The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
AGNELLO CARD. ROSSI,
PRAEFECTO SACRAE CONGREGATIONIS PRO
GENTIUM EVANGELIZATIONE,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD PRAESIDENDUM CONVENTUI
INTERNATIONALI MISSIONARIO,
IN URBE MANILA

 

Missionali semper studio flagrantis Ecclesiae Dei animum et oculos in se mox urbs Manila deducet cum nempe et quadringentesimum colet animum plenum a condita ipsa sua dicione ecclesiastica et simul maxima quidem cum rei convenientia laetans suscipiet complures participes Congressus Missionarii Internationalis primi videlicet in Asia ineunte Decembri mense. Perdiligenti igitur cum mentis intentione iam nunc praevidemus. Nos eundem felicem archidioecesis Manilensis eventum eundemque sine dubio salutarem prorsus missionalem conventum. Ut autem ipsa Vicarii Christi persona inter amatos fratres episcopos et probatos evangelii praecones e plurimis regionibus, veluti praesens conspiciatur utque ex Beati Petri Successore benevola recipiatur operum missionariorum incitatio, animorum apostolicorum confirmatio, futurorum temporum illuminatio, volumus nimirum ut Missus quidam Extraordinarius Noster ibi a secundo ad sextum diem mensis Decembris adsit memoratoque Congressui Missionario Internationali nomine ac nutu Nostro praesit. Quem vero Missum destinare magnopere placet te ipsum, utpote Praefectum Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione, quae plurimo cum fructu ac bonorum spiritualium proventu incepta missionalia per Catholicorum orbem disponit. Hanc autem nominationem dum istis litteris renuntiamus libentes, firmiter Nos eodem tempore sperare precando declaramus per celebrationes, sermocinationes, deliberationes intra illum Congressum motui missionali ac flori pastorali Ecclesiae Catholicae universas per Asiae regiones novas additum iri de caelis vires novamque pro Christo Domino operandi alacritatem.

Tibi denique, Venerabilis Frater Noster, necnon dignitatis tuae consorti Iacobo L. S. R. E. Cardinale Sin, Manilensi Archiepiscopo, qui cum adiutoribus in hunc apparandum Conventum multas curas intendit, ceteris Praesulibus et universis, qui ea de causa istuc congregabuntur, Benedictionem Apostolicam, caelestium donorum pignus, amantissime in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Novembris anno Domini MCMLXXIX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

 

top