The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA QUA
AUGUSTINO S.R.E. CARDINALIS CASAROLI,
VIII EXPLETO SAECULO AB ORTU S. FRANCISCI,
SUMMI PONTIFICIS AD FRANCISCALEM ANNUM
ASSISII APERIENDUM LEGATUS RENUNTIATUR

 

Venerabili Fratri Nostro
AUGUSTINO S.R.E. Cardinali CASAROLI

Venerabilis Frater Noster,
salutem et Apostolicam Benedictionem

Instans iam annus salutis reparatae millesimus nongentesimus octogesimus secundus, cum Sanctorum plures Sanctarumque contineat anniversarias diversi generis memorias, plures idcirco universae adlaturus Ecclesiae est ac singulis quibusdam in ea communitatibus rationes tum laetationis religiosae et gratulationis mentium tum seriae cogitationis et renovationis animorum.

Quarum quidem recordationum duae Nobis in praesentia ante oculos sane excellentiores obversantur: octingentesimus videlicet annus ab ortu in terris Sancti Francisci Assisiensis, quadringentesimus annus a transitu in caelos Sanctae Teresiae Abulensis. Uterque memorabilis profecto annus praeclaris, ut aequum est, sollemnibus aperietur proximo mense Octobri in Italia alter et alter in Hispania; utrique igitur ritui sacro ob momentum eius omnino ecclesiale et exterius decus, ob splendorem liturgicum et singularem rei opportunitatem Ipsi Nos, si liceret, adstantes libenter praesideremus, cum Fratrum in Episcopatu ac sacerdotum, religiosorum ac religiosarum, fidelium demum frequentium agmina adfantes praecederemus pulcherrima ad illa initia annuarum celebrationum.

Assisii autem in Umbria comperimus diu iam cuncta disposite sciteque adparari potissimum a religiosis ipsis Familiis Franciscalibus quae Pauperem illum Assisiensem patrem conditorem merito sibi esse gloriantur et exemplum prorsus imitandum quaeque his ex celebritatibus sequentibusque maxime per annum instructionibus ac precationibus augmentum se confidunt capturas sodalium et incitamentum totius in Ecclesia Dei Franciscanae vitae.

Illuc ergo sensus Nostri nunc ipsum convertuntur ac spes fore optati ut inde fructus commemorationum Sancti Francisci quam copiosissime omnem in credentium communitatem dimanent. Illuc propterea vel lectissimum aliquem Nobisque omnium iunctissimum mittere cupimus virum, temet ipsum, – Venerabilis Frater Noster –, velut peculiarem Legatum Nostrum qui die tertio et quarto mensis Octobris inter auguralia sacra anni huius Franciscalis pleno iure Nostram sustineas personam, pro Nobis id est absentibus adsistas et adloquaris participes secundum Nostrae mentis intellectum caritatisque fraternae adfectum.

Spectantes certo Nos quasi ex longinquo singulos illic sectabimur animo eventus dum precabimur Deum vehementer ut laudationes quaelibet ac praedicationes Sancti Francisci Assisiensis, cui Is tribuerat paupertate et humilitate Christo configurari, plurimum per menses venturos adiuvent universos Ecclesiae Matris filios filiasque ut per illius semitas gradientes Filium Eius sequi et Ei coniungi laeta valeant caritate.

Cuius etiam optabilis usquequaque effectus causa Apostolicam Benedictionem, amoris Nostri testem auspicemque simul divini favoris, amantissime dilargimur tibi Patribus Cardinalibus, Archiepiscopis, Episcopis necnon sacerdotibus religiosis fidelibus sollemnium Octobrium Assisii consortibus.

Datum ex Arce Gandulfi die XIV mensis Septembris, in Festo Exaltationis Sanctae Crucis, anno Domini MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 

top