruci affixus.

Quoniam hoc anno MCMLXXXIII memoria anniversaria MCML eximii illius eventus occurrit, in animum induximus – ut Collegio Patrum Cardinalium iam die XXVI mensis Novembris anno MCMLXXXII declaravimus – peculiari recordationi Redemptionis integrum annum dicare, quo penitius ea mentes et actiones Ecclesiae totius pervaderet.

Quod quidem Iubilaeum initium capiet die XXV proximi mensis Martii, in Sollemnitate Annuntiationis Domini, quae momentum, divina providentia dispositum, in memoriam revocat, quo Verbum aeternum, de Spiritu Sancto ex Maria Virgine homo factum, carnis nostrae particeps evasit “ ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti ”. Finietur autem die XXII mensis Aprilis anno MCMLXXXIV, Dominica Paschae in Resurrectione Domini, die videlicet gaudii claro plenitudine, allata per Christi Redemptoris Sacrificium, quo Ecclesia semper “mirabiliter renascitur et nutritur”

Sit ergo, sit reapse tempus gratiae et salutis eo quod ab hominum genere huiusce aetatis intentius sanctificetur gratiarum Redemptionis acceptione, renovatione nempe spirituali totius Populi Dei, cuius caput est Christus, “ qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram ”.

3. Tota Ecclesiae vita in Redemptionem velut immergitur, spirat Redemptionem. Christus ut nos redimeret, e sinu Patris in hunc mundum descendit; ut nos redimeret, se ipsum in Cruce immolavit, supremo amore humanum genus complectens et Ecclesiae suae Corpus et Sanguinem suum relinquens “ in suam memoriam ” faciensque eam ministram reconciliationis praeditam potestate remittendi peccata.

Redemptio cum homine per evangelii Dei annuntiationem et sacramenta communicatur in illa dispensatione divina, ex qua Ecclesia, ut Christi corpus, “ universale salutis sacramentum ” constituitur. Per baptismum, sacramentum novae generationis in Christo, fideles modo vitali in illum quasi fluxum inseruntur, qui e Salvatore emanat. Confirmatione ii arctius Ecclesiae devinciuntur roboranturque ad dandum testimonium de Christo et congruentem colendum amore in Deum et fratres. Praesertim Eucharistia totum opus Redemptionis praesens efficitur, quod per anni cursum in divinorum mysteriorum celebratione continuatur, in eaque ipse Redemptor, sub sacris speciebus realiter praesens, se dat fidelibus, eos “ semper provehens illum ad amorem, qui morte validior est ”, eos sibi iungens simulque inter se conectens. Hoc autem modo Eucharistia Ecclesiam aedificat, quoniam signum est et causa unitatis Populi Dei ideoque totius vitae christianae fons et culmen. Paenitentia iidem purificantur, ut infra fusius exponetur. Ordine Sacro electi Christo configurantur, Summo et aeterno Sacerdoti, iisque potestas tribuitur Ecclesiam ipsius nomine pascendi per verbum et gratiam divinam, maxime in cultu eucharistico. In Matrimonio “germanus amor coniugalis in divinum amorem assumitur atque virtute redemptiva Christi et salvifica actione Ecclesiae regitur ac ditatur”. Denique Unctione Infirmorum, dum dolores fidelium cum cruciatibus Redemptoris coniunguntur, ii purificantur in exspectatione plenae redemptionis hominis, etiam quod ad huius attinet corpus, et ad congressionem beatificam cum Deo, Uno et Trino, praeparantur.

Insuper varia elementa vitae christianae, praesertim ea quae nomine “ sacramentalium ” comprehenduntur, necnon sincerae pietatis popularis significationes – hae et ipsae efficacitatem suam e divitiis trahunt, quae e Cruce et Resurrectione Christi Redemptoris continenter oriuntur – fideles adiuvant ad renovatam semper; et reficientem necessitudinem cum Deo ineundam.

