 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS DATO
IACOBO ROBERTO S.R.E. CARD. KNOX,
PRAEFECTO S. CONGR.
PRO SACRAMENTIS ET CULTU DIVINO, XXV ANNO ELAPSO
AB EIUS EPISCOPALI ORDINATIONE
Novimus te, Venerabilis Frater Noster, ante diem sextum
proximas Idus Novembres, vigesimum quintum annum a suscepto episcopatu esse
celebraturum. Exoptatissimo hoc die, animo colliges omnia beneficia quibus te,
sui gregis Pastorem, Deus donavit ut accepto oneri et dignitati par esses. Et re
vera non latet Nos digne te munere tuo esse doctrina et opera functum.
Antequam oves Domini pavisti, alacriter industriam tuam
explicasti Ecclesiae, sive Delegatus Apostolicus in Africa, sive Internuntius in
India, serviens: quibus in regionibus ut Christiana religio suum obtineret
locum suaque giura non parvam adhibuisti curam. Postea autem, Archiepiscopus
Melburnensis electus, nihil praetermisisti ut fideles in pascuis Domini
alerentur. Ne cetera, quae plurima sunt, memoremus, quadragesimum Eucharisticum
Internationalem Conventum parasti et egisti, quo in singulis Christunis, in
familiis, in tuta illa Ecclesiae parte tibi concredita, fervorem suscitares,
atque moneres quid esset Christum sequi, quid Christum testari, et quo modo
Christiani, ut digni suo essent nomine, sibi ex Eucharistia vim haurire
niterentur. Satis est hoc, ut patent quanto ardore, quanta pastorali diligentia
archidioecesim tuam sis prosecutus.
Quam ergo laudandus fuisti cum, iam Cardinalis S. R. E.
creatus, dilectissimam illam Ecclesiam, desiderio postposito humilique
oboedientia fisus, reliquisti, a Summo Pontifice Romam accersitus ut Sacrae
Congregationi pro Sacramentis et Cultu Divino praeesses! In qua honori tibi est
quam maxime curavisse, ut novae liturgicae leges secundum Concilium Vaticanum
II servarentur.
Haec omnia memoria tenemus tibique gratias agimus, quas
Domino tecum solvimus, qui optime posti quanta ab eo receperis quantaque, eius
auxilio fultus, eidem reddideris fide, amore, opere tuo eorumque quos ad eum
quovis modo traxisti. Sed qua laetitia hoc sollemne te afficiat, facile
intellegitur. Scis enim ob singularem Dei dilectionem et fiduciam te esse
Episcopum. Nonne amor Dei et fiducia est te «in sententia Christi esse» (S.
Ign. Mart. Ad Ephes. 3, 2), «typum esse Patris» (Id. Ad Trall. 3, 1) idemque
quodammodo esse cum Christo ut, ubi Episcopus fuisti, ibi catholica esset
Ecclesia (Id. Ad Smyrn. 8, 2). Ceterum non frustra confidis fruges, quas his
quinque et viginti annis episcopatus tu in agro Domini messuisti, iam esse in
horreis caelorum reposita.
Volumus igitur, Venerabilis Frater Noster, his Litteris
gaudii tui participes esse, illud augere, tibique significare Deum ipsum
Nobiscum tibi gratulami. His animi sensibus orationem iungimus, ut Dominus te
diu suae Ecclesiae servet ut omnia, quae optas, largiter concedat, ipse
rnercedem magnam suo tempore in caelesti patria daturus. Et ut haec omnia
confirmemus, libentissime et amantissime tibi Benedictionem Apostolicam
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Novembris, anno
MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana
|