The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA
AD UNIVERSOS ECCLESIAE EPISCOPOS
ADVENIENTE FERIA V IN CENA DOMINI 

 

Venerabiles Fratres in Episcopatu, 

MAGNUS DIES iamiam appetit, quo nos, una cum fratribus nostris in sacerdotio Feriae V in Cena Domini sacra facientes, cum animo nostro reputabimus quam grande sit donum illud, cuius, dante Christo, aeterno Sacerdote, redditi sumus participes. Quo sane die, antequam sacram Liturgiam in Cena Domini celebremus, ad templa cathedralia properabimus, ut coram Illo, qui pro nobis factus est “ oboediens usque ad mortem ”, se totum Ecclesiae, sponsue suae, immolans, donationem nostri et ipsi peragamus nos unius Christi servitio devovendo in eadem ipsa Ecclesia. 

Nimirum sancta huius diei Liturgia nos in Cenaculum introducit, grato animo quidem ad audienda verba paratos, quae nobis divinus Magister facies, sollicitudinis plena videlicet erga Episcopos cuiusvis aetatis, post Apostolos ad curam gerendam vocatos Ecclesiae, gregis, vocationis universi populi Dei, verbi nuntiandi, totius temperationis sacramentorum simul ac morum vitae christianae, item vocationum sacerdotalium ac religiosarum atque fraterni spiritus in universa communitate. 

Ait quidem Christus: “ Non relinquam vos orphanos; veniam ad vos ”. Hoc ipsum Sacrum Triduum Passionis, Mortis et Resurrectionis Christi redintegrat in nobis modo sublimi non solum memoriam profectionis, sed etiam fidem reversionis atque adventus Eius perpetui. Quid enim sonant hae Christi voces: “ Ego vobiscum sum usque ad consummationem suaeculi ”?  

In hulus fidei spiritu, quo hoc Triduum perfunditur, cupimus ut nos, Venerabiles ac Dilecti Fratres, ratione vocationis atque episcopalis ministerii nostri habita, peculiari modo hoc anno – primo Pontificatus Nostri – illam unitatem persentiamus, cuius Duodecim Apostoli participes erant, quando una cum Domino ultimum in Cenaculo erant congregati. Quo ipso in loco verba audierunt simul summum honorem maximumque officium significantia: “ Iam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegistis; sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat ”.  

Num quidquam his verbis potest adinngi? Nonne, magnitudinem mysterii considerantes, quod sumus celebraturi, potius in iis verbis animis humilibus gratisque immorabimur? Ita enim doni conscientia magis magisque in nobis radices aget, quod a Domino per vocationem et episcopalem ordinationem sumus sortiti. Re quidem vera donum plenitudinis sacramentalis labores omnes et molestias superat, quae ministerium pastorale afferre consuevit in Episcopatu. 

Profecto Concilium Vaticanum II in memoriam redegit atque luculenter illustravit ministerium hoc, tametsi est officium uniuscuiusque nostrum proprium, apte in totius Collegii seu “ Corporis ” episcopalis Ecclesiae fraterna communione impleri. Si ergo, idque iure, quemvis hominem atque eo magis omnen Christianum alloquentes, “ fratrem ” dicimus, hoc tamen verbum singulari prorsus significatione ditatur, cum refertur ad nos Episcopos et ad nostras mutuas necessitudines: nam ab illa fraternitate quodammodo proxime manat, quae Apostolos prope Christum coegit, ab illa amicitiae consuetudine, qua Magister eos honoravit quaque eos coagmentavit, ut verba Evangelii, quae rettulimus, egregie testantur. 

Expetamus igitur, Venerabiles ac Dilecti Fratres, oportet hac praesertim die, ut quaecumque Concilium Vaticanum II in nostra conscientia tam mire renovavit, ea maturiorem formam collegialem assequantur – tum qua principium communis operae nostrae (quae collegialitas effectiva dicitur) tum qua signum fraterni vinculi cordium (quod collegialitas affectiva vocatur) – ad Corpus Christi mysticum aedificandum et unitatem universi populi Dei arctiorem reddendam.

Vobis autem in cathedralibus aedibus Sacerdotes vestros diocesanos ac religiosos, qui presbyterium Ecclesiarum particularium seu dioecesium singularum constituunt, convenientibus, hi – ut statutum est – promissa renovabunt olim ordinationis sacerdotalis suae prolata die inque vestris ut Episcoporum manibus veluti deposita. Huc respicientes, iisdem Epistulam propriam dari curavimus, quae – ut probe confidimus – efficiet, ut et vos et illi etiam altius ex ea unitale vivatis, id est ex vinculo illo arcano, quo in unico Christi sacerdotio inter nos coniungimur; quod per Crucis sacrificium est perfectum, ut Ille “ in Sancta ” introire mereretur. 

Spe autem tenemur, Venerabiles Fratres, fore ut haec verba Nostra, quae initio ministerii Nostri in beati Petri Cathedra Sacerdotibus facimus, vos quoque adiuvent ad illam communionem atque totius presbyterii unitatem magis in dies confirmandas, quae in collegiali nostra communione et Ecclesiae unitale tamquam in fundamento innituntur. 

Renovetur quidem etiam vestra erga Sacerdotes dilectio, quos Spiritus Sanctus vobis dedit atque credidit veluti muneris vestri pastoralis intimos socios. Curate eos quasi filios maxime dilectos, fratres, amicos. Necessitates eorum omnes animadvertite; de eorum spirituali progressione atque de illorum perseverantia in gratia sacramenti sacerdotii peculiari modo estote solliciti. 

Quoniam ipsi in manibus vestris proferunt – ac quotannis renovant – promissa sacerdotalia et praesertim officium pertinens ad caelibatum, id agite, ut illa adimpleant, sicut sanctae Ecclesiae traditio poscit, ab ipso Evangelii spiritu orta. 

Eadem, qua Fratres nostros in ministerio sacerdotali, cura prosequamur etiam oportet Seminaria ecclesiastica, totius Ecclesiae eiusque singularum partium vigorem atque fecunditatem spiritualem probantia, quae quidem Deo tantum et animabus alacriter serviendo manifestantur. Omnia, quae fieri possint, hodie iterum experienda sunt, ut vocationes excitentur novaeque classes candidatorum sacerdotii, futurorum Sacerdotum, formentur; quod spiritu evangelico est faciendum, simul recte signa temporum “ legendo ”, ad quae Concilium Vaticanum II tam acriter attendit. Plena in universa Ecclesia vitae Seminariorum restitutio erit praeclarissimum indicium effectae renovationis, ad quam Concilium Ecclesiam direxit. 

Venerabiles ac Dilecti Fratres! Haec omnia, quae vobis scribimus, dum sacrum diem Cenae Domini penitus vivere paramus, “ diem festum Sacerdotum ”, arcte coniungere cupimus cum fausto omine, quod Apostoli eodem die ex ore amatissimi Magistri audierunt: “ Ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat ”. Quem fructum nonnisi in Ipso, in vite, manentes afferemus. Hoc videlicet Paschae suae antecedente die in oratione dixit, quam habuit discessurus: “ Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere ”. Quid maius vobis, Dilecti Fratres, exoptemus, quidve maius exoptemus inter nos nisi hoc ipsum: ut in Eo, Iesu Christo, maneamus et fructum, manentem quidem fructum, afferamus? 

Haec accipite vota. Nitamur unitatem nostram magis magisque firmare; nitamur ex hoc Sacro Triduo Paschae Domini Nostri Iesu Christi etiam ardentius vivere. 

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Aprilis, Dominica in Palmis de Passione Domini, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo. 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 

top