Si ergo tota Ecclesiae actio transformante vi Redemptionis Christi notatur atque hisce de fontibus salutis robur sine intermissione haurit, patet Iubilaeum Redemptionis nihil aliud esse debere – ut ad Sacrum Patrum Cardinalium Collegium die XXIII mensis Decembris proxime praeteriti diximus – quam “ annum ordinarium, qui modo extraordinario celebretur, quatenus possessio gratiae Redemptionis, ex qua ratione ordinaria in compagine ipsa Ecclesiae et per eam vivatur, propter peculiarem indolem celebrationis indictae extraordinaria reddatur ”. H|IS_12_oc sane modo vita et operatio Ecclesiae hoc anno fiunt “ iubilares ”: Annus enim memoriae Redemptionis peractae dicatus oportet peculiarem notam in tota vita Ecclesiae imprimat ut Christiani in ipsa conversatione, quam experiuntur, universas divitias in salute reconditas, quae iis inde a baptismo praebetur, iterum detegant, atque amore Christi impelli se sentiant, “ aestimantes hoc quoniam, si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt; et pro omnibus mortuus est, ut et, qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit ”. Quodsi Ecclesia, cum sit multiformis gratiae Dei dispensatrix, huic Anno peculiarem tribuit significationem, divina oeconomia salutis variis illis modis ad effectum adducetur, quibus hic Annus Iubilaeus Redemptionis erit insignis.

Unde efficitur ut in hoc eventu conspicua insit indoles pastoralis, non eo quod actiones exteriores neque animis satis perceptae iterantur, sed eo quod dispensatio sacramentalis Ecclesiae rursum detegitur et in vitae usu exercetur, per quam gratia Dei in Christo ad singulos et ad communitatem dimanat et sic recondita significatio et arcana pulchritudo huiusce Anni, quem Dominus nobis largitur ut celebremus, apparebunt.

Ceterum constet oportet hoc tempus, singulare habens momentum, quo volvente unusquisque Christianus impellitur ut vocationem suam impensius impleat, ex qua Patri reconcilietur in Filio, propositum omnimode assequi solum, si novum inde officium nascatur, quo singuli et universi reconciliationi serviant non modo inter cunctos Christi discipulos verum etiam inter omnes homines, atque pacis inter omnes populos ministri exsistant. E fide et vita vere christianis necesse est caritas efflorescat, quae faciat veritatem promoveatque iustitiam.

4. Haec vero Iubilaei extra ordinem celebratio, Redemptionis memoriae causa instituta, eo imprimis pertinet ut in cunctis Ecclesiae catholicae filiis excitetur conscientia “ condicionem suam eximiam non propriis meritis, sed peculiari gratiae Christi esse adscribendam, cui si cogitatione, verbo et opere non respondent, nedum salventur, severius iudicabuntur ”.

Itaque unusquisque fidelis potissimum obligari se sentiat oportet singulari officio paenitentiam agendi et renovationem perficiendi, cum hic sit status permanens Ecclesiae ipsius, quae, “ sancta simul et semper purificanda, paenitentiam et renovationem continuo prosequitur ”, hortamento obsecuta, quod Christus in ministerii sui exordio turbis adhibuit: “ Paenitemini et credite evangelio ”

Cuius peculiaris officii habita ratione, Annus, quem sumus celebraturi, in aequo est atque Annus Sacer MCMLXXV, cuius praecipuum finem Paulus VI, Decessor noster rec. mem., esse voluit renovationem in Christo et reconciliationem cum Deo. N|MC_1_on enim fieri potest renovatio spiritualis, nisi e paenitentia et conversione proveniat, sive quatenus hae sunt habitus interior et permanens credentis atque exercitatio virtutis, qua Apostolo obtemperatur monenti: “ Reconciliamini Deo ”, sive quatenus ope Paenitentiae Sacramenti Dei exposcitur venia.

Ipsa enim condicione ecclesiali postulatur ne quivis catholicus quidquam omittat quominus in vita gratiae perstet, et ut omnibus viribus nitatur ne incidat in peccatum: ea quidem mente ut Corpus et Sanguinem Christi semper possit participare et sic sua ipsius sanctificatione et officio, in dies sinceriore, Deo serviendi universae prosit Ecclesiae.

5. Qua de causa libertas a peccato effectio ac necessitas est primaria fidei in Christum Redemptorem eiusque Ecclesiam, quandoquidem ut liberi essemus, nos ille liberavit donumque ut participaremus Corporis sui sacramentalis ad ecclesiale ipsius Corpus aedificandum.

