The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD IOSEPHO S.R.E. CARD. PARECATTIL,
ARCHIEPISCOPUM ERNAKULAMENSEM,
POST XXV EXPLETOS ANNOS
AB EIUS EPISCOPALI ORDINATIONE

 

Vestigia prementes beati Gregorii Magni, Decessoris Nostri, qui de honore Venerabilium Fratrum Episcoporum gaudere consueverat (cfr. Ad Eulog. 8, 30; PL 77, 933), et Nos faustos illorum eventus, sic ut, in vicem, tristia paterno animo participamus, cum siut Episcopi «Fratres nostri, Apostoli Ecclesiarum, gloria Christi» (2 Cor. 8, 23). Praesenti autem occasione societas Nostra laetitiae eo vivacior est, si quo modo id fieri potest, quod Tu, Venerabilis Frater Noster, in senatum Ecclesiae iam pridem allectus es, atque idcirco in Patrum Cardinalium coetu annumeratus, quorum consilio et opera egregia persaepe Romani Pontifices in christianae familiae regimine usi sunt. Tu praeterea tituli tui causa, id est S. Marine de Pace, iam huic Romano clero accenseris.

Causa vero huius Nostrae laetitiae, Venerabilis Frater Noster, itemque affectuum qui manant, est proximus xxv annus episcopatus tui, qui sane die tricesimo huius ipsius mensis Novembris incidet. Per sacerdotium enim Deus, cuius est natura bonitas, ad se te traxit, atque ita te sibi vinxit amore, ut quasi commutata natura (sacerdos alter Christus) te similem Filio suo fecerit, cuius dignitatem, quantum fas est, participas. Cum episcopatus officio vero, ut in illum animum maximopere intendamus, tum amplissimam Apostolorum maiestatem Dei munere adeptus es, tum etiam eorum potestatibus frui tibi datum est; qua re et Ecclesiam tuam ordinaria facultate regis, et verbum Dei predicas, quo peccata fugantur ceu tenebrae luce, et novos sacerdotes ac Episcopos consecras, ad Ecclesiae perennitatem.

Haec omnia quae commemoravimus, iam ipsa Nos gaudio perfundunt; neque minor tamen Nos laetitia africit quod tu, Venerabilis Frater Noster, his acceptis talentis, operatus es. Pietas enim tua egregia, studium acerrimum gloriae Dei procurandae, itemque diffundendae fidei christianae ardor inter populum tuum Indicum, tanta sapientia admirabilem; prudentia tua praeterea in agendo, caritas erga pauperes, qui sunt viventia Christi membra; bonitas erga sacerdotes, quos manus tuas et cor alteram consideras; humanitas tandem erga omnes singularis; haec omnia celi fertilia semina, fructus uberrimos tulerunt, atque id effecerunt, ut christiana religio in tua terra radices ageret, cresceret, adolesceret; quin, opitulante nimirum Dei gratia, sed etiam labore, industria, cura tua agrum datum exercente, Ecclesia Ernakulamensis nuntia Evangelii facta est ad alios populos.

Amorem tuum porro erga animos, Christi sanguine redemptos, paroeciae loquuntur, Seminaria, clerus abundans, tempia, valetudinarium, cathedralis aedes, vel a te condita, vel omnimodis curata. Ut iure Decessores Nostri Romani Pontifices te per omnes gradus sacrae Hierarchiae ad amplissimas dignitates evexerint.

Est ergo, Venerabilis Frater Nester, cur tibi gratulemur, Deo gratias agamus, Nobiscum gaudeamus. Ceterum, Benedictio Apostolica, quam tibi, Auxiliari tuo, clero populoque Ernakulamensi impertimus, omnes vos erigat, soletur, ad maiora exacuat.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIII mensis Novembris, anno MDCCCCLXXVIII Pontificatus Nostri primo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 

top