 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA AD EDUARDUM
SCHICK EPISCOPUM FULDENSEM VOLVENTE ANNO DCCL AB
OBITU S. ELISABETH HUNGARIAE, VENERABILI FRATRI
Venerabili Fratri Eduardo Schick
Episcopo Fuldensi
“Margarita pretiosa, caritas... quam si solam habeas, sufficit
tibi”: ad haec verba S. Augustini, quae doctrinam Evangelii aperte declarant,
sancta Elisabeth vitam suam videtur conformasse, quippe cuius singulare
ornamentum haec fuerit egregia virtus; ob quam perenne ei praeconium in Ecclesia
tribuitur. Haec rari exempli mulier nunc luce clariore mentibus observatur, quod
septingentesimus quinquagesimus abiturus est annus ex quo illa, breve vitae
curriculum conficiens, Deo digna ad caelestia evolavit. Cuius rei causa in
dioecesi Fuldensi, quae cum eius terrestri incolatu fuit coniunctissima eiusque
recordationem quam fidelissime servat, sollemnia agentur. Eo animus Noster hac
oblata occasione redit libenter, siquidem pro supremo ministerio apostolico ibi
sumus anno praeterito commorati.
Profecto sanctae Elisabeth id fuit proprium et peculiare, ut “
frigescente mundo ” Evangelium Christi, igne quodam mystico fervens, penitus
haberet comprehensum et ad vitae cotidianae usum, nequaquam stans mediis
consiliis, fortiter, sedulo transferret.
Caritatem ergo, quae est summa legis christianae, et ab humana
benevolentia et liberalitate, quatenus e solis facultatibus naturae emanant,
differt omnino secuta, Elisabeth fuit “ pauperum consolatrix ”, quos rerum
suarum prodiga adiuvabat, aegrotorum ministra, quibus manibus suis famulabatur
et pro quibus valetudinaria condidit, “ famelicorum reparatrix ”, praesertim
cum incolae premerentur inopia, ut paucis dicamus, quotquot aerumnis vexabantur,
eos relevabat, sui ipsius immemor, nulli parcens labori, omnium mater effecta.
Sed pretiosae margaritae caritatis alias etiam gemmas virtutum
adiunxit Elisabeth: aequalis sancti Francisci Assisiensis atque paupertatis
studio, quo is ardebat, aemula, “propriae voluntati et omnibus pompis mundi,
et iis quae Salvator in Evangelio consuluit relinquenda, renuntiavit”. Videres
ergo nobilissimam mulierem abiecta indui veste, humillima officia implere, quin
etiam ostiatim mendicare.
Neque est quin eius fortitudinem animi extollat, quippe quae,
Christo prorsus adhaerens, a sancto proposito suo nullis impugnationibus mota
deflexerit atque gravissimas acerbitates constantissime tolerarit, hominibus,
qui tum aevum agitabant, exemplo ad veram virtutem praelucens.
Sed etiam eos qui nunc sunt, Elisabeth alloqui videtur: in
velocissimo rerum cursu, tot inter strepitus et inanitates, illa monet de iis
quae sunt primaria et aeterna. Cum etiam hac aetate homines tot rebus adversis
ac turbidis crucientur, cum quibusdam in regionibus, ad progressionem adhuc
nitentibus, multitudines fame conflictentur, cum patria extorres in gravi
discrimine versentur – ut alias miserias omittamus – christianae caritatis
officia non satis commendatur.
Hortatur etiam eos, qui christiano nomine censentur, ne
transituris nimis inhaereant et ut “ inter terrestres navitates rectum ordinem
servent, in fidelitate erga Christum Eiusque Evangelium, ita ut integra eorum
vita... spiritu Beatitudinum, notabiliter paupertatis, imbuatur ”.
Excitari ii quoque se sentiant ad christianam fortitudinem in
fide profitenda in reddendo testimonio vitae, quae secundum divina praecepta
agatur, et ad vires suas conferendasin Ecclesiae incrementum.
Optantes igitur ut statuta sollemnia uberes fructus spirituales
edant id est vim habeant ad conversationem singulorum atque socialem, tibi,
Venerabilis Frater, Episcopo Auxiliari tuo, sacerdotibus, religiosis sodalibus
et fidelibus universis, pastorali curae tuae commissis, Benedictionem
Apostolicam, caelestium munerum auspicem et propensi animi Nostri testem,
libentissime in Domino impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die XX mensis Augusti, anno MCMLXXXI,
Pontificatus Nostri Tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
|