Huius ad ministerium libertatis instituit Dominus Iesus in sua Ecclesia Sacramentum Paenitentiae, quo omnes peccata post Baptismum admittentes Deo, quem offenderunt, reconciliarentur necnon Ecclesiae ipsi, quam vulnerarunt.

Universalis vero ad conversionem vocatio hoc proprie ingreditur propositum. Quod cuncti homines sunt peccatores, illa mentis tota vitaeque commutatione idcirco egent, quae in Bibliis Sacris metánoia, id est conversio, nuncupatur. Qui animi affectus elicitur aliturque Dei verbo, quod misericordiae Domini est patefactio, potissimum vero sacramentali ratione perficitur et multiplicibus ostenditur caritatis modis ac ministerii fratrum.

Ut status vero redintegretur gratiae, secundum communem salutis dispensationem non suffícit propriam interius agnoscere culpam nec exterius eius complere expiationem. Nam condens Ecclesiam Christus Redemptor universaleque constituens illam salutis sacramentum decrevit ut intra Ecclesiam per ministeriumque eius ipsius Ecclesiae salus uniuscuiusque efficeretur; quo proinde ministerio utitur Deus etiam ut salutis pariter det principium, videlicet fidem. V|MC_1_iae Domini inscrutabiles sine dubio sunt atque mysterium congressionis cum Deo in conscientia manet arcanum; attamen “ via ”, quam nobis patefecit Christus, per Ecclesiam transit, quae ex sacramento (vel saltem ex illius “ optato ”) consortium redintegrat inter ipsum peccatorem ac Redemptorem. Quod vivificum consortium signo etiam sacramentalis absolutionis restitutum declaratur, in qua Christus per suum ignoscit ministrum, hominem contingit propria in indole ut personae singularis, cui oportet ignoscatur, in eoque persuasionem fidei accendit, ex qua quaevis alia pendet: “ In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me ”.

6. Omnis denuo reperta persuasio de miserenti Dei amore omnisque singularis responsio paenitentis amoris ab homine data semper eventus est ecclesialis. Ad virtutem porro Sacramenti propriam adduntur – tamquam communicatio meriti infinitaeque satisfactoriae efficacitatis Sanguinis Christi, unici Salvatoris – merita etiam ac satisfactiones eorum universorum, qui in Christo Iesu sanctificati Deoque fideles ad sanctitatem vocanti, gaudia offerunt ac preces, dolores ac privationes pro emolumento fratrum in fide, qui indulgentiae magis indigent, immo etiam pro integro Christi Corpore, quod est Ecclesia.

Propterea sacramentalis Confessionis usus, intra communionis Sanctorum fines, quae varie adiuvat ut ad Christum homines adducantur, actus est fidei in Redemptionis mysterium eiusque exsecutionis in Ecclesia. Actus enim semper Ecclesiae est paenitentiae sacramentalis celebratio, qua nempe suam et profitetur fidem et Deo gratias pro libertate agit, qua nos Christus liberavit et suam offert vitam veluti spirituale sacrificium ad laudem gloriae Dei, unde gressus etiam accelerat ad Christum Dominum.

Ex eodem insuper Redemptionis mysterio necesse est reconciliationis mysterium, a Deo Ecclesiae Pastoribus concreditum, propriam sui inveniat exsecutionem in Paenitentiae Sacramento. Cuius quidem rei officium in Episcopos recidit, qui in Ecclesia sunt gratiae dispensatores, de Christi sacerdotio manantis, quod cum eius ministris communicatur, etiam quatenus disciplinae sunt paenitentialis moderatores; recidit etiam in sacerdotes, qui sese Christi menti caritatique coniungere valent praesertim Sacramento Paenitentiae dispensando.

7. His itaque cum cogitationibus adesse et adhaerere nos sentimus pastoralibus omnium Fratrum in Episcopatu nostrorum sollicitudinibus. Permagnam ad hoc vim ac significationem habet quod Synodus Episcoporum, quae hoc Anno Iubilaeo Redemptionis agetur, de ipsa reconciliatione et paenitentia edisseret in Ecclesiae missione.

