The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
HERMANNUM CARD. VOLK, EPISCOPUM MOGUNTINUM,
VIII EXACTO SAECULO AB OBITU S. HILDEGARDIS
 

 

LUMEN GENTIS atque aetatis suae, sancta Hildegardis, quae Bingensis cognominatur, clarius in praesenti refulget, siquidem octingentesimus annus expletus celebratur ex quo illa ex hoc mundo, a cuius nequitia et maculis erat remota, sed cui, caritate Christi urgente, innumera beneficia contulit, pia morte decessit, in aevum sempiternum apud Deum victura. Quam quidem anniversariam memoriam laeta animo participamus cum omnibus, qui hanc rari exempli mulierem admirantur et venerantur, teque, Venerabilis Frater Noster, cuius intra dioecesis fines illa diu vixit rebusque terrenis est erepta, rogamus, ut sensuum Nostrorum sis interpres et nuntius. 

Non est qui ignoret primariam laudem, qua hic Germaniae flos ornetur, esse vitae sanctitatem: puella cum esset octo annorum, sanctimonialibus tradita est, a quibus institueretur, ac mature ipsa vitae religiosae iniit viam, quam studiose fideliterque percurrit; socias, idem suscipientes propositum, congregavit, nova monasteria condidit, unde “ Christi bonus odor ”.  

Peculiaribus donis supernis a tenera aetate locupletata, sancta Hildegardis arcana, ad theologiam, medicinam, musicam aliasque artes pertinentia, sagaciter perspexit de iisque ubertim scripsit atque coniunctionem inter redemptionem et creaturam in lumine posuit. 

Ecclesiam unice amavit: hac ardens caritate e monasterii claustris exire non dubitavit, ut tamquam intrepida veritatis pacisque propugnatrix sacrorum antistites, publicae rei auctoritates, et ipsum imperatorem conveniret atque etiam hominum multitudines alloqueretur. 

Ea quae, licet corpore semper infirma, sed spiritualibus viribus praevalida atque vere “ mulier fortis ”, olim “ Germaniae prophetissa ” vocabatur, in hac anniversaria memoria Christifideles e gente sua aliosque instanter affari videtur. Ipsa vita et actio praeclarae huius Caelitis docent coniunctionem cum Deo et impletionem voluntatis divinae esse bona summopere appetenda, maxime iis, qui arctiorem viam in statu religioso elegerint: ad hos ipsos iuvat verba sanctae Hildegardis dirigere: “ Videte et ambulate in recto itinere ”. Christianae fidei cultores impelli se sentient, ut nuntium evangelicum hac ipsa aetate in vivendi usum traducant. Haec praetera magistra, Deo plena, ostendit mundum solummodo recte intellegi et administrari posse, si habeatur creatura amantis et providentis Patris, qui est in caelis. Demum cura, quam ea aequalium animis et corporibus quasi indefatigata Salvatoris administra adhibuit, homines bonae voluntatis, qui nunc sunt, adducet, ut fratres et sorores, in necessitate versantes, pro viribus adiuvent.

Deum enixe deprecantes, ut ex sollemni sanctae Hildegardis commemoratione ampla spiritualium fructuum copia colligatur, Tibi, Venerabilis Frater Noster, ceteris Praesulibus, sacerdotibus, Christifidelibus, qui ad hanc Caelitem excolendam confluent, Benedictionem Apostolicam, dilectionis Nostrae testem, libentissime impertimus. 

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Septembris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo. 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

top