The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS
AD AEGIDIUM S.R.E. CARD. VAGNOZZI,
PRAEFECTURAE RERUM OECONOMICARUM
S. SEDIS PRAESIDEM,
QUINQUAGINTA EXPLETIS ANNIS
AB EIUSDEM ORDINATIONE PRESBYTERALI

 

Die altera et vicesima huius mensis Decembris, iamiam adoranda Christi Nativitate imminente, annus quinquagesimus tibi implebitur simulque et abibit a suscepto sacerdotio. Ita tibi licebit tum Christi nati, tum felicissimi huius eventus gaudia cumulare. 

Qua sane die, nitidissimo signanda lapillo, tu, Venerabilis Frater Noster, primordia sacerdotii tui mente ac memoria repetes, immo vel primam Dei vocationem in animum revocabis, cum scilicet summum Altissimi Numen in te puerum tam sacrae semina rei sparsit ac te sacerdotii amore instinxit. Tu vero Deo haec inspiranti tenacissimo studio atque inclinatione respondisti, inque Abrahae ac Pauli similitudinem dixisti: “Adsum!”, et: “Quid vis me facere?” Atque sic, sacerdotium illa tam remota die sancte exceptum, te sua virtute in alterum Christum transfiguravit; qui iam praeco divinarum rerum atque Dei hominumque mediator fidelis, verbum Dei assidue praedicasti, quod numquam vacuum redit in caelum, et peccata, placatis conscientiis, remisisti, Christi nomine; et Eucharistiam consecrasti, in Dei gloriam populique christiani salutem. Ceterum multa sacerdos gessisti, quae in tui laudem cesserunt. 

Episcopatus vero, anno millesimo nongentesimo quadragesimo nono attributus, quem ad modum sacerdotium tuum complevit quasi adolevisset, atque Apostolorum successoribus te aggregavit, sic etiam potestates novas easdemque egregias dedit, in quibus facultas alios sacerdotes et Episcopos consecrandi: quod tu saepe egisti, Venerabilis Frater Noster, ad Ecclesiae sanctae propagationem, magno cum animi tui gaudio. 

Verum enimvero, episcopatus officium, tametsi non dioecesim, non gregem regendum secum tulit, gratia tamen divini Spiritus communicata, te bene aptavit ad amplissima munera tuenda in variis rerum provinciis. 

Nam, cum Ecclesia in hoc mundo vivat, eique cum hominibus atque nationibus rationes intercedant, iis etiam opus habet viris, quibus ad haec gerenda utatur. Tu, Venerabilis Frater Noster, in his fuisti: Manilae, Vasingtoniae, alibi. Quoniamque “semper habet unde det qui pectus habet plenum caritatis”, idcirco multa dedisti sive Ecclesiae, sive populis quos penes aut Nuntium aut Apostolicum Delegatum egisti: labores, nempe, assiduos ut mutua amicitiae inter Ecclesiam catholicam gentesque illas accresceret; amorem erga Sedem Apostolicam Christique Vicarium perennem ac fidelem; sollicitudinem, ut Concilii Vaticani II decreta ceteraeque Pontificum voluntates in honore haberentur et ad exitum deducerentur; pietatis egregiae exempla dedisti, sacerdotii tui flores; prudentiam denique ostendisti, nec eam mediocrem, quae, ut ait Cicero, “cernitur in delectu bonorum et malorum”.

Iure ergo, a Paulo VI, Decessore Nostro f. m., in Patrum Cardinalium Collegium cooptatus es, id est in Senatum atque amplissimum Ecclesiae Consilium. Ceterum, industria tua magnas adhuc utilitates affert, cum Praefecturae Rerum Oeconomicarum S. Sedis praesideas. 

Est ergo cur Nos, capta occasione, et gaudeamus tecum, et gratulemur tibi, et omnia bona sancta felicia optemus, a Deoque expetamus. 

Ultimum, Venerabilis Frater Noster, recte valeas; cui prosit Apostolica Nostra Benedictio, quam tibi quidem, atque omnibus quos caros habes, impertimus, abunde. 

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Decembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus Nostri primo. 

IOANNES PAULUS PP. II 

 

    © Copyright 1978 - Libreria Editrice Vaticana

 

top