The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PAULO CARDINALI BERTOLI
SANCTAE ROMANAE ECCLESIAE CAMERARIO

 

Venerabili Fratri Nostro Paulo Cardinali Bertoli
Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario 

BREVI, QUEMADMODUM novisti, ad Sedem Consilii Unitarum Nationum iter suscipiemus, quo etiam Ecclesiam in Republica Hibernia et in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis, pastorali studio ducti, invisemus. 

Translaticium morem secuti, Patri Cardinali eas partes committere volumus, ut negotia, quae Nostro egent interventu, tempore absentiae Nostrae, quatenus opus sit, expediat. 

Te ergo, Venerabilis Frater Noster, ad id muneris asciscere Nos iuvat, delegantes tibi potestatem largiendi, itineris Nostri tempore, si periculum sit in mora, audito Sacro Dicasterio, cuius interest, et servatis servandis, indulta, facultates et gratias, quae Nosmet ipsi praebere solemus, itemque consulendi, si casus singulariter gravis occurrat et competens Sacra Romanae Curiae Congregatio id postulaverit, regimini alicuius dioecesis per Administratoris Apostolici nominationem. 

Non te latet momentum novae huius Nostrae veluti peregrinationis. Quapropter gratum Nobis feceris, si ab omnipotenti Deo ac beata Matre Maria auxilia Nobis imploraveris, ut bona, quae instanter intendimus, reapse effici valeant. 

Sit demum Apostolica Benedictio, amantissime impertita, auspex caelestium donorum, quae tibi optamus, et signum benevolentiae, qua in Domino te complectimur. 

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Septembris anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri primo. 

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

  

top