The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
 IOSEPHO S.R.E. CARDINALI SCHRÖFFER,
QUINQUAGESIMUM ANNUM COMPLENTI
A SUSCEPTA PRESBYTERALI ORDINATIONE

 

IN TANTA ISTIS DIEBUS Ecclesiae totius exspectatione tamque concitato rerum motu Nos ipsi nihilo minus attente ac benigne cogitamus de te, Venerabilis Frater Noster, et praesertim de pulcherrimo quidem vitae tuae eventu qui iam intimis certe sensibus a te commemoratur cum grato erga Deum animo ac pia Aeterni Sacerdotis laudatione.

Die enim duodetricesimo huius mensis Octobris quinquagesimus feliciter annus complebitur ex quo tempore Christifidelis tu Eystettensis arcano prorsus Domini messis consilio delectus es atque adscitus inter Populi Dei presbyteros et ita alacer simul intravisti curriculum illius ministerii sacri quod tot tantosque fructus attulit nunc amatae communitati tuae Eystettensis nunc universali etiam Ecclesiae.

Nolumus igitur memorabilem eum praeterire diem quin pro magna Nostra in te caritate proque clara meritorum complurium tuorum aestimatione breviter tibi gratulationem convenientem fraternis plane verbis perscribamus ut mentem sic tuam Nostri quoque participati gaudii signiacatione exhilaremus atque dignitatem ipsam anniversariae huius memoriae propria voce exornemus. Nam probe scimus quam sedulo ac diligenter priores quadraginta ferme sacerdotii tui annos consumpseris in pastorali curatione gregis Eystettensis, primum uti presbyter deinde quattuor perlustra uti ductor eius et sacrorum Antistes. Reliquum vero frugiferi tui apostolatus tempus his proximis annis omne pari industria et sollertia impendisti pergravia in Apostolicae Sedis officia apud Sacram Congregationem pro Institutione Catholica ac multipliciter adhuc in diversis muneribus Patri tibi Cardinali commendatis.

Multas ergo causas esse iustas videmus cur, faustissima hac oblata opportunitate, auctori ipsi salutis ac sacerdotum magistro Christo accepta laetissimus referas singula opera et effecta benefica tui.

Venerabilis Frater Noster, presbyteratus longinqui, Episcopatu interea cumulati, atque cur etiam Nos eiusdem divini Redemptoris nomine gratulemur tibi ex animo quinquagesimum illius diem natalem. Una autem cum studiosa gratulatione flagitamus tibi a Deo copiosa praemia ac solacia fidelibus Ecclesiae ministris caelitus reservata nec non beatum vitae tuae fructuosumque cursum; quorum optabilium donorum pignus simul et auspicem, Benedictionem Apostolicam Nostram, amantissime tibi velut praesentes elargimur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Octobris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

   

top