The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
ERNESTUM S.R.E. CARDINALEM CIVARDI

 

Venerabili Fratri Nostro
ERNESTO S.R.E Cardinali CIVARDI


Periucunda sane bene actae vitae multorumque bene factorum recordatio mox tibi occurret, Venerabilis Frater Noster, cum in eo sit, ut decem sacerdotii tui lustra feliciter fausteque expleas.

Ipso enim die martyrio Apostolorum Petri et Pauli recolendo dicato tu, ante quinquaginta annos presbyter ordinatus, Christo Iesu magistro, sacerdoti et regi inservire aggressus es eiusdemque participare ministerium (cf. Presb. Ord. n. 1). Quod officium implens in sacra studia et salutem animarum industriam tuam et operam impendisti. Episcopatus vero, in quo ante tredecim annos es constitutus, ut auxit gratiam ac honorem tuum coram Deo et Ecclesia, ita acuit desiderium munera tua pie sancteque tuendi.

Propalam Nos testificari cupimus quanti aestimemus tuam sacerdotalis et episcopalis dignitatis integritatem tuamque vitam Ecclesiae atque Evangelii causae insignite dicatam.

Multiplex et varius fuit labor in multimodis ecclesiastici ministerii perfunctionibus quae tibi commissae sunt, praesertim Romae, in praenobili inclita Urbe, et in officiis, perspicacitati tuae ab Apostorica Sede concreditis. Iuvat potissimum memorare te clara dexteritate insignique benignitate diu Sacrae Congregationis pro Episcopis Secretarium egisse, atque bis Secretarium Conclavis.

Quas quidem partes ita sustinuisti, ut etiam animi tui laudes eminenter paterent: egregia nempe in Deum pietas, acuta hominum intellegentia, usus rerum permagnus. In tua ponimus laude etiam venerationem atque obsequium, quibus semper coluisti Ecclesiam et Christi Vicarium.

Istis aliisque pluribus meritis conspicuum te in Patrum Cardinalium Collegium cooptavimus teque participem effecimus eximii Romanae Ecclesiae “Presbyterii”.

Iter emensum respiciens, merito, Venerabilis Frater Noster, intima capieris dulcedine, atque laudis canticum Deo persolves omnipotenti, qui supernis donis te ditavit.

Christus tibi assistat, Pastor pastorum, eiusque sanctissima maser Maria, quae singulari protectione eos communit, qui sacerdotii Filii sui sunt participes.

Vota haec Nostra confirmet Apostolica Benedictio, quam tibi, Venerabilis Frater Noster, impertimus, ac per te pertinere volumus ad universos quos diligis, quique peculiari dilectione tu prosequuntur.

Ex Aedibus Vaticanis, die XVI mensis Iunii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana


top