Profecto Sacri Pastores una nobiscum peculiarem impendent curam in pernecessarium munus Sacramenti Paenitentiae in hoc salvifico Ecclesiae opere atque omnia praestabunt ne eorum quidquam neglegatur, quae Corporis Christi prosint aedificationi. Nonne omnium nostrum est commune optatum ferventissimum ut volvente hoc Redemptionis commemorandae Anno minuatur ovium errantium numerus efficiaturque omnium reditus ad Patrem exspectantem, necnon ad Christum, pastorem et episcopum cunctarum animarum?

Re quidem vera, dum tertii Mille Annorum spatii principio appropinquat, Ecclesia se sentit insigniter obstringi fidelitate erga universa Dei dona, quae originem trahunt e Christi Redemptione et per quae eam Spiritus Sanctus producit ad ipsius progressionem ac renovationem, quo dignior usque fiat sponsa Domino suo Spiritui Sancto itaque confidit cum eiusque arcana actione cupit sese consociare tamquam Sponsa, quae Christi appellat adventum.

8. Anni igitur Redemptionis memoria insignis gratia propria est detectio nova amoris Dei, qui sese donat, ac subtilior perscrutatio divitiarum investigabilium paschalis mysterii Christi, quae per cotidianam vitae christianae experientiam secundum omnes ipsius formas recipiuntur. Varii huius Anni Iubilaei usus dirigantur oportet ad talem gratiam ex perpetuo quodam studio et nisu, qui pro praevia necessitate ponit ac poscit liberationem a peccato mundique mente, qui “ totus in Maligno positus est ” necnon ab iis omnibus, quae conversionis iter impediunt vel retardant.

Intra hunc vero gratiae prospectum donum etiam invenitur indulgentiae, quod Anni Iubilaei proprium et peculiare est quodque Ecclesia, vi potestatum sibi a Christo tributarum, reserat iis universis, qui talibus praediti dispositionibus opera Iubilaei specialia implent. Quemadmodum Decessor Noster Paulus VI in Litteris Apostolicis sub plumbo datis, quibus Universale Iubilaeum Anni Sacri MCMLXXV est indictum, sic rem extulit, “ in indulgentia autem Ecclesia, sua potestate utens ministrae redemptionis Christi Domini, fidelibus participationem communicat huius plenitudinis Christi in Communione Sanctorum, instrumenta salutis ipsis amplissime suppeditando ”.

Ecclesia ergo, ex sui Conditoris voluntate dispensatrix gratiae, concedit ut fideles omnes assequi valeant per indulgentiam totum ipsum donum Dei misericordiae; attamen flagitat ut praesto sit plena animi promptitudo ac necessaria interior purificatio, quoniarn indulgentia a Paenitentiae virtute et Sacramento nequit seiungi. Valde propterea optamus ut Iubilaeus Annus in fidelibus acuat donum “ timoris Dei ”, a Spiritu Sancto impertitum, qui tenero cum amore magis magisque eos inducat ut peccatum fugiant idque reparare studeant, in se ipsis et in aliis, suscipiendis doloribus cotidianis variisque implendis iubilaribus usibus. Denuo peccati sensus est excitandus, quod ut fiat, iterum est excitandus sensus, qui feratur in Deum!Peccatum enim offensio est Deo illata, iusto ac misericordi, quod necesse est convenienter expietur aut in hac aut in altera vita. Quis salutaris illius oblivisci potest admonitionis: “ Iudicabit Dominus populum suum.Horrendum est incidere in manus dei viventis ”.

Huic autem redintegratae peccati conscientiae eiusque consectariorum nova respondere debet vitae gratiae aestimatio de qua velut de novo Redemptionis dono Salvatoris sui Crucifixi ac Resuscitati laetabitur Ecclesia. Ad illud ergo huius Iubilaei propositum insignite pastorale dirigitur, de quo sumus iam locuti.

9. Quapropter Ecclesia universa, ab Episcopis ad minimos et humillimos fideles, se vocari sentit ad transigendum postremum hoc spatium vicesimi saeculi Redemptionis renovato altiusque percepto Spiritu Adventus, qui eam praeparet ad tertium iam imminens millennium iisdem cum affectibus, quibus Domini ortum in humilitate naturae nostrae humanae virgo Maria exspectabat. Quemadmodum Ecclesiae antecessit Maria fide caritateque illucescente Redemptionis aetate, sic etiam hodie ei praecedat, dum illa in hoc Iubilaeo propinquat novo millennio Redemptionis.

Ecclesia numquam alias, sicut nova hac in historiae suae aetate, in Maria Sancta “ praecellentem Redemptionis fructum miratur et exaltat, ac veluti in purissima imagine, id quod ipsa tota esse cupit et sperat, cum gaudio contemplatur ”; in Maria porro agnoscit et excolit et invocat “ primam redemptam ” simulque primam propius operi Redemptionis coniunctam.

Itaque universalis Ecclesia oportet studeat una cum Maria indiviso amore in Dominum suum Christum sese intendere, testari simul tum doctrina tum vita sua nihil sine eo fieri posse, quandoquidem in nullo alio esse possit salus. Et haud secus ac Maria verbo divino assentiens Mater est Iesu facta seseque totam personae dedidit et operae Filii sui, serviens Redemptionis mysterio, ita quidem hodie ac semper proclamet necesse est Ecclesia se inter homines non aliud scire nisi Iesum Christum Crucifixum, qui factus est sapientia nobis et iustitia et sanctificatio et redemptio.

Per hoc testimonium, Christo Redemptori redditum, etiam Ecclesia cum Maria accendere poterit novae spei flammam omni hominum generi.

10. Per hunc autem Iubilaeum Annum Redemptionis, quae licet sit, ut novimus, semel peracta in perpetuum, est tamen applicanda in omnesque dilatanda ad incrementum sanctitatis universalis, semper perficiendae, optamus sane trepida spe fore ut omnium, qui in Christum credunt, intentiones cum nostris conspirent: etiam apud eos fratres, qui vera, tametsi non plena, communione nobis obligantur, quippe qui fidem in Filium Dei incarnatum, Redemptorem et Dominum nostrum, profiteantur.

Quotquot enim divinae electioni responderunt, ut Iesu Christo parerent, cuius sanguine aspersi resurrectionem participarent, profecto credunt Redemptionem a servitute peccati esse absolutionem perfectionemque totius divinae Revelationis, cum per illam id obtigerit, quod creatura nulla aut mente fingere aut efficere potuit: Deum videlicet immortalem esse in Christo immolatum pro homine in Cruce, atque hominum genus mortale in Ipso resurrexisse. Profitentur praeterea illi Redemptionem esse summam hominis exaltationem, quae idcirco hominem mori peccato contendit ut divinae consortem naturae faciat; ad hoc, tenent cum unamquamque vitam humanam, tum totam hominum historiam solum plenam significationem accipere, si firmissima fide credatur sic Deum dilexisse mundum, “ ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam ”.

Utinam excitata unicae huius fidei experientia, etiam per Annum Iubilaeum, tempus acceleret ineffabilis gaudii fratrum, qui habitant in unum, vocemque Christi audiunt in uno ipsius grege, cum ipso uno et supremo Pastore; quorum sane iam multi se componunt ad celebrandum hunc annum, Christum Iesum ut mundi vitam recolentes; nosmet optamus ut eorum incepta prospere eveniant Dominumque rogamus ut illis benedicat.

11. Patet tamen Anni Iubilaei celebrationem praecipue ad Ecclesiae filios spectare, qui eius fidem ex toto participent in Christum Redemptorem plenaque cum ipsa fruantur communione. Quemadmodum iam nuntiavimus, simul Romae simul cunctis in orbis dioecesibus peragetur Annus Iubilaeus. Ut autem spirituales impetrentur fructus cum iubilari recordatione cohaerentes, trademus hic infra, praeter nonnullas normas, solum aliqua universalis indolis consilia, Conferentiis Episcopalibus singularumque dioecesium Praesulibus munus committentes statuendi incepta ac monita pastoralia magis concreta, tum secundum cuiusque loci hominum mentem et mores, tum secundum proposita anni millesimi nongentesimi quinquagesimi expleti a Christi morte et resurrectione. Huius enim eventus celebritas imprimis monitio esse debet ad paenitentiam et conversionem faciendam, tamquam condiciones necessarias ad participandam gratiam Redemptionis, ab eo effectae, necnon ad consequendam ita spiritualem renovationem in singulis fidelibus et in familiis, in paroeciis et dioecesibus, in religiosis communitatibus aliisque vitae christianae et apostolatus sedibus.

