The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS GRATULATORIUS DATUS
 AGNELLO S.R.E. CARDINALI ROSSI
SACRAE CONGREGATIONIS
PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE PRAEFECTO

 

Dulce Nobis est aliorum Episcoporum, qui Nobiscum Christifidelibus inserviunt, labores, difficultates, fructus ministerii, gaudia agnoscere, et cum iis haec omnia fraterna caritate communicare. Hinc, Venerabilis Frater Noster, cum accepimus te proximo mense Aprili quintum et vicesimum annum esse sollemniter celebraturum, ex quo es Episcopus ordinatus, has Litteras curavimus tibi mittendas, quibus tecum gauderemus tuque causam haberes, cur vehementiore laetitia afferreris. Te namque laetari fas est, quo modo Apostoli antecessores nostri, et ii qui eorum exempli memores, eorundem doctrinam et opera in hominum societate repetunt. Tu quoque partes egisti eodem apostolico cum animo, quo ductus plurima es aggressus ut Christum notum faceres et in suorum cordibus confirmares. Haec quidem in dioecesi Barrensi de Pirahy, cuius exiguum regimen nequit cum operibus comparari, tam multa etenim haec fuerunt, tamque pro animarum utilitate salubria; haec in Rivi Nigri archidioecesi, ubi ad brevissimum tempus commoratus, significasti tamen quae dotes tuae essent et quae pastoralis sapientia, tametsi simul studio quaestionum Concilii Vaticani II et aliis muneribus destinebaris; haec in archidioecesi S. Pauli in Brasilia, in qua praesertim tibi cordi fuerunt quaedam maximi momenti ad Universitatem studiorum Catholicam eius urbis, ad Seminarium Centrale, ad doctrinam et actionem pastoralem sacerdotum, iuvenum in primis, pertinentia. Demum a Decessore Nostro Paulo VI v. m. S.R.E. Cardinalis creatus ac deinde praepositus Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione cotidie ostendis ad officium, quo fungeris, et experientiam gubernandi tulisse et eum Christi amorem, qui consulta suggerit et illuminat, unde istud Sacrum Dicasterium id perficere nititur, quod nomen eius postulat. Ut quaedam tangamus missionalia itinera fecisti Missionibus visendis, Episcopis et viris ecclesiasticis conveniendis, quo melius condicionibus missionalibus cognitis aptiores pastorales normas proponeres, in multaque alia incumbis, id potissimum spectans, ut missionalis apostolatus provehatur. Cetera longum est enumerare. At satis est hinc colligere omni cum contentione te conatum esse propositum explere in tuo episcopali insigni inscriptum: “ Oportet illum regnare ”.

Haec omnia sunt thesaurus tuus, de quo tibi gratulamur quemque tu pro christiana prudentia, fac in dies augeas, dona interim et beneficia a Domino accepta tibi repraesentans intima memoria, corde grato pioque.

Nos vero tibi hoc caelitus adprecamur et quasi conciliamus Apostolica Benedictione, cum iis omnibus participanda, qui te in episcopali Iubilaeo celebrando circumstabunt.

Datum Romae, apud S. Petrum, die XXX mensis Martii, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 

top