The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
IACOBO DARCY
S.R.E. CARDINALI FREEMAN
ARCHIESPISCOPUM SYDNEYENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
IACOBO DARCY S.R.E. Cardinali FREEMAN
Archiepiscopum Sydneyensi


Certis nuntii accepimus iam in eo esse ut illucescat tibi quinquagesimus presbyteratus anniversarius dies, in quem nullus profecto est sacerdos dignitatis suae plane conscius qui iustam considerationem non intendat, ea quidem mente ut et recordatione temporis ad divina ministeria dati fruatur et stabile firmumque redintegret consilium suum insistendi miris Aeterni Sacerdotis vestigiis. Nos igitur, hanc capientes “aurei” iubilaei tui amplissimam occasionem, facere omnino non possumus quin, fraterna erga te caritate impulsi, hisce Litteris tantam tibi sollemnium causam gratulemur meritumque optemus gaudium.

Dedit tibi Deus ut ministerii tui initium faceres in flore iuventutis tuae, ipso videlicet anno MCMXXX, quo, Christi sacerdos in aeternum factus, te Ecclesiae totum dedidisti. Inde varia deinceps munera in archidioecesi Sydneyensi diu ac diligenter curavisti suoque tempore dignus visus es qui in Apostolorum successoribus annumerareris. Etenim, plenitudine sacerdotii insignitus, prius ut Auxiliaris assignatus es ipsi sacro Praesuli Sydneyensi, postea Episcopus Armidalensis fuisti, paucissimis vero post annis ad Sydneyensem Ecclesiam destinatus es eique praepositus ut Archiepiscopus, pater et pastor. Denique ob certa merita tua tuasque ob dotes in sacrum S.R.E. Cardinalium Collegium, cum aequum esset, cooptatus, es. Haec nunc cum maxime tibi recolenda sunt actae vitae discrimina maioris momenti, tamquam graves causae memoris et pergrati animi tui in benignissimum Dominum omnium bonorum Largitorem, solum omni honore dignum omnique laude ubique celebrandum.

Etsi non hic est cur tot commemoremus quae ut presbyter aut sacer Praesul gesseris laborando pro salute filiorum tibi commissorum, Nostrum tamen iudicium est tu operam adhuc egregiam dedisse tum Christiano Nomini propagando tum ceteris officiis pastoralibus explendis, cum id etiam coniectari liceat ex tua archidioecesi sapienter in quinque iam regiones ita distributa, ut tuis totidem numero Auxiliaribus Antistitibus suum cuique munus describeretur eaque ratione suam quisque operam apostolicam tecum expeditius maioreque ex ordine consociare valeret, “salva semper unitate dioecesani regiminis necnon Episcopi dioecesani auctoritate”. Peculiarem tibi laudem tribuimus, quod tu semper, ob flagrantem et eminentem amorem erga Beatam Virginem Mariam, curaveris ut incepta tua in eius tutela ac fide essent, quod saepe etiam publice clerum ac populum hortatus sis ad dulcissimam Iesu Matrem vehementi fervido devotissimo cultu prosequendam, “tamquam signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei”. Hac de causa Nos, qui ex hac re haud minus laetitiae quam ex ipso iubilaeo tuo tecum capimus, immutata te caritate amplectimur, fore sperantes ut sanctissima Mater Dei et Mater hominum suo te praesidio continenter communiat.

Demum tibi, iterum iam gratulantes, dona usque maiora ab ipso Divino omnium Pastore precamur et prospera et iucunda in futurum etiam tempus ominamur; quorum pignus Nostraeque in te benevolentiae testem interea Apostolicam Benedictionem tibi, Venerabilis Frater Noster, et familiaribus tuis tuisque Auxiliaribus sacris Praesulibus illisque omnibus, qui huius iubilaei tui gaudia participabunt, amanti animo impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXIII mensis Iunii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana

 

top