 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD HUMBERTUM S.R.E. CARDINALEM MOZZONI, XXV ANNO EXPLETO AB EIUS ORDINATIONE
EPISCOPALI
Venerabili Fratri Nostro HUMBERTO S. R. E. CARDINALI MOZZONI
Gaudium illud quo perfunderis die V adventantis mensis Decembris cupientes
Nos multiplicare, has Litteras ad te damus, Venerabilis Frater Noster, ut
optima omina Nostra tibi pandamus, prosperrima quaeque tibi optemus. Etenim in
eo est ut quinque exacta impleantur lustra ex quo sacerdotium tuum ad
plenitudinem est perductum, tibique datum est “ episcopali paternitate
catholicae Ecclesiae providere ”.
Tecum in primis summo Deo gratias agimus de insignibus beneficiis quibus
iter tuum conspersit, ab illo sane temporis momento quo sacerdotii Christi
decus et onus tibi aperuit. Mysteriorum latentium minister factus, magistrum
egisti theologiae et iuris canonici in Seminario Maceratensi, ac deinde
parochum Ecclesiae Sancti Stephani eadem in dioecesi. Postquam vero aliquot
per annos vires tuas impendisti, alacri cum sagacia, in servitium Apostolicae
Sedis, dignus visus es qui Episcopus ordinareris atque Nuntius Apostolicus
mittereris in Boliviam primum, in Argentinam deinde atque in Brasiliam. Tunc
dignitatem tuam nobiliorem fecerunt animi tui laudes, pietas nempe insignis,
fides intemerata et vivax, amor et officium erga hanc beatissimi Petri
Cathedram. In Cardinalium Collegium adlectus, factum est ut cum Apostolica
Sede, quam singulari obsequio semper es prosecutus, etiam arctius
coniungereris.
Propalam igitur nunc testificari volumus quanti aestimemus in te munerum
sacrorum fidelitatem, sacerdotalis et episcopalis dignitatis integritatem,
vitam tuam Evangelii atque Ecclesiae causae dicatam. Qua re benevolenti animo
te prosequimur, Deumque adsidua prece oramus, ut supernae gratiae praesidio te
communiat, te recreet aetatemque tuam in longum adhuc proroget aevum. Haec
tibi ominamur, et cupimus ut sincerae fidei studio, sapientia bonorum
inceptorum, omni decore et ornamento animi magis magisque crescas, et ita nova
tibi merita adicias usque locupletiora.
Quae ut feliciter contingant, tibi, Venerabilis Frater Noster, iisque
omnibus qui sollemnibus ob iubilaeum tuum indictis intererunt, Apostolicam
Benedictionem, superni auxilii auspicem, volentes impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XIX mensis Novembris, anno MCMLXXIX,
Pontificatus Nostri secundo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana
|