The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
PHILIPPO SAINZ DE BARANDA
PRAEPOSITO GENERALI
ORDINIS FRATRUM DISCALCEATORUM,
BEATA MARIAE VIRGINIS DE MONTE CARMELO

 

Dilecto Filio Philippo Sainz de Baranda
Praeposito Generali Ordinis Fratrum Discalceatorum
Beatae Mariae Virginis de Monte Carmelo
 

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem,

Virtutis exemplum et magistra, sancta Teresia a Iesu die IV mensis Octobris anno MDLXXXII, eo ipso die, qui secundum Calendarium Gregorianum tunc ipsum inductum effectus est XV, haud quidem aetate gravis vel aegritudine infirmata, semper fervens spiritu et caritate ardens in Deum et Ecclesiam, Albae, intra Salmantinae dioecesis fines, ad Sponsum migravit. Longum iter, gratiae dono illustratum, veram videlicet “ viam perfectionis ” percurrens, qua ad ministerium amoris oratione se exercens expedita evasit et in “ castellum animae ” magis magisque penetravit, ea experiendo cognovit caritatem, quo arctius aliquem cum Deo coniungeret, eo vehementius impellere, ut cum Ecclesia sentiret eique se devoveret. Liber, qui “ De vita sua ” inscribitur, pertinens ad contemplandum Deum vivum et ad opus condendorum monasteriorum secundum suam Carmelitarum reformationem, perspicue concluditur ratione amplius patente illi mysterio illique praesentiae, quorum Ecclesia est sacramentum. Sancta Teresia, cum moriens exclamavit: “ Sum Ecclesiae filia ”, aperte ostendit spiritualem mentis suae habitum, ex quo contemplatio Dei in Christo efficitur amans contemplatio eius Ecclesiae, Deo se devovendi studium fit voluntas se devovendi Ecclesiae, immolatio sui ipsius propter Iesum transit in expletionem illorum, quae desunt eius Passioni ad utilitatem Corporis eius, quod est Ecclesia. Liber etiam “ De via perfectionis ”, quem scribere est aggressa obtutum in Iesu eiusque Ecclesia defigens, eadem terminatur “ exclamatione ”, quae supra est dicta et qua absoluta ratio sentiendi cum Ecclesia, eam vivendo participandi, eam adiuvandi significatur, a sancta Teresia proposita ut fructus plenitudinis mysticae vitae.

1. Hac veluti luce ecclesiali circumfusa, praeclara haec virgo, quattuor exactis saeculis ab obitu, comparet. Paulus VI, Decessor Noster rec. mem., cum illam anno MCMLXX Doctorem Ecclesiae renuntiaret, nuntium precandi studii, ab ea traditum, in medium protulit, ut eadem “ maiore cum auctoritate munus suum salubre in ipsa sua Familia religiosa, in Ecclesia orante, in mundo impleret ”. Hoc temporis spatio et in hac animorum proclivitate ad renovationem, quae Concilium Vaticanum II sunt subsecuta, quartum saeculum expletum a sanctae Teresiae morte mentes efficaciter excitat ut ad suprema bona se convertant, quorum causa Teresia vitam consumpsit et quae eadem universalis Synodus hominibus nostrae aetatis exhibuit.

Rari exempli mulier aevum agitavit, quo Concilium Tridentinum celebrabatur, animo in Ecclesiam quam maxime intento, quem paene charismaticum dixeris. Ecclesiam nempe salutis habuit sacramentum, quod in sacra Liturgia operatur, interposito munere mediatoris Hierarchiae et Sacerdotii proprio, ad cuius membra pertinet ut sint “ lumina Ecclesiae ”. Quam ob rem vult ut ea quae experitur et scribit, ab Ecclesia comprobentur et ut filiae suae huius doctrinam accipiant, plenam communionem cum Ecclesia eique obtemperationem servantes. Faciens quod docuit, de se ipsa haec potuit asseverare: “ Semper fuit, quemadmodum etiam nunc est, in omnibus sanctae fidei catholicae subiecta, ad cuius incrementum orationes suas et monasteria, quae condidit, dirigit ”.

Quae verba eius amorem ecclesialem commonstrant, qui oratione et opere fervet. Admonitiones autem sollicitae, quas filiabus spiritualibus suis adhibuit, ut pro Ecclesia preces funderent seque immolarent, non solum proposita ecclesialia reformationis ab ea peractae in lumine ponunt, sed quodammodo etiam Carmelum eius peculiari nota insigniunt; voluntatem significant omnibus viribus conitendi, ut Ecclesia magis in dies quasi Sponsam vultum sine macula aut ruga habentem se det conspiciendam. Teresia martyrium Corporis Christi divisi et profanati persentit probeque intellegit amorem in Deum impellere debere ad operandum magnanimiter pro Ecclesia. Haec eius sunt verba: “ Amor quippe non in spirituali gustu consistit, sed in eo est positus ut maiore cum animi firmitate Deo in omnibus placere desideremus et quam possumus maxima contentione illum non offendere curemus eumque ferventissime rogemus, ut Filii eius unigeniti honor et gloria semper increscat Ecclesiaeque catholicae fines et termini latius extendantur ”. Qua de causa in libro, qui “ De vita sua ” inscribitur, post sermonem de iis institutum, qui Ecclesiae reapse deserviunt, exclamat: “ Illae vitae felices, quae in hoc opere ponuntur ”, Atque, dum summa afflictione et angore afficitur, intuens divisionem unius Corporis Christi, spiritus eius dilatatur, cum novos campos intuetur operi missionalium in America patentes. Profecto ei contemplari Christum idem valet ac contemplari Ecclesiam, quae, in tempore exsistens, illius res gestas et mysterium exprimit vivendo. Sancta Mater, ipsa quidem “ paratissima mille vitas pro vel unius animae liberatione et salute ponere ”, vult ut filiae suae, libenter se devovendo, acerbitates tolerent, ut Dominus “Ecclesiam suam protegat” et ut ad hoc studia sua illae convertant. Sic enim eas affatur: “ Si orationes, desideria, disciplinas et ieiunia ad eum, quem dixi, scopum (id est ad Ecclesiam sacramque Hierarchiam) non dirigatis, certae estote et cogitate non facere vos nec adimplere finem, ad quem hoc in loco vos Dominus coadunavit ”.

Teresia cognovit vocationem suam officiumque suum esse precationem in Ecclesia et cum Ecclesia, quae est communitas orans, quam Spiritus Sanctus incitat ut cum Iesu et in Iesu Patrem adoret “ in Spiritu et veritate ”. Meditans de Ecclesiae mysterio, illis temporibus “ patientis ”, comprehensum habuit discidium unitatis, proditionem multorum Christianorum, morum corruptelam consideranda esse quasi recusationem, contemptum, profanationem amoris; ad extremum, violatam esse amicitiam divinam. Homines, Ecclesiam non accipientes, non viventes cum ea, eius magisterium non secuti, Christum eiusque respuunt amorem. Quarum rerum haec est consecutio, qua reformatio Carmelitarum singulariter insignitur, quae tamen nullam sapit contentionem ac reclamationem, sed est veluti “amica Dei”: “omnia desideria mea id spectabant... ut, cum Dominus tam multos habeat inimicos, amicos autem paucos, hi saltem pauculi boni essent; firmiter apud memet ipsam statui exiguum illud quod in me erat, praestare, evangelica scilicet consilia quam maxima possem perfectione sequi et operam dare ut pauculae illae, quae hic sunt, moniales idem facerent”.

Itaque de oratione ita sentit ut sit sequela magnanima Illius, qui “ tantopere nos dilexit ”, ut “ nihil aliud sit quam quoddam inter amicos colloquium et tractatio familiaris cum Deo, quocum secreto agimus et a quo nos scimus amari ”. Oratione scilicet nosmet ipsos caritati permittimus, quam Spiritus Sanctus diffundit in cordibus nostris socians nos ut fratres et amicos Iesu clamanti: “ Abba, Pater! ”. Teresia persuasum sibi habet in preces fundente in Spiritu Sancto totam orare Ecclesiam. Unde fit ut quaevis veri nominis contemplatio superna, e fide et caritate exorta, sive in sacra Liturgia, sive in auditione et laudatione Dei, sive in tacita adoratione – qubius et Pater glorificatur et communio cum Iesu Christo initur – sit simul “ auxilium dulci Iesu meo ” praebitum in Ecclesia, quemadmodum sancta virgo et magistra asseverat.

Cum ergo aliquis orat, cum ex oratione vivit, cum in oratione Deum vivum experitur eique se tradit, tunc sic etiam afficitur ut Ecclesiam altius sentiat, in qua Christus arcanam praesentiam suam ope gratiae continuat; is animadvertit summam fidelitatem erga Sponsam Christi urgeri; is in animae penetralibus impellitur ut pro Ecclesia operetur viresque conterat suas. Cum oratio, amore Dei vehementius agente, arctam amicitiam cum Deo testatur eoque progreditur ut evadat coniunctio seu unio amoris – dum creatura voluntatem suam omnimode Amico divino permittit – tunc amicitia efficitur fermentum apostolicum, laetitiae causa pro Ecclesia et hominibus, quasi vox potentissima in Cor penetrans divinum et ad bonum totius Populi eius redundans.

Haec nos docet sancta Teresia ea cum auctoritate, quae inest in illo, qui iter confecit, ex vitae usu comprehensum habens non esse amorem erga Christum quin amor evadat quo quis se Ecclesiae devoveat, neque esse observantem filiorum voluntatem in Ecclesiam, quae operibus ferventer patratis non ostendatur, vim et robur his afferente oratione.

Secundum ipsam orationis definitionem, a Teresia propositam, ex qua nempe haec est familiaris veluti congressio et collocutio cum Deo, postulatur ut antea praesentia quaedam vivax attingatur, id est praesentia Eius qui auctor est illius congressionis in eaque primas partes iugiter agit tamquam amicus, qui loquitur, quamvis “ sine verborum strepitu ” ac modo se donat ineffabili. Sancta enim Teresia vitam orationis habet summam ostensionem vitae theologalis Christifidelium, qui, amori divino credentes, omnibus se exuunt rebus ut eius praesentiam amoris plenam, prorsus assequantur.

Experientia Dei est illa quidem communio mirabilis cum eo, animus plane patens eius actioni una cum sapida quadam sapientia, a Spiritu Sancto infusa, dum mens et cor adhaerent Verbo Incarnato, “ suavi illi Iesu ”, “ portae ”, qua ad Patrem itur et per quam Pater alicui familiarem usum sui concedit: “ Per hanc portam ingredi oportet, inquit Teresia, si magna quaedam a suprema Maiestate arcana et secreta pandi nobis velimus. Aliam igitur viam non quaeras, etiamsi ad contemplationis apicem pertigeris: hac quippe via tuto et secure incedes. Dominus hic noster est is a quo et per quem omnia nobis bona obveniunt ”. Quam ob rem haec sanctae conversationis magistra congruenter in Christo nullo non tempore innititur, in Filio Dei homine facto, cuius amicitia et societas iter vitae spiritualis illuminant et usque ad altissimam experientiam mysterii sanctissimae Trinitatis perducunt, cum scilicet creatura “ sanctas hasce personas numquam exinde a se abesse aut recedere sibi persuadet, sed evidentissime videt... in intimo animae suae penetrali, in recessu quodam admodum profundo divinum hoc contubernium sibi adesse ipsumque in se sentit ”.

Agitur de donis praecelsis Dei, quae in intima familiaritate cum eo, quam gratia operatur, et in certitudine, ex fide et amore hausta, praesentiae Domini “ intra parvum animae nostrae caelum ” vigent ac florent. Quapropter quisquis in vitae usu prorsus fidelis est amori Dei, in ipso habitantis, quisquis eius vultum cum fide requirit, quisquis eius voluntatem in operibus fervens adimplet, praesertim eo quod se devovet fratribus, particeps esse potest experientiae illius, quam Deus non denegat parvulis in Regno suo, quibus Pater amoris sui mysteria revelat. Deus neminem ab aqua contemplationis prohibet, ut Teresia asseverat; “ immo, quod amplius est, plena nos voce aperte et publice vocat; sed, quia adeo bonus est, hinc nos minime cogit, et, quod longe plus est, diversimode sane eos qui se sequi volunt, potat, ut nullus non refectus et inconfortatus abeat aut siti emoriatur ”.

Secundum sanctam Teresiam experientia Dei est donum cum fidelitate erga orationem coniunctum.

Hac de causa urgendo monet, ut “ contemplationi nos applicemus ”. Deus autem, qui semper est fidelis, animas cernens paratas nihil aliud cupit quam eas donis cumulare. Ipse quidem “ nullam nostrae voluntati inferre vult violentiam, verum non ante se totum dat nobis, quam nos ipsos ei totos et penitus demus ”. Sic intellegitur cur sancta Mater hominem spiritualem adhortetur ut orationi insistat, “ licet in via ante exspiret ”; “ certissime, inquit, mihi persuadeo omnibus, qui in via non haerebunt, hanc aquam vivam contemplationis minime esse defuturam ”. Hoc est donum egregium, quod Deus impertit ut suam experiamur praesentiam, quae est donatio hominem dilatans ac provehens ad gradum amoris et salutis ipsius, cuius in mundo sacramentum est Ecclesia.

2. Tempus, quod transigimus quodque novo sensu Ecclesiae et orationis est insigne, videtur esse tempus gratiae, magisterio et experientiae Teresiae a Iesu peculiari ratione accommodum. Ea quidem, vi praedita, quae ex vitae usu et consuetudine hauritur, omnes invitat ut Christum eiusque Corpus mysticum diligant, ut in eo, Spiritu Sancto movente, qui id ipsum animat, “ gustent et videant quoniam suavis est Dominus ”. Hunc nuntium ab ipso Pontificatus nostri initio instanter proposuimus; ac si in primo sermone in Sacello Xystino habito ac postea monuimus, ut fidelitas erga Ecclesiam servaretur, simul crebro sumus eius filios cohortati ut instarent orationi, adorationi, auditioni Dei intus loquentis, contemplationi; atque in extremis Litteris Encyclicis, a verbis “Dives in Misericordia” incipientibus, orationem et invocationem bonitatis divinae inculcavimus, quasi ius et officium Ecclesiae. Ubi quodammodo in lumine posuimus primariam obligationem communionis fidei et amoris, quae per orationem efficitur atque experientia evadit Misericordiae; quae in canticum perenne Misericordiae Dei traducitur, ut in sancta Teresia evenit.

Hoc invitamentum ad eos imprimis dirigitur, qui novo titulo se sequelae Chrísti virginis, pauperis, oboedientis devoverunt quosque saepe monuimus de peculiari coniunctione cum Ecclesia, siquidem “ fidelitatem erga Christum, maxime in vita religiosa, numquam licet seiungi a fidelitate erga Ecclesiam ”. Exhortantes eos ut cum Christo per orationem sociarentur, asseveravimus “ sine precatione vitam religiosam sensu carere. Eam a fonte suo divelli, substantiam suam amittere, finem sibi praestitum non consequi ”.

Sanctam Teresiam a Iesu commemorantes, haec ad omnes religiosos volumus pertinere, sed potissimum ad eos qui illam habent matrem et auctorem specialis vitae formae, qua insignes adsunt in Populo Dei. In ipsa enim Familia sua vitae novae exemplo – quae Sanctorum nullo non tempore est propria – legifera Mater filiis et filiabus suis haec verba, officii vim prae se ferentia, iterat: “ Sum filia Ecclesiae ”; et in memoriam eorum obligationem praecipuam revocat, qua in Ecclesia obstringuntur, obligationem dicimus summi momenti, quae per Regulam iis imponitur quaque sine intermisione orare iubentur idque in paupere et austera vivendi ratione interiore et exteriore, qua veri amici crucis Christi distinguuntur. Ad eos ipsos sancta Teresia haec verba iterum facit: “Omnes, qui sacrum hunc Carmelitarum habitum gestamus, ad orationis et contemplationis studium vocati sumus ”. Oportet profecto ut Carmelitae Discalceati et Discalceatae, orationi et orandi consuetudini fideles in eaque sibi constantes, ad eam experientiam Dei viventis pertingant, quae est eorum nomen dignitatis, peculiaris vocatio, munus salubre. Conitantur ut magis in dies evadant adoratores in Spiritu et veritate, quos Pater quaerit, persuasum sibi habentes – quemadmodum sancta Mater scripsit – iter in hac “ via perfectionis ” susceptum in utilitatem cedere non solum suam ipsorum sed etiam multarum animarum.

Carmelitae Discalceatae, germanum spiritum Regulae suae hac etiam aetate servantes, fideles sint iis quae illud veluti “ desertum ” in vitae usu postulat, ex quo secundum vocationem suam et missionem necesse est sint plene et peculiariter contemplativae. Clausura earum significatione caret sine hoc contemplative vivendi cursu, quem sancta Teresia paulo ante mortem in III capite libri “Fundationum monasteriorum ” tam praeclare descripsit. Sollicita monitio nostra – quam etiam explicavimus in nuntio ad Coetum Plenarium Sacrae Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus anno MCMLXXX dato – eo pertinens, ut “ iusta adhibeatur severius in observanda clausura ”, ad praecepta sanctae Teresiae revocari videtur. Cum ea concinentes, cui persuasum erat bonum non esse occultum, diximus tunc “ clausuram non segregare... a communione Corporis mystici; quin immo eius sectatrices in ipso corde Ecclesiae collocare. Itaque amanter officio suo et vocationi satisfaciant, nitantur exemplo sanctae Teresiae ab Infante Iesu “ in corde esse Ecclesiae ”, meminerint, ut eadem est hortata, “ solummodo oratione et nos devovendi studio posse nos utiles esse Ecclesiae ”.

Carmelitae vero Discalceati, quos Teresia esse voluit “ eremitas contemplativos ” et “ homines caelestes ”, ab ea etiam impulsi sunt ut iter inirent actionis apostolicae eo spectans ut sorores adiuvarent in persequenda perfectione secundum eandem Regulam, ut Evangelium parvis et humilibus annuntiarent, ut simul maiorem exsererent vim ad rem theologicam et missionalem. Hac de causa voluit ut inter eos essent “ magistri et ad magisterium propositi ”, quippe quae probe novisset virum vere doctum in moderandis animis numquam decipere, persuasum sibi habens veram scientiam, cum humilitate sociatam, plurimum valere ad viam orationis terendam. Hoc ipsum ad effectum adductum sancta Teresia conspexit in filio spirituali suo primogenito, sancto Ioanne a Cruce, magistro et monstratore semitarum Dei, qui primus vitam novam in Carmelitarum monasterio loci Duruelo instauravit. Eius exemplo Carmelitae Discalceati sint oportet in mundo huius temporis ductores et magistri hominum communionem et experientiam Dei sitientium. Haec est eorum missio, quae ex eorum manat vocatione.

Pientissima Mater ad ea etiam Instituta et Congregationes amanti convertitur animo, quae eius spiritum et perfectionis formam sequuntur in vita apostolica, cui se dant quaeque tam ferax est in Ecclesia ac quidem in variis campis caritatis et socialis opitulationis. Quorum sodales ea commonet ut sint homines dediti orationi, tales videlicet, qui quamlibet congressionem cum fratribus efficiant invitamentum ad communionem cum Deo. Hoc hortamentum sanctae Teresiae videtur esse quasi stimulus, quo ad orationem et actionem concitentur, servata tamen unitate vitae, quam fidelitas erga contemplationem praebet: “ quo quis in oratione est provectior, eo ad proximorum consolationem et salutem procurandam est acrior, praesertim animarum, et quo vel unam e peccati statu educat, multas daturus vitas videtur ”.

Sancta Teresia vivit et loquitur etiamnum in Ecclesia. Ad eius vitae exempla ac doctrinam mentes, novo studio actae, efficaciter dirigantur, praesertim per annum, iam iam incepturum, qui eius memoriae dicatur.

Denique Benedictionem Apstolicam, caelestium munerum auspicem, tibi, dilecte Fili, Fratribus et Monialibus Carmelitis Discalceatis ceterisque Teresianae disciplinae alumnis benevolenti animo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XIV mensis Octobris, anno MCMLXXXI, Pontificatus Nostri tertio.

IOANNES PAULUS PP. II

 

© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana


top