Venerabili Fratri Nostro
Sergio S.R.E. Cardinali Guerri
MINIME Nos praeterit faustus eventus proxime adventurus, qui ad
te attinet, Venerabilis Frater Noster: etenim sub finem mensis Martii
quinquagesimum celebrabis sacerdotii tui natalem. Quem in diem inspicientes,
facere non possumus quin publicas has ad te Litteras Nostras ea mente demus, ut
inter coniunctissimos tuos Nos quoque participes habeas solacii tui, immo etiam
animo praesentes et magna prece Deum laudantes, qui praecelsum tibi tribuit
vocationis donum.
Nos tecum iuvat in memoriam revocare illud tempus praeteritum ex
quo tu, cum anno MCMXXIX sacrum presbyteratus ordinem suscepisses, vires
iuventutis tuae in famulatum Ecclesiae impendere alacer coepisti. Compertum
habemus te sedulo periteque in Apostolicae huius Sedis ministerio diu esse
versatum; quo factum est ut a Paulo VI, Decessore Nostro rec. mem., anno
MCMEXIX, in sacrum Cardinalium Collegium adlegereris.
Quot profecto, tam longo hoc temporis spatio, a Deo tibi collata
beneficia, quot a te, Deo auxiliante, inita ac perfecta opera! Nos vero pro
benevolentia, qua te prosequimur, hunc felicem eventum vitae tuae ex animo tibi
gratulamur, bene precantes, vota facientes. Nam vocatio, cui ante decem lustra
generosus respondisti, per hos annos est corroborata et egregia accepit
incrementa, utpote cum, plenitudine sacramenti Ordinis insignitus, constitutus
sis “ oeconomus gratiae supremi sacerdotii ”.
Praeter alia tibi praecipuo honori est quod, alter a Praeside
Pontificiae Commissionis pro Civitate Vaticana factus, de rebus ad ipsius
muneris validam perfunctionem curas adhibuisti diligentiae plenas.
Precamur ergo miserentissimum Redemptorem eiusque sanctissimam
Matrem, ut anniversarium sacerdotii tui diem maxime laetificent, quem Nobis per
hanc epistulam celebrare placuit. Te vero, Venerabilis Frater Noster, libenter
extimulamus, ut Sancti Augustini Hipponensis Episcopi hortationem illam
consideres: “ In operibus tuis gratuita sit dilectio Dei, benefica dilectio
proximi ”, atque ut Christi boni Pastoris imaginem imitatione referas, quae ab
eodem Sancto Augustino hisce verbis describitur: “Praepositi sumus, et servi
sumus; praesumus, sed si prosumus”.
Haec habuimus, Venerabilis Frater Noster, quae tibi corde
dictante scriberemus.Memores sane tui illo die erimus, cui iam nunc prosperum
posthac vitae cursum ac ministerii sacri uberrimum proventum exoptamus per
Apostolicam Nostram Benedictionem, tibi nec non omnibus istius celebrationis
participibus amantissime impertitam.
Ex Aedibus Vaticanis, die XI mensis Martii, anno MCMLXXIX,
Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana