The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
IOSEPHO MARIAE CARDINALI SENSI,
OB QUINQUAGESIMUM
EXPLETUM ANNUM
SUSCEPTA PRESBYTERALI ORDINATIONE

 

Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO MARIAE CARDINALI SENSI

Quinquagesimo sacerdotii tui die natali appropinquante hasce ad te Litteras damus quae et Nostram tibi laetitiam significent et bona simul proferant vota quibus tibi, Venerabilis Frater Noster, tam faustum cupimus eventum gratulari.

Quoniam quidem omnia optima dona ab altissimo atque omnipotenti procedunt Datore, imprimis tecum illi gratias quam plurimas nitimur persolvere Illiusque dicere vehementer laudes. Ille est enim qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae ; qui Spiritus Sancti cooperante Nos vivificat virtute; qui salutis viam per Ecclesiam nobis ostendit, vitae suae nos reddens consortes. Atque revera, quotiescumque incomprehensibilia summae Eius dilectionis consilia, quae in unoquoque nostrum efficiuntur, memoramus, facere non possumus quin illa sacri psaltae verba clarissima iteremus: Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationes tuas pro nobis; non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super numerum . Fac ergo, Venerabilis Frater Noster, ut digne paternam Dei benevolentiam celebres qua te sustentavit ad sacrum ministerium sedulo peragendum. Namque Sacerdotium adeptus supernaque gratia adiutus, annisus es ut tam gravi munere omni navitate perfungereris. Sollicito dein famulatu huic Apostolicae Sedi inserviisti: in nonnullis enim Civitatibus, episcopali insignitus dignitate, personam Summi Pontificis haud paucos per annos gerens, studiose operatus ut publicae necessitudinis rationes inter civiles potestates et Apostolicam Sedem amicitiae vinculis confirmarentur simulque Christifidelium in illis locis degentium bono consuleretur. Fuisti quidem Apostolicus Nuntius apud Rempublicam Costaricensem, Delegatus Apostolicus in Palaestina, demum Nuntius in Hibernia et Lusitania in qua diuturnam officiorum diligentiam rebus in arduis comprobasti, plurimam etiam pastoralem tuam sollicitudinem praestantemque animi virtutem ostendens. Nunc vero, ut sacri Collegii Patrum Cardinalium Sodalis, quibusdam Romanae Curiae Dicasteriis consilio rerumque usu ades. Has igitur laetus accipe gratulationes quibus ex animo te prosequimur. Et cum cara ac dulcis Salvatoris Natalis appropinquet sollemnitas, Patrem futuri saeculi et Principem pacis suppliciter deprecamur ut, intercedente Beatissima Virgine Maria, Pontificatus Nostri fulgidissima stella, Ipse caelestium dignetur donorum ubertate te angere ac pariter felicem fortunatumque servare. Quorum denique munerum nuntia et conciliatrix atque propensae caritatis Nostrae testis Apostolica sit Benedictio quam tibi, Venerabilis Frater Noster, tuisque familiaribus et amicis, amantissime in Domino impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XII mensis Decembris, anno MCMLXXIX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1979 - Libreria Editrice Vaticana

top