 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
VILLELMO GORDIANO WHEELER,
EPISCOPO DIOECESIS LOIDENSIS, SAECULO
EXACTO AB EADEM DIOECESI CONDITA
Quantopere decessor noster Leo XIII, non multis quidem mensibus postquam suum
iniit pοntificatum supremum, revera gavisus est se ipsum iam posse simul certam
fidei Catholicae maturitatem istis in Britanniae locis manifesto demonstrare
simul robustam communitatis ibi Catholicae prosperitatem magis etiam confirmare
deinceps
– instituenda videlicet nova dioecesi vestra Loidensi
–, tantopere profecto nos ipsi, qui in eiusdem conditoris vestri locum ac
munus ex Dei providentis consilio nuperrime successimus, laetamur nunc ex animo
tecum in primis, Venerabilis Frater, et cum universo cui praees grege carissimo
de instante centesimo die vestro natali deque insigni Catholicorum vita opera
industria centum annos inter vos laudabiliter continuata; tantopere item
gratulamur vobis de centenis signis optabilis renovationis ac veri floris
christianae pietatis et religionis inter Loidensis dioecesis fines quae pluribus
nos ex documentis cognοvimus permagno cum solacio.
Veluti praesentes igitur apud vos cupimus illuminare et honorare saltem per
litteras has nostras memorabilem prοrsus diem vicesimum humus mensis Decembris,
quo ecclesialis ista communitas Loidensis est ante saeculum nata. Volumus
pariter cum religiosis sensibus sollemnibusque publicis vestris coniungere
pientissimam nostram gratiarum actionem laudemque studiosam erga misericordem
mensis Dominum qui suis nempe caelestibus auxiliis effecit ut non solum ita
feliciter revivisceret istic Ecclesiae Catholicae institutum verum etiam ut
perenni quadam vi continenter iuvenesceret, tribus iam partibus augescente
interim numero ipsοrum sacerdotum et fidelium et cultus divini locorum.
Exoptamus autem nos precamurque Deum vehementer ut sub nataliciam
festivitatem haec anniversaria celebratio vestra, dum iucundissimam vobis adfert
causam merito gaudendi de praeterito tempore claraque dioecesis historia, simul
infiammet vos omnes, pastores et fideles, atque incitet ad traditam fidem unam
magis usque amandam, tutandam, disseminandam, ad exempla Incarnati Filii Dei
fidelius sequenda et evangelica ipsius praecepta plenius vivenda
– hoc est, ad alterum dioecesis Loidensis saeculum, adspirante
adiuvanteque Deo, forti cum spe ac magno animo incohandum. Idcirco tandem
Apostolicam Benedictionem, perpetui favoris superni conciliatricem, tibi
Venerabilis Frater et Episcopo Auxiliari, tum clero et sodalibus religiosis
cunctisque christifidelibus Loidensibus amantissime nos hac faustissima oblata
opportunitate impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Decembris, anno MCMLXXVIII,
Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana
|