 |
IOANNES PAULUS PP.II
EPISTULA DATA
LADISLAO S. R. E. CARD. LÉKAI,
ARCHIEPISCOPO STRIGONIENSI
CETERISQUE HUNGARIAE SACRIS PRAESULIBUS,
QUA PECULIARIS SUMMI PONTIFICIS BENEVOLENTIA
ERGA EOS IPSOS CUNCTUMQUE
EIUSDEM NATIONIS POPULUM SIGNIFICATUR.
Paucos intra dies Rerevendissimus Dominus Aloisius Poggi denuo se istuc tamquam
Apostolicae Sedis legatus recipiet, ut colloquia cum nationis vestrae
auctoritatibus agat. Antehac semper, quotiens talia ibi negotia erat gesturus,
ipse ad vos perferebat salutationem fervidam necnon coniunctionis spiritalis
testificationem magni decessoris Nostri, deplorati Pontificis Maximi Pauli VI.
Hoc igitur tempore Nos eandem observantes consuetudinem cupimus vobis, Fratres
carissimi, similem omnino transmittere salutationem per istas litteras Nostras.
Quod valde opportunum esse arbitramur, data videlicet ea occasione, quae novum
consequitur pontificatum a Nobis modo initum. Porro idem Sedis Apostolicae
legatus, qui, nomine Beatissimi Patris Pauli VI vos saepius invisit, nunc iam
advenit nomine Ioannis Pauli II, qui e Christi valuntate, creatus est Beati
Petri successor post triginta tres dumtaxat dies Ioannis Pauli I pontificatus,
quem nulla umquam exstinguet oblivio. Volumus proinde, carissimi Fratres, ut
Archiepiscopus Aloisius Poggi apud vos interpres sit in praesenti eiusdem curse
pastorales qua Supremus Pastor premitur de Ecclesia vestrae patriae, quae etiam
priores Summos Pontifices tantum sollicitabat. Cuius quidem rei plurimae
rationes sunt.
Attamen ad eas omnes superiores causas accedit nunc peculiaris consideratio
origines Nostrae et civitatis et ipsius Sedis Cracoviensis, ex qua devocati
sumus ad Cathedram Petri Romanam. Silentio non possumus haec cuncta praeterire;
immo magis Nos ella impellunt, ut vos, carissimi Fratres, hisce litteris
alloquamur. Ortus enim Noster ex Polonia generisque communitas cum ella gente,
quae cum Hungariae populo vincules pluribus colligatur historiae communis et
vicinitatis tum etiam domuum regiarum et consimilis fortunae, efficit plane, ut
singula esta necessario ob oculos nobis obversentur, hac oblata opportunitate.
Praeterea in cathedrali templo Cracoviensi, quod relinquere debuimus, ut
Apostolorum hereditatem Romanam susciperemus, pie coluntur exuviae illius
Hungariae filiae, Hedvigis Reginae, quam Ecclesia in Polonia iam multa saecula
beatam appellat; reginae, inquimus, meritorum illustrium, quam universi Poloni
ac praesertim iuvenes perpetuo complectuntur amore.
Si harum ergo rerum memoriam celebramus, Venerabiles Nobisque dilecti Fratres,
ideo facimus istud, ut quam plenissimam vim historicam addamus primae huic
veluti congressioni Nostrae per litteras institutae. Aetates praeteritae
assignaverunt populo vestro excellentem profecto locum in totius Europae
historia maximeque in Ecclesiae et religionis Christianie progressu. Documentum
autem atque certo quodam modo signum eiusdem praestantiae exstat Sanctus
Stephanus Hungariae patronus, quem iure simul habemus patriae vestrae patronum
simul vero fidei apostolum Ecclesiaeque conditorem in Hungaria. Millesimus nuper
abiit annus a praeclaris istis primordiis, quae indicant pariter initium totius
historiae tum Ecclesiae tum Populi tum Civitatis in patria vestra.
Cogitationes inde Nostras ad haec omnia facta et adiuncta convertentes, volumus
endem tempore declarare nobis persuasum esse Ecclesiam Catholicam, quae partes
tanti momenti in Hungariae historia sustinuerit, posse etiam deinceps pergere
quasi vultum spiritalem patriae vestrae conformare afferendo filiis ac filiabus
suis eandem Evangelii Christi lucem, quae tot per saecula rationes vitae civium
vestrorum illuminaverit. Exoptamus quidem, ut idem lumen
– per episcopalem
operam vestram, per industriam pastoralem vestrorum sacerdotum et familiarum
religiosarum et laicorum catholicorum
– pergere valent magnam adhibere vim ad
animos, conscientias, corda hominum, quοs docent sensum praecepti caritatis, observantiam dignitatis cuiusque hominis,
affectum nobilis libertatis cum amore strenui laboris pro bono communi proque
eis omnibus virtutibus singulorum cunctarumque familiarum ac totius societatis,
quae pernecessariae sunt ad tale bonum consequendum. Contendite, Venerabiles ac
dilecti Fratres, fructuose utiliterque universis his propositis deservire per
apostolicam testificationem vestram et salutis animarum studium, per amorem
traditionum vestrae nationis et coniunctionem cum successore Sancti Petri
omnique Episcoporum collegio in Ecclesia Christi. Una demum cum salutatione hic
fraterna transmittimus Apostοlicam Benedictionem vobis et toti communitati ecclesiali, cui Christus vos
praefecit pastores ac magistros (cfr. Eph. 4, 11).
Sic enim per vos paternae benevolentiae Nοstrae interpretes volumus Nostram
vocem salutantem pervenire ad totum illum Hungariae populum cui Nos memores
insignium eius rerum gestarum precamur a Deo pacis abundantiam et maiorern usque
prosperitatem.
Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Decembris anno MCMLXXVIII,
Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana
|