The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA VENERABILI ARCHIEPISCOPO
MAIORI LEOPOLITANO
ET ARCHIEPISCOPIS CATHOLICAE UCRAINORUM ECCLESIAE

QUA SYNODUS EXTRAORDINARIA CONVOCATUR

 

Venerabiles Fratres, salutem, et Apostolicam Benedictionem,

Probe nostis, Venerabiles Fratres, quanta benignitate Rοmani Pοntifices inclitam semper Ucrainorum gentem prosecuti sint. Attentis peculiaribus ac prorsus singularibus rerum adiunctis in quibus versatur Ecclesia Catholica Ucrainorum sive domi sive per orbem commorantium, de ipsorum cura pastorali et spirituali ex imo corde solliciti, Nos Iοannes Paulus PP. II, vi mandati Apostolici Nobis concrediti, ut Summus Ecclesiae Catholicae Pastor, in hanc decisionem pervenimus vigilanti studio et apοstοlica sοllicitudine necessitatibus eiusdem Ecclesiae Ucrainae occurrendi.

Quapropter, auditis Ucrainorum Hierarchis necnon ceteris operam Nobis prope praestantibus, per hanc Epistulam οmnes et singulos Ucrainorum Episcopos in Synodum extraordinariam in Aedes Vaticanas in diem 24 mensis Martii hoc vertente anno 1980 cοnvοcamus, cui quidem Synodo Nos ipsi praeerimus. Eidem Synodo ipsi Episcopi interesse tenentur, nisi gravi causa Nobis significanda impediti. Huiusmodi extraordinariae Synοdi crit elenchum trium candidatorum conficere, Nοbis porrigendum, relate ad Archiepiscοpum Coadiutorem cum iure successionis Venerabili Fratri Nostro Iosepho Cardinali Slipyj, Archiepiscopo Maiori Leopolitano Ucrainorum, assignandum.

Synodum ipsam euisque exitum patrocinio Beatissimae Virginis Mariae, Matris Dei et Μatris Ecclesiae, intercessioni martyrum et confessorum Ecclesiae Ucrainae, precibusque omnium fidelium concredimus, ut Dominus Nοster, cunctorum bοnοrum fons, imbrem coelestium gratiarum in Synodi Patres effundat eorumque consilia illuminet.

Qua quidem spe suffulti, Apostolicam Benedictionem vobis, Venerabiles Fratres, cunctisque presbyteris ac Christifidelibus Ucrainorum Ecclesiae peramanter impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die I mensis Martii, annο MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

IΟANNΕS PAULUS PP. II

 

Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 

top