The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP.II

EPISTULA AD
FRANCISCUM CARD. ŠEPER,
XXV ANNO EXPLETO
AB EIUS ORDINATIONE EPISCOPALI

 

Venerabili Fratri Nostro
Francisco S.R.E. Cardinali Šeper 

PECULIARI CUM AMORIS affectu et egregia cum existimatione ad te convertimur, adventante vitae tuae, quam Deo et Ecclesiae devovisti, felici eventu: etenim mox vicesimum quintum annum implebis ex quo sacerdotium tuum ad plenitudinem est perductum. 

Quam occasionem omittere nolumus quominus tibi hunc Episcopatus natalem ex animo gratulemur tecumque Domino, omnium bonorum fonti inexhausto, gratias plurimas agamus pro tot muneribus, quae tibi et per te aliis hoc temporis spatio est benigne largitus. 

Recordatio autem illius diei, quo Apostolorum successor sacro ritu es ordinatus, sine dubio efficiet ut hoc praecelsum donum nova quadam luce menti tuae obversetur teque novo spirituali repleat gaudio. Datum est enim tibi “ episcopali paternitate catholicae Ecclesiae providere ”; quibus verbis et officium excelsum et praeclara laus sacri Pastoris apte significantur. 

Hac mente ductus, archiepiscopale munus, tibi creditum, exsequi studuisti: prius ut Coadiutor Praesulis, qui tum fuit, Zagrebiensis, deinde ut Sedi huic pleno iure praepositus. Novimus sane multiplici sedulitate ac labore te in illa vinea Domini esse operatum. Meritis igitur conspicuus, cum in huiusmodi pastorali studio versareris, in Patrum Cardinalium Collegium a Paulo VI, Decessore Nostro rec. mem., es cooptatus, scilicet particeps effectus eximii “ Presbyterii ” Romanae Ecclesiae, tui semper fideliter haesisti. 

Animus hic obsequens tuus Petri Sedi et visibili Ecclesiae Capiti peculiariter effulsit, cum commissum tibi munus Praefecti Sacrae Congregationis pro Doctrina Fidei, patria relicta, assumeres; quod adhuc geris, spirituali bono totius Familiae catholicae intentus. 

Nos ergo Deum impense deprecamur, ut tibi, hanc anniversariam memoriam recolenti, supernae gratiae et solacii copiam concedat. Beatissima Virgo Maria, quae est certissimum praesidium eorum, qui in sortem Domini sunt vocati et quam toto pectore veneraris ac diligis, tibi propitia adsit.

Sit denique signum singularis benevolentiae et caritatis Nostrae Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, et cunctis, qui tibi, vicesimum quintum Episcopatus natalem celebranti, sociantur, libentissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Septembris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo. 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

   

top