Ante omnia vero primarium tribuatur volumus momentum duabus praecipuis condicionibus postulatis ad omnem impetrandam indulgentiam plenariam: videlicet quae sunt sacramentalis confessio personalis et integra, in qua hominis miseria et misericordia Dei inter se veluti occurrunt, atque communio eucharistica, digne suscepta.

Quam ob rem universos cohortamur sacerdotes ut pro animi prompti sui alacritate et studio maximam praebeant fidelibus copiam perfruendi ipsius salutis instrumentis; et, quo facilius reddatur confessariorum munus, decernimus ut presbyteri comitantes sacras iubilares peregrinationes vel sese his consociantes extra propriam dioecesim, uti possint facultatibus sua in dioecesi a legitima Auctoritate concessis. Peculiares insuper potestates a Paenitentiaria Apostolica tribuentur Paenitentiariis Basilicarum Patriarchalium Romae, necnon quadam ratione ceteris etiam sacerdotibus confessiones excepturis fidelium, qui eo quidem consilio Sacramentum Paenitentiae adeunt ut iubilarem indulgentiam lucrentur.

Maternum Ecclesiae affectum interpretati constituimus ut Iubilaei indulgentia aliquo modorum hic descriptorum impetretur, qui ostensio pariter erunt ac renovatum officium excellentioris vitae ecclesialis:

 

A

Mente devota participatur communitaria celebratio praeparata aut pro universa dioecesi aut, secundum Episcopi regulas, etiam pro quaque paroecia ad Iubilaei indulgentiam lucrandam; in quam porro celebrationem precatio inseri semper debebit secundum mentem nostram ut praesertim Redemptionis eventus cunctis nuntiari possit gentibus utque apud quamque nationem credentes in Christum Redemptorem fidem suam libere valeant profiteri. Optatur etiam ut, si fieri, potuerit, precationi iungatur quoddam misericordiae opus, quo paenitens ipse prosequatur testeturque susceptum conversionis officium.

Haec quidem communitaria celebratio praesertim consistere potest ex participatione:

– Missarum sollemnium propter Iubilaeum indictorum.Provideant Episcopi ut in dioecesibus suis fiat fidelibus facultas ea participandi atque celebratio sit digna sciteque praeparetur. Quotiens id permiserint Sacrae Liturgiae normae, suadetur usus alicuius ex his Missis: “ pro reconciliatione, pro concordia fovenda, ad postulandam caritatem, de mysterio Sanctae Crucis, de SS.ma Eucharistia, de pretiosissimo Sanguine DNIC ”, quarum textus reperiuntur in Missali Romano, et adhiberi poterit alterutra Prex Eucharistica pro reconciliatione;

– celebrationis verbi Dei, quae esse potest accommodatio vel amplificatio Officii Lectionum vel celebrationis Laudum aut Vesperarum, dummodo eiusmodi celebrationes Iubilaeo ut fini congruant;

– paenitentialis celebrationis, compositae ad indulgentiam iubilarem assequendam, quae terminari debet singulari confessione cuiusque paenitentis, prout statuitur in Ritu Paenitentiae (Forma II);

– sollemnis administrationis Baptismi aliorumve Sacramentorum (verbi causa, Confirmationis vel Unctionis Infirmorum “ intra Eucharistiam ”);

– piae exercitationis Viae Crucis ad Iubilaei indulgentiam lucrandam institutae.

Licebit aequabiliter dioecesanis Episcopis statuere ut iubilaris indulgentia obtineatur peragenda populari missione in paroeciis ob Iubilaeum peractae Redemptionis, vel agendis etiam diebus spiritualis Recessus secundum coetus ordinesve hominum praeparatis. Patet quidem deesse non posse precationem secundum Summi Pontificis mentem.

 

B

Invisitur singillatim vel potius – uti est omnino optandum – una cum familia propria aliquod templum locusve infra recensitus ibique vacatur aliquandiu meditationi, dum fides renovatur Symbolo Apostolorum recitando et oratione Dominica proferenda, necnon orando secundum nostras intentiones, sicut antea est significatum.

Ad ecclesias vero quot attinet et loca, sequentia haec edicimus:

a) Romae est una e quattuor Basilicis Patriarchalibus visenda (S. Ioannis in Laterano; S. Petri in Vaticano; S. Pauli extra Moenia; S. Mariae Maioris) vel etiam aliqua e sacris Cryptis (seu Catacumbis) aut Basilica S. Crucis in Ierusalem.

Institutum ad hoc Consilium de Anno Iubilaeo, operam socians etiam cum Dioecesi Romana, comparet rationem, nexu recte dispositam continuamque, liturgicarum celebrationum cum peregrinatorum sufficienti religiosa ac spirituali curatione;

b) Ceteris in dioecesibus per orbem fideles lucrari poterunt iubilarem indulgentiam adeundo unum e templis ab Episcopis ad hoc destinatis. Talibus vero in designandis locis, in quorum nimirum numerum includi oportebit imprimis cathedralem ecclesiam, habebunt Episcopi rationem necessitatum fidelium necnon ipsius opportunitatis ut, quantum fieri possit, conservetur sensus peregrinationis, quae sua ipsa vi symbolica declarat necessitatem, inquisitionem, interdum sanctam anxietatem animi, qui vinculum nititur coniungere amoris vel restituere cum Deo Patre, cum Deo Filio, Redemptore hominis, et cum Deo Spiritu Sancto, qui salutem in cordibus operatur.

Quotquot vero adversam ob valetudinem petere nequiverint ecclesiam aliquam a loci Ordinario destinatam, iubilarem nihilominus indulgentiam consequi valebunt, si suum paroeciale inviserint templum. Si qui autem infirmi impediuntur ne vel id quidem faciant, sufficiet, si spiritualiter sese iunxerint actu illi propriorum familiarium suaeve paroeciae ad Iubilaei impetrandam indulgentiam, dum preces suas Deo offerunt suosque dolores. Similes commoditates tribuuntur hospitibus apud instituta senibus recipiendis atque carceres, quibus diligentes curae pastorales adhibendae erunt, lumine Christi, universalis Redemptoris, affulgente.

Religiosi ac Religiosae clausura obstricti iubilarem lucrabuntur indulgentiam suorum in monasteriorum aut conventuum ecclesiis.

Volvente Iubilaeo Anno vigere pariter pergunt reliquae omnes indulgentiarum concessiones; norma autem illa usque viget, qua semel dumtaxat in die consequi licet indulgentiam plenariam. Universae autem indulgentiae in modum suffragii defunctis semper possunt applicari.

12. Sit, quam nosmetipsi in Basilica Vaticana proximo die XXV mensis Martii recludemus, Porta Sancta signum atque indicium novi ad Christum, Redemptorem hominum, accessus, qui cunctos, nullo dempto, accuratiorem vocat ad meditationem ipsius mysterii Redemptionis necnon ad fructus salutis percipiendos, maxime per Sacramentum Paenitentiae.

Eodem die ritus peculiaris precationis ac paenitentiae poterit celebrari ab Episcopis totius orbis in propriis ecclesiis cathedralibus, vel proxime subsequenti die, ut, ineunte sollemniter Iubilaeo, totus Episcopatus quinque terrarum continentium suis cum presbyteris ac fidelibus coniunctionem suam testificetur spiritualem cum Petri Successore.

Fratres in Episcopatu eosdem et sacerdotes, religiosos ac religiosas et demum Christifideles omnes imo hortamur ex pectore ut vivendo peragant intente hunc gratiae annum curentque peragendum.

Beatissimam deprecamur tandem Virginem Mariam, Redemptoris Matrem et Ecclesiae Matrem, ut pro nobis intercedat et gratiam impetret fructuosae Anni Iubilaei celebrationis, XX exactis a Concilio Vaticano Secundo annis, demonstretque “ iterum universae Ecclesiae, quin immo omni hominum generi, Iesum illum, qui est benedictus fructus ventris sui et omnium Redemptor ”. Felicem ideo huius celebrationis iubilaris exitum ipsius manibus affectibusque maternis commendamus.

Hasce denique Litteras plane, efficaces esse volumus in tota Ecclesia atque vim suam obtinere, contrariis quibusvis nihil obstantibus.

 

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VI mensis Ianuarii, in Sollemnitate Epiphaniae Domini, anno MCMLXXXIII, Pontificatus nostri quinto.

 

EGO IOANNES PAULUS

Chatholicae Ecclesiae Episcopus

top