 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS AD
DOMINICUM IGNATIUM S.R.E. CARD. EKANDEM, AB INITO EPISCOPATU XXV ANNUM COMPLENTEM
Iucunda sane laetitia afficimur, cum Nobis offertur occasio
locupletandi gaudia sacrorum Pastorum, qui, peculiari munere ae dignitate
ornati, studium sollertemque operam suam Ecclesiae impendunt. Quare, tibi,
quintum ac vicesimum ab irrito Episcopatu annum feliciter expleturo, hasce
Litteras mittere cupimus ut faustum eventum fraternas votis ominibusque
prosequamur et gratulationem quoque Nostram propenso ac benevolo animo
declaremus. Novimus enim multa quae in Ecclesiae famulatu opera peregisti,
novimus et merita quae, per hoc temporis spatium tibi comparasti quaeque Nobis
liceat memorare. A suscepto enim sacerdοtio ipse statim, nulla interposita mora,
ingenio, viribus, studiοque omni naviter es operatus ac tua virtute in illo
praesertim enituisti laboras campo, qui ad sacrorum alumnos instituendos
pertinet, cum dioecesis tuae Seminarium minus, «Regina Apostolorum»
appellatum, aliquot per annos es moderatus. Episcopus dein constitutus et
Auxiliarem sacri Praesulis Calabariensis agens, et validum scimus te eidem
Pastori adiumentum praebuisse et Christifidelibus illic degentibus maximae
fuisse utilitati. Dein Ecclesiae de Ikot Ekpene, paulo ante erectae, a Decessore
Nostro Ioanne PP. XXIII datus es Episcopus atque in illa regenda multiplici
sedulitate allaborasti, ut iba Christiana religio nova ac laeta caperet
incrementa. Pastorale namque studium tuum hodie testantur tum scholae et
socialia instituta ad iuvenes praesertimque mulieres in humanas bonisque
artibus erudiendas, tum diuturna incepta, quo ampliores Nigerianus populus
progressus consequatur. Re quidem vera, egregiae animi ingeniique dotes, quibus
enites, diu latere non poterant. Nam Decessor Noster Paulus PP. VI, tua in
Ecclesiam promerita agnoscens, te in amplissimum Patrum Cardinalium Collegium
anno MCMLXXVI cooptavit. Valde propterea iucundari te decet, Venerabilis Frater
Noster, ac Deo, a quo bona cuncta procedunt, pro collatis donas debitas referre
grates: «Lauda, anima mea, Dominum; laudabo Dominum in vita mea, psallam Deo
meo, quamdiu fuero» (Ps. 145, 1-2). Beatissimae etiam Virginis Mariae
patrocinium imploramus, ut a Christo Iesu Domino Nostro multos adhuc per annos
supernae bonitatis opibus solaciisque abunde cumuleris. Caelestium denique
donorum munerum praenuntia, ac praecipuae caritatis Nostrae testis Apostolica
esto Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, et sacrorum administris
et cunctae Ecclesiae de Ikot Ekpene, Nobis dilectissimae, peramanter in Domino
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Ianuarii, anno
MCMLXXIX, Ροntificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana |