 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS AD
AEMILIUM PAULUM S.R.E. CARD. LÉGER, QUINQUAGESIMUM ANNUM EXPLENTEM A SUSCEPTA PRESBYTERALI
ORDINATIONE
Diem L anniversariam natalis sacerdotii tui, luce divina ac
gratia venerabilem, quae proximo mense Maio recidet, cum tu, Venerabilis Frater
Noster, iamdiu praestolaris, cui olim dies illa dona tanta attulit, tum Nos,
quibus aptam dat occasionem acta tua in Dei gloriam tuamque laudem recensendi.
Neque id ingratum: nam, cum sollicitudines Christianae familiae administrandae
undique instent atque cotidie accrescant, iucundum sane ac dulce animo te per
has Litteras, etsi breviter, convenire, tecum colloqui, et qui sint animi
sensus tibi aperire quasi praesenti.
Venerabilis Frater Noster, lucem huius diei, qua nulla
sanctior, hauri, atque gaudio, quod inde manat, exsulta! Gratias deinde age
Deo de tanta ipsius dignatione, qui non solum te sacerdotii dono auxit, sed et
episcopatu cumulavit: quorum nimirum beneficiorum priore te a reliquo populo
segregatum in alterum Christum transfiguravit, ut mediator esses Dei ac populi; per episcopatum vero te, Apostolorum successorum coetui addictum, eorum
potestates communicare voluit egregias ac paene divinas, ut sunt: praedicare
Evangelium, consecrare sacerdotes atque Episcopos, christianum populum ad oras
immortales ducere ac dirigere iure nativo. Bene beatissimi Patres Ecclesiae
pleno ore sacerdotales honoris laudes habuerunt, ac quasi perpetuo carmine
cecinerunt.
Tu vero, Venerabilis Frater Noster, data ingenii ac gratiae
talenta non fossa terra abscondisti, sed labore multo ac sudore in servorum
illorum speciem ac similitudinem, quos Evangelium laudat (cfr. Matth. 25, 14
sqq.) multiplicaste. Qui non modo conscientia munerum, quae manerent, et ad
sacerdotium quam diligentissime praeparasti, studio, disciplina, pietate, sed
etiam summa cura id exercuisti, eo semper respiciens, quo Dei voluntas atque
animorum salus impellerent. Itaque ante iuvenes Seminarli urbes
Issy-les-Moulineau, in Gallia, amanter docuisti, puerosque religiosae Domus
Presbyterorum a S. Sulpitio, e quorum numero tu es, ibidem ad pietatem formasti
Magister Noviciorum; deinde, de Christi verbo nuntiando sollicitus, Iaponiam
petiisti, ubi conditum Seminarium in urbe Fukuoka prudenter gubernasti, eo
profecto spectans, ut ampliandae fidei catholicae quasi ludus esset.
Ceterum officiorum tuorum series longa (fuiste enim Curio,
Vicarius Generales, Rector Collegii Canadienses in urbe Roma), donec anno
MDCCCCL Archiepiscopus Marianopolitanus creatus es; in qua Ecclesia regenda
animus tuus usquequaque alta petens haud minimam bonorum messem cοllegit. Recte
ac merito ergo Pius XII, Decessor Noster f.r., te ad Cardinaliciam dignitatem,
anno MDCCCCLIII, evexit, quam semper pie sancteque tuitus es.
Anno vero MDCCCCLXVII iam Sede Marianopolitana abdicata,
stationem missionariam in Africae oris petiisti, ibique vires ad dilatandum
Christi regnum impendisti, magno sane fructu.
Sunt ergo iustae causae, Venerabilis Frater Noster, cur
tanta spatia animo remetientes, sive tibi gratias agamus, sive Deo cum gaudio;
a quo te Benedictione Nostra Apostolica tuosque omnesque quos caros habes, bonis
cumulare petimus, amantissime.
Ex Aedibus Vaticanis, die XVIII mensis Aprilis, anno
MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana |