 |
IOANNES PAULUS PP. II
NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
EUGENIO S.R.E. CARDINALI DE ARAÚJO SALES, XXV COMPLENTI ANNUM AB EPISCOPALI
ORDINATIONE
Tametsi Nobis saepe datur occasio Venerabiles Fratres
Episcοpos alloquendi, animique sensus iis aperiendi, cum iisque curas Nostras
communicandi; colloquendi tamen familiariter ac quasi coram cum illis hand
ampla est Nobis ac rara facultas. Quae sane causa est, cur oblatam
opportunitatem XXV diei natalis episcopatus tui non omittentes, et has Litteras
tibi dari iusserimus, et cor pandamus, et Nos una tecum gaudere edicamus. Neque
uni Nos profecto de tanto eventu laetamur, quippe et frequentissimus grex tuus,
et paene tota Natio Brasilieneis festiva haec gaudia perticipent, quibus, sicut
non ignota persona est, sic opera tua noverunt omnes et admirantur.
Quod Nobis esse gratum et acceptum ne dubitaveris, Frater;
Nobis,
dicimus, quibus verba S. Gregorii Magni, Decessoris et magistri Nostri,
sancta sunt: «Meus honor est honor universalis Ecclesiae. Meus honor
est Fratrum salidus vigor. Tum ego vere honoratus sum, cum singulis
quibusque honor debitus non negatur» (Ad Eulog. 8, 30; PL. 77, 933).
Anni vero episcopatus tui, ut ad illos redeamus, quam fluxi, Venerabilis Frater,
sed et quam longi simul quamque laeti uberi fructu! Patiaris igitur, ut
parumper in tuam vitam atque opus inspiciamus, non ut singula numerando
percenseamus, sed ut pauca de multis in bono lumine collocemus.
Quae quamquam varia ac diversa sunt pro locorum, temporum,
adiunctorum varietate, sunt tamen quaedam in tuo vitae instituto, in Ecclesiae
tuae administratione, in ceteris, sibi constantia, nullo neque tenuata neque
labefactata tempore, quasi adulta nata fuerint: sunt autem tua pietas egregia,
quae pectus imbuit; et incorruptae fidei sanctitas, ab Apostolis transmissae et
a Conciliis confirmatae; fidelitas atque veneratio erga Sedem Apostolicam, «e
qua venerandae communionis iura in omnes dimanant» (S. Ambros. Ep. 11, 4);
amor in gregem singularis, maxime in pauperes, aegros, miseros, quorum inopiae
mederi tibi sacrum; studium acre et insomne, ut quaestiones sociales et
oeconomicae solverentur quidem iuste ac recte, salvis tamen pace atque fidei
integritate.
Huc respicit tua industria ac moles laborum, ab ipsa
sacerdotii tui origine ad maturiorem aetatem; inde fluxerunt orationes,
scripta, ephemerides, scholae, pastoralia coepta, acroases radiophonicae atque
televisificae; eo spectat vigil cleri atque populi formano et disciplina
ipsa, quam sancte colis colique niteris ab omnibus, tamquam arcem, civitatis
Dei, id est Ecclesiae, custodem.
Multa nimirum, Venerabilis Frater Noster, operatus es;
statque messis abundans atque cum iucunditate metenda. Qua de re gratias
agentes, simul Deum in vota vocamus, ut tibi praesentissimus assit.
Benedictio vero Apostolica Te, Episcopos tuos Auxiliares,
clerum, populum, omnemque Ecclesiam S. Sebastiani Fluminis Ianuarii roboret,
fulciat, soletur in prosperis, in adversis.
Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Iulii, anno
MDCCCCLXXVIIII, Pontificatus Nostri primo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana |