The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD ANASTASIUM S.R.E.
CARDINALEM BALLESTRERO
ARCHIEPISCOPUM TAURINENSEM,
R.P. PRAEPOSITUM GENERALEM CARMELITARUM DISC., IV EXEUNTE SAECULO
AB OBITU SANCTAE TERESIAE A IESU,
 

 

Venerabili Fratri Nostro
ANASTASIO S.R.E. Cardinali BALLESTRERO
Archiepiscopo Taurinensi

Prima a nostra aetate filios admirabilis Sanctae Teresiae a Iesu – Abulensis virginis et Carmeli Teresiani matris et filiae semper Ecclesiae fidelis – tanta quidem necessitudine attigimus ut praestantes eiusdem religiosae communitatis sanctos ac sanctas penitus cognoverimus, singulares praeterea eorum doctrinas et vitas comprehenderimus, Carmelitanam disciplinae spiritualis rationem maximi numquam non duxerimus. Idcirco quidem et Tertiarius sodalis Carmelitanus fieri voluimus atque scriptionem ad theologiae lauream illustrandis praeceptis reservare Sancti Ioannis a Cruce.

Ex quibus iam paucis intellegitur protinus quanto animi studio quanta perennis amoris pietatisque alacritate cogitaverimus iam pridem Nos in Sanctae Teresiae patriam suscipere apostolicum iter uti medio mense Octobri memoranda profecto sollemnia a Carmelitarum Excalceatorum Ordine et Episcopatu omnis Hispaniae, immo paene et tota a natione efficienter nonnullos hos annos ac sollerter praeparata ipsi Nos praesentes corpore loquentes viva voce aperiremus, nempe ad quadringentesimum annum transitus eius in caelestes Christi mansiones quam pulcherrime concelebrandum.

Nec ea quae interim Nobis acciderunt ullo Nos pacto impedient quominus fraterno erga Carmeli Teresiani familiam adfectu ac sensu in Sanctam Teresiam, legiferam illius auctorem, sane pientissimo intersimus ritibus eisdem tum in urbe Alba tum postridie Abulae, ipsis videlicet in Teresiae a Jesu ac reformati Ordinis cunis. Quo tamen adfectio illa Nostra clarius adstantibus cunctis declaretur, participatio Nostra ex longinquo quasi adspectabili forma concorporetur, certius Nostra mens de omni hac re significetur, tibi – Venerabilis Frater Noster – scientes concredimus volentesque officium Missi Extraordinarii Nostri ut celebritatibus incohandae commemorationi Teresianae diebus XIV et XV proximi mensis Octobris utraque in dicta urbe pro Nobismet ipse tu praesideas.

Novimus enim duodecim te annos continuos Carmelum Teresianum pro tua facultate gubernavisse, doctrinam vero Teresianam tibi adsidua investigatione exploratissimam scriptis ac sermonibus creberrimis passim non modu cum auctoritate et claritate praedicavisse sed etiam in populum catholicum mira vi commendavisse, semper denique gloriatum merito Sanctae Teresiae filium esse te spiritualem ac Teresiani Carmeli sodalem.

Ideo exoptamus vehementer ut per te cogitationum Nostrarum fidum interpretem ita haec centenaria celebratio rectissime omnino incipiat et coepta suo tempore satisfaciat universis propositis ac finibus propriis: ut prae se ferat religiosam potissimum et spiritualem indolem, ut tamquam universalis Ecclesiae eventus ipsam renovet ecclesialem totam communitatem, ut missionale ubique opus adeo Sanctae Teresiae carum valde prosperet, ut venturam aetatem iuvenum familiarumque illuminet ex praeteriti temporis consideratione, ut litteras et humanitatem in quibus conspicua Teresia eminuit reapse provehat, ut precationem Teresianam viamque sanctificationis interiorem recludat omnibus hominum ordinibus hodierna in societate, ut demum centenarium omne inceptum unice proficiat auctui ministerioque Regni Christi in terris, qui via veritas vita est quique solus tandem sufficit, ut ait celebratissimis Teresia verbis.

Sint proinde tibi, Venerabilis Frater Noster, hae litterae caritatis permagnae documentum qua te in primis prosequimur quaque singulos fratres ac sorores familiae Carmelitanae in Domino complectimur. Sint etiam nuntiae amoris et aestimationis erga Fratres Episcopos ibidem praesentes ac sacerdotes necnon sodales domuum religiosarum et christifideles qui ad loca Teresiana insignibus eis diebus confluent. Sint postremo universis Ecclesiae filiis incitamentum ad morum catholicorum ac fidei apostolicae reddendum aperte testimonium, pariter ad opera christiana eodem ex fonte plura melioraque derivanda ac duplicanda.

Huius denique adfectus Nostri signum et caelestium auxiliorum ad centenariam hanc memoriam fructuose agendam necessariorum pignus esto vobis Apostolica Benedictio quam largissime quidem amantissimeque impertimus.

Ex Arce Gandulfi die XIV mensis Septembris in Festo die Exaltationis Sanctae Crucis anno Domini MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 

top