Venerabili Fratri Nostro
Ioanni S.R.E. Card. Villot
a publicis Ecclesiae negotiis, S.R.E. Camerario
QUONIAM IN EO est, ut aerium iter in dissitas regiones instituamus –
videlicet in Mexicum Nos conferemus atque etiam in una e Magnis Antillis brevi
morabimur – consentaneum est, ut negotiis in hac Apostolica Sede per absentiae
Nostrae tempus gerendis, quod a die XXV mensis Ianuarii ad diem I Februarii hoc
anno ducetur, provide consulamus.
Itaque tibi, Venerabilis Frater Noster, qui gemino fungeris
munere Cardinalis a publicis Ecclesiae negotiis et S.R.E. Camerarii, omnes
opportunas canonicas facultates ad ipsius Camerarii partes obeundas, prout rerum
adiuncta postulabunt, in idem temporis spatium largimur.
Nominatim vero potestatem tibi delegamus concedendi, absentiae
Nostrae tempore, si periculum sit in mora et servatis servandis, omnia indulta,
facultates et gratias, quae Nosmet ipsi tribuere solemus, itemque prospiciendi,
si casus peculiariter gravis occurrat, regimini alicuius dioecesis per
Administratoris Apostolici nominationem.
Te denique bumane rogamus, ut assiduis precibus Nos adiuves in
eiusmodi itinere constitutos, qui eo vehementer contendimus, ut gloria Dei
propagetur, cultus Beatae Mariae Virginis foveatur et Ecclesiae, praesertim in
America Latina, quam maximae utilitates obveniant. Certi prorsus de tua
sollertia et officii diligentia, tibi, Venerabilis Frater Noster, Apostolicam
Benedictionem, benevolentiae Nostrae testem, libentissime impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Ianuarii, anno MCMLXXIX,
Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana