Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Slipyj
Archiepiscopo Maiori Leopolitano Ucrainorum
1. CUM SUPERIORIS MENSIS
Novembris vicesimo die coram admisissemus te, Venerabilis Frater Noster,
aliosque simul Iegatos Hierarchiae Catholicae Ucrainae, ipse memoravisti
appropinquantem iam terminum primi millennii ab invecta fide christiana in
regionem “ Rus ”. Eodem praeterea tempore aperuistis Nobis consilium per
annorum decem proximorum spatium rite praeparandi vos una cum omni Ecclesiae
vestrae communitate ad maximum illum Iubilaeum. Inter varia autem celebrationis
iubilaris coepta eminebit sane peregrinatio magna quae in Terram Sanctam
deducetur, ad ea videlicet loca ubi Redemptor Divinus haec quondam protulit
verba: “Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in Nomine Patris et
Filli et Spiritus Sancti”. Propositum hoc, quod Episcopatus vester sic
patefecit, Nos vehementer quidem permovit. Nam respicit eventa praeteritae ac
recentioris aetatis quae cum toto coniunguntur opere evangelizationis in natione
Ucraina cuius res gestae atque expertae Nobis potissimum cordi sunt et
curae.
2. Indoles porro ipsa
commemorationis huius, quae in memoriam rediget nominis christiani primordia in
“ Rus ”, etiamnunc Nobis permittit ut uno velut animi conspectu quale
millennium istud fuerit comprehendamus, Nosque pariter inducit medium in cursum
ac motum eventuum qui cohaerent cum populi ac nationis historia in quibus
Divinae Providentiae praesens cernitur manus: illius, inquimus, Providentiae
quae per tortuosos fortunae humanae flexus omnia ante disposuit et omnia item
perducit eum ipsum ad finem qui plenius respondet Misericordiae suae decretis.
Impulsu igitur fidei vivae nos acti confidere debemus Iustitiae Divinae, quae
simul vero Misericordia est, atque huic eidem confidere Misericordiae in qua
ostendetur ad extremum Iustitia. In ea profecto modum aequum suum reperiet non
sola cuiusque hominis vita “ qui venit in mundum ”, sed etiam historia
populorum ac nationum per quam Divina Providentia conscribit nostrum omnium
singillatim historiam.
3. Mente proin ad dies illos
revolvamur quibus Vladimirus Princeps Kioviensis cunctaque cum eo provincia “
Rus ” evangelium susceperunt Iesu Christi et baptismatis receperunt gratiam.
Reapse arcanis rationibus providentissimus Deus faustum istum festivomque
eventum iam praeparaverat inde a saeculi noni initiis, cum adulescens tantum
civitas Kioviensis arcta cum Byzantio politica ac mercatoria contrahere vincula
coepisset. Hae necessitudines initae cum Graecis – haud secus atque cum aliis
vicinis populis slavicis qui fidem christianam erant antea similiter amplexi –
permultum contulerunt ad eandem religionem inter incolas “ Rus ” quoque
efficaciter disseminandam. Primi scilicet conversi sunt milites – etsi
rariores dumtaxat et singuli – Principis Inguari necnon mercatores qui
externas cognoverant gentes. Accessit deinde Princeps Olga uxor Inguari quae
mortuo viro in imperium successerat primaque ipsa ex domo regia nomen est
christianum professa. Tum complures ex illius comitatu Boiari praebitum ab ea
exemplum sequebantur. Ita quidem pervenitur ad annum nongentesimum
duodenonagesimum quo Princeps Vladimirus memoratae Olgae nepos statuit
christianam fidem proferre ad universos civitatis suae incolas, qui immo iussit
coram se suaque familia et clero Graeco omnes habitatores capitis urbis publice
et coniuncte baptizari in flumine Borysthene. Hoc itaque pacto incohavit ille
fidei propagationem, primum intra sui principatus fines dein finitima per loca
circum provinciam “ Rus ” ad orientem solem ac septentrionem vergentia.
Recordatione ergo millennaria eiusdem historici eventi iamiam adventante oportet
vel maxime laetari quod ea, quae ante Ascensionem suam Christus Dominus noster
apostolis praeceperat, etiam intra regionem sanctam “ Rus ” feliciter sunt
impleta. Oportet gratias pariter ex animo toto referre Deo Uni et Trino cuius
nomine vestri sunt baptizati maiores.
4. Christiana fides de urbe
Roma advenit in Kioviensem “ Rus ”per urbem ipsam Constantinopolim. Illinc
enim profecti missionales Catholici evangelium secum primi importaverunt ad
patres vestros quos simul expiaverunt lavacri salutaris fonte. Id vero tum
videlicet factum est, cum Ecclesia in occidentali et orientali orbis parte suam
conservabat unitatem, tametsi abunde hauriebat duabus ex diversis traditionibus
ad duasque pertinebat diversas humanitatis culturas: unde insignes quidem
profluebant Ecclesiae universalis divitiae. Solum undecimo saeculo intercessit
divisio quae magnum dolorem attulit et acerbitatem tam istius temporis
Christianis quam Christi assectatoribus sequentium aetatum ad nostros usque
dies. Cum autem “ Rus ” Kioviensis – aucta iam fide christiana sibi
inserta exeunte decimo post Christum saeculo – inveniretur ob suum
geographicum situm in ambitu ipso autoritatis Ecclesiae orientalis, cuius veluti
centrum erat Patriarchatus Constantinopolitanus, mirandum ideo non est quod
susceptae plures viae redintegrandi perfractam unitatem saepius in eandem “
Rus ” confluxerunt. In praesentia hic commemorare sufficit collocutiones
illius unitatis causa habitas ad extremum saeculum decimum quartum necnon
conatus factos – proh dolor! sine exitu felici – in Conciliis Constantiae et
Basiliae ac denique in Florentino Concilio ubi Kioviensis Metropolita Isidorus
strenue promovit impetravitque adeo optatam Ecclesiae orientalis et occidentalis
coniunctionem. Attamen, dimisso Concilio illo, constat Metropolitam eundem
Isidorum, quem Summus Pontifex suum interea destinavisset Legatum “ a latere
” in Lituania, Livonia, Russia et ad Patris Cardinalis dignitatem evexisset
quemque populus suus propter effectam Ecclesiarum iunctionem dilaudavisset,
plura quidem passum esse ob studiosam suam navitatem oecumenicam, immo etiam in
carcerem Moscuae detrusum indeque effugientem demum Romam advenisse unde omnem
unitatis causam dirigeret. Sed graviores condiciones quae praevalebant ipsius in
patria tandem fecerunt ut ad irritum redigerentur optimae unionis spes quae in
Concilio illo Florentino propositae erant. Nihilominus cupiditas redeundi ad
communionem cum Apostolica Sede numquam inter Episcopos Ruthenos evanuit qui
scilicet mense Decembri MDXCIV et Iulio MDXCV declaraverunt paratos se esse ad
iter unionis cum Roma ingrediendum ideoque legatos aliquot suos miserunt ut
istud ipsum tractarent argumentum. Sic igitur flemma unitatis, quae a
Metropolita Isidoro accensa erat in Concilio Florentino quaeque ob validiora
foris adiuncta plus centum quinquaginta annos relanguerat, denuo exarsit viamque
aperuit ad unionem Brest-Litovsk de qua postmodum loquemur. Id utcumque est,
facta et eventa haec omnia testificantur Ecclesiam numquam acquievisse in tristi
statu diruptae unitatis suae eumque contra iudicavisse semper voluntati Christi
Domini contrarium. Quantumvis magni aestimet Ecclesia planeque observet diversas
traditiones ac differentias tum historiae tum culturae animi inter populos quos
ipsa in se complectitur, aptiores tamen non cessat conquirere vias quibus unitas
illa reparetur. Voces sacerdotalis precationes Iesu: “Pater sancte, serva
eos... ut sint unum”, tales fuerant quae numquam deinceps excidere
possent memoriis discipulorum ac sectatorum Ipsius qui in pervigilio mortis suae
in Cruce eas pronuntiaverat.
5. His porro ex fontibus et
sedibus exorta est Ecclesiarum coniunctio quae anno MDXCVI apud Brest-Litovsk
contigit. Ingreditur nimirum unio illa contextam historiam totem populorum;
Rutheni et Lituani et Polonici, qui unico tunc in regno vivebant. Sed quamquam
eadem communis historia ad praeteritum pertinet tempus, religiosa tamen
ecclesialisque vis illius coagmentationis de Brest persistit etiamnunc et uberes
fert fructus. Cuius quidem fecunditatis origo fuit ac sine dubio est ipse
sanguis effusus a Sancto Iosaphat Episcopo et Martyre qui ita velut sigillo
signavit difficile opus coniungendae Ecclesiae disiunctae inter decimum sextum
ac decimum septimum saeculum. Praeterea fructus similiter peperit unio ista in
tot episcoporum sacerdotumque vitis et aliorum fidei confessorum impavidorum ad
haec usque tempora nostra. Antehac, quem ad modum et hodie, tribuit semper Sedes
Apostolica momentum peculiare huic eidem unioni quae elucet in ipsa quoque
differentia ritus Byzantini traditionisque ecclesialis, in lingua liturgica
slavica, in ecclesiastico cantu cunctisque in pietatis formis quae tam alte
inhaerent in vestri populi historia. Nam haec recludunt illius animum certoque
quodam modo statuunt proprietatem ipsius necnon diversitatem simul. Istud
exempli gratia comprobatur quoties filii ac filiae gentis Ucrainae, relicta
propria civitate, manent semper etiam ut migratores consociati cum Ecclesia sua
quae per traditionem et linguam et liturgiam suam ipsis restat quasi “ patria
” spiritalis alienis in nationibus. Facile profecto in his singulis rebus
deprehenduntur qualitates propriae Crucis Christi quam humeris vestris, Fratres
carissimi, tot ex vobis portavistis. Haec eadem Crux iam pars facta est etiam
tua, Venerabilis Frater Noster, adeoque multorum in Episcopatu Fratrum tuorum
qui dolores et iniurias pro Christo perferentes fidelitatem erga Crucem
servaverunt ad postremum vitae spiritum. Quod idem dicendum est de plurimis
aliis sacerdotibus et religiosis viris mulieribusque et laicis fidelibus vestrae
Ecclesiae. Fidelitas proinde erga Crucem et Ecclesiam efficit peculiarem
testificationem per quam Christifideles vestrae nationis hoc ipso tempore se
comparant ad primum celebrandum millennium Christianae religionis in “ Rus
”.
