The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
NARCISSO S.R.E. CARDINALI JUBANY ARNAU,
ARCHIEPISCOPO BARCINONENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
NARCISSO S.R.E. Cardinali JUBANY ARNAU
Archiepiscopo Barcinonensi

Per litteras huic apostolicae Sedi datas accepimus die altero et vicesimo huius mensis Ianuarii XXV expletum annum Episcopatus tui a te celebratum iri; quam diem optasse te quidem quasi in umbra transigere, sed aliter visum tum Episcopis qui tecum labores regendae archidioecesis participant, tum clero populoque Barcinonensi, cui pater benevolus pastorque sollicitus praees. Id autem summe gratum Nobis, qui quicquid in Venerabilium Fratrum Nostrorum honorem impendatur, in Ecclesiae etiam honorem recidere putamus. Ceterum, per hanc rerum occasionem tum mutua cognitio gliscet pastorem inter et gregem, tum etiam amor in vicem et consuetudo confirmabitur; e qua re nonnisi bona manare nemo non videt.

Oriatur ergo, Venerabilis Frater Noster, hic dies nitidus ac donis omnibus cumulatus, quibus gaudeas in Domino: est enim sollemnis, sanctus et venerauone colendus suscepti Episcopatus dies. In quo nimirum, quasi maturato sacerdotio, non solum tributum tibi ut cum successoribus Apostolorum computareris, sed etiam eae tibi factae sunt potestates, quae omnem humanam facultatem transcendunt. Non ergo mirum, si venerandi Patres Ecclesiae sacerdotium et Episcopatum quasi perpetuo carmine celebrant.

Tu vero, Venerabilis Frater Noster, accepta talenta non fossa terra abscondisti, sed impiger auxisti: virtute primum, mox industria, sive enim sacerdos, sive Episcopus, sincera semper pietate floruisti erga Deum eiusque sanctissimam Matrem; nituisti prudentia, “quae cernitur in delectu bonorum et malorum”; studio acerrimo praestitisti gloriae Dei procurandae, hominum que salutis obtinendae; caritate in omnes antecessisti, maxime erga sacerdotes, egenos, aegrotos; docuisti praeterea iuvenes in Seminario Barcinonensi, doctrina quidem, magis moribus; labores sacrosancti Concilii Vaticani II participasti, idque diligenter atque magno cum fructu; post vero Concilium illud, summa ope curasti ut eius placita ad exitum deducerentur. Sacerdotum tuorum navitatem amore, constantia direxisti, in Ecclesiae tuae prosperis gaudens, fidens in adversis, eorum atque laicorum eruditionem promovisti, spem melioris aevi fovens in pectore. Ouae omnia profecto in tuam laudem cedunt, Venerabilis Frater Noster: de iisque omnibus cum gratulamur, tum gratias agimus quam maximas.

Ceterum, te valere iubemus; in quem prospera omnia, laeta, sancta imploramus. Accedat Benedictio Nostra apostolica, quam tibi, Episcopis Auxiliaribus tuis, clero populoque nobilissimae Ecclesiae tuae, ac quotquot te amant, impertimus amanter.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 

top