The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
GEORGIO BERNARDO S.R.E. CARDINALI FLAHIFF,
ARCHIEPISCOPO VINNIPEGENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
GEORGIO BERNARDO S.R.E. Cardinali FLAHIFF
Archiepiscopo Vinnipegensi

Cum decem mox condantur lustra ex quo sacerdotale ministerium et dignitatem suscepisti, Nobis opportunum esse videtur ut tam clarum diem festum tibi gratulemur tecum singularem eiusmodi memoriam per hasce Litteras celebrantes.

Et quoniam ista sollemnitas acceptabile tibi tempus praebebit praecipua momenta peractae remetiendi vitae, inter imagines quae tuo animo occurrent revera gratum atque dulcissimum illud redibit sacerdotalis tuae ordinationis eventum, cum, laeta propinquorum sodaliumque circumdatus corona, mirabili sane atque inscrutabili supernae voluntatis consilio per manuum impositionem sacrorum Antistitis sacerdos in aeternum es consecratus ut, Ordinis episcopalis cooperator quoque effectus, et auctoritatem, qua Redemptor Noster suum corpus exstruit, sanctificat et regit, participares et, speciali charactere signatus, peculiari modo Christo Sacerdoti configurareris. In medio igitur gregis Domini positus sacrum exercuisti famulatum tum Evangelium hominibus, nuntians, tum sacramenta vitae ministrans, praesertim Eucharisticum Sacrificium offerens, tum ministerio reconciliationis et alleviationis fungens pro fidelibus paenitentibus vel aegrotantibus. Anno autem MCMLXI, postquam quaedam munera in tua Congregatione a Sancto Basilio egisti, et Superior Generalis etiam fuisti, Pastor Ecclesiae Vinnipegensis es renuntiatus. Ab eo ero tempore, tamquam Apostolorum successor, cum Romano Pontifice, Petri Successore et Apostolici Collegii capite, coniunctus atque in hierarchica communione cum omnibus Episcopis, et sollicitudinis Ecclesiae universae fuisti particeps et in catholica communitate tuae curae concredita pastorale officium es exsecutus ut magister et pater cum caritate et studio haud minimo. Insuper, anno Domini MCMLXIX, Paulus VI, Decessor Noster rec. me., peculiari suae benevolentiae documento, dato titulo S. Mariae Salutis in Urbis regione vulgo “Primavalle”, te Cardinalem renuntiavit atque eximii Romani Presbyterii membrum constituit.

Vide itaque, Venerabilis Frater Noster, quam plurimae te causae adducant ut in ista iucunda tua celebritate omnium bonorum collaudes Datorem eiusque infinitam bonitatem praedices atque in eo potissimum laetiris “quandoquidem - ut ait Decessor Noster Sanctus Leo Magnus - pie et veraciter confitemur, quod opus ministerii nostri in omnibus quae recte agimus, Christus exsequitur; et non in nobis, qui sine illo nihil possumus, sed in ipso, qui possibilitas nostra est, gloriamur”.

His denique Litteris Nostris finem imponentes, a Christo, Principe Pastorum, poscimus ut, Beata Maria Virgine deprecante, tibi concedat salutem, prosperitatem et pacem. Quorum quidem pignus Apostolica sit Benedictio quam tibi, Venerabilis Frater Noster, et universo clero ac populo istius Ecclesiae in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXI mensis Iulii, anno MCMLXXX, Pontificatus Nostri secundo.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1980 - Libreria Editrice Vaticana


top