6. Concilium Vaticanum
Secundum rursus suscepit magnum oecumenismi opus. Studet quidem Ecclesia
provehere Christianorum unitatem, novas scilicet dum temptat vias quae cum
hominum nostrae aetatis mente magis congruunt. Idem vero propositum sib pariter
praestituerunt eodem tempore etiam aliae communitates Christianae inter quas
reperiuntur Ecclesiae sui iuris seu “ autocephalae ” in orientali orbis
parte. Istud commonstrant plures declarationes, pronuntiationes delegationes; at
in primis, precatio communis qua sociamur nos omnes ut Domini nostri impleamus
voluntatem prece ipsius expressam: “Pater... ut sint unum”. Industria
oecumenica dierum nostrorum, id est propensio illa ad mutuam appropinquationem
et communionem – maxime inter Ecclesias orbis occidentalis et orientalis –
non potest nec omittere nec minuere momentum et utilitatem singulorum conatuum
restituendae unitatis Ecclesiae qui superioribus facti sunt saeculis quique
felicem – etsi partim tantum – eventum habuerunt. Tamquam documentum huius
veritatis habetur vestra Ecclesia inter ceteras catholicas Ecclesias orientales
quae suum possident proprium ritum. Sine dubio germanus animus oecumenicus –
secundum recentiorem verbi significationem – ostendi ac probari debet
peculiari observantia erga Ecclesiam vestram, sicut etiam erga reliquas
orientalis orbis Ecclesias catholicas quae distinctos habent suos ritus.
Permultum posthac exspectamus hac ipsa ex ratione ac testificatione animi
oecumenici quam prae se ferent Fratres Nostri, Patriarchae et Episcopi, necnon
Clerus totacque communitates Ecclesiarum Orthodoxarum ad quarum traditiones
formulasque pietatis Ecclesia Catholica ac Sedes Apostolica spectant summa cum
veneratione et aestimatione. Ceterum eadem necessitas proficiscitur ex
libertatis religiosae principio quod constituit unam ex doctrinis praecipuis
ipsius “ Declarationis Iurium Hominis ” (Coetus Unitarum Nationum seu “
UNO ” a. MCMXLVIII) quodque reperitur in singularum Civitatum
Constitutionibus. Vi illius principii, quod Apostolica Sedes saepenumero
invocavit praedicavitque, licet cuique homini credenti propriam confiteri fidem
ac participem esse illius Ecclesiae communitatis ad quam pertinet. Observatio
autem huius principii religiosae libertatis postulat ut vivendi agendique
agnoscantur iura Ecclesiae ad quam singuli alicuius Civitatis incolae
pertinent.
7. Appropinquante igitur
sollemni commemoratione primi millennii religionis Christianae in “ Rus ”,
amplissima communitas Catholicae Ecclesiae cupit vehementer vos, carissimi
Fratres ac Sorores, benevola cogitatione et precatione et caritate amplecti.
Nosmet ipsi – officio fungentes primi huius communitatis Servi – rogamus
invitamus omnes, immo cunctum Dei Populum, ut idem faciant. Tali porro cum
studiosa nuntiatione praeclarae recordationis anniversariae vestrae et cum
fervida cohortatione ad religiose precandum convertimur ad universas Ecclesias
et Communitates christianas quibuscum piena nondum fruimur communione, sed quos
omnes nos unicus Christus coniungit. Utinam cogitationes nostrae et mentes –
Christum videlicet sequentes qui Apostolos misit suos “ usque ad extremum
terrae ” – dirigantur nunc in regionem sanctam “ Rus ” quae mille abhinc
annos evangelium suscepit baptismaque recepit! Enitamur animo repetere illius
societatis Christianae historiam. Admirantes amantesque ingrediamur in ipsius
spiritum: fidei, inquimus, spiritum et precationis et constantis subiectionis
Providentiae Divinae. Singulis iam in locis mente commoremur ubi Christus
laudatur eiusque honoratur Mater. Denique, dum Salvatori nostro divino per ipsam
Dei Matrem commendamus omnes istius baptismatis heredes quod “ Rus ” felix
iam ante millennium recepit, vincula cum eis renovamus spiritalis coniunctionis
atque communionis coram Illo qui est “ pater futuri saeculi ”.
Ex Aedibus Vaticanis, die 19 mensis Martii, anno MCMLXXIX,
Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II