The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
AUGUSTINO S.R.E. CARDINALI CASAROLI
NOMINATO LEGATO PONTIFICIO
AD QUADRIGENTOS ET  QUINQUAGENTA ANNOS APPARITIONUM GUADALUPENSIS VIRGINIS CELEBRANDUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Augustino S.R.E. Cardinali Casaroli
Salutem et Apostolicam Benedictionem

Perquam nobis iucundum etiamnunc est et suave memoria repetere ac veluti praesenti animo rursus transigere laetissimos sane dies illos quos, cum hoc vixdum ingressi essemus Pastoris universalis Ecclesiae munus, tribus fere abhinc annos duximus Nos primo in apostolico itinere apud dilectissimum Mexici populum, ubi Fratres quoque in Episcopatu ibidem et sacerdotes, religiosarum familiarum sodales et Christifideles passim frequentissimos invisimus. At dulciore quadam consolatione nimirum perfundimur his diebus, cum cogitamus eam causam cur te, Venerabilis Frater Noster, istarum Litterarum vi mittere iam velimus eodem Legatum Nostrum, quo ipsi tunc Nos contulerimus veneraturi celeberrimam omnium Americarum speciem Beatissimae Virginis Mariae, nempe Guadalupensem in Colle illo Tepeyac nuncupato. Etenim die proximi mensis Decembris duodecimo explebitur quadringentesimus et quinquagesimus annus, ex quo tempore Deipara Virgo conspiciendam sese dedisse traditur novensili christiano Ioanni Didaco cum eoque esset quater caelitus collocuta. Nemo probissime non novit quanta ex cultu illo locoque virtus pietatis ac fidei, religionis ac solacii his saeculis dimanaverit in animos vitasque innumerabilium quotannis peregrinatorum, quantumque hominum numerum ad se pertraxerit eadem Guadalupensis Virgo suumque ad Filium Divinum. Hoc persensimus illic Nos ac tu sine dubio Nobiscum ibi adsistens.

Animi igitur intentio Nostra sua sponte libenter convertitur ad idem templum omnino venerandum ubi sollemnia mariana celebrata sunt, astantibus Nobis, et ubi alia mox celebrabuntur, te scilicet pro Nobis adstante immo ac rebus praesidente, ad Dei honorandam Matrem atque marialem Ecclesiae doctrinam iterum inculcandam: esse eam Virginem semper sanctissimam, veram esse Dei ipsius incarnati matrem, spiritualem omnium proinde hominum esse matrem – praestare id est virginitate perpetua et maternitate divina et spirituali pariter maternitate. Relinquitur dumtaxat ut, quae singula praedicavimus ibi tres abhinc annos, hac facta potestate tu ipse mentis Nostrae particeps et interpres diligenter renoves atque explanes. Sic enim continget ut anniversaria illa sollemnia primordiorum Guadalupensis pietatis transeat – sicut omnes exoptant – in adauctae fidei originem alacriorisque cultus marialis fontem, ut sanctuarium istud pergat medium quoddam esse centrum, unde simplicitatis christianae et collocutionis cum Deo familiaris exemplum petatur, unde gratiarum consolationumque divinarum copia hauriatur, unde coniunctio animorum inter pastores et greges fidelium ea inter omnes Christi assectatores roboretur, unde demum Evangelii Christi lumen per Genetricis eius mirabilem effigiem quoquoversus resplendeat. Haec ex animo ominamur Venerabili Fratri Nostro Ernesto Cardinali Corripio Ahumada, Archiepiscopo Mexicano, cuius communitas ecclesialis eodem hoc faustissimo tempore meminit similiter quadringentesimum quinquagesimum suae vitae annum, necnon Dilecto Filio Villelmo Schulenburg, Abbati Guadalupensi; haec praeterea optamus ceteris fratribus Episcopis, qui cum eis communicant non solum curam dominici gregis eadem in natione sed etiam eundem participant marianae pietatis affectum, qui cultu potissimum significatur hos quadringentos et quinquaginta annos erga sic dictam “ Matrem Nigram ”. Haec denique spiritalia beneficia a Deo expetimus cuncto fidelium populo, qui a sacris illis Antistitibus ducitur in Domini Iesu viis quemque Nos vere et studiose diligimus. Universis autem praesentibus anniversariae illi commemorationi tecum, Venerabilis Frater Noster, Legato scilicet Nostro, proventum uberrimum donorum supernorum instantes precamur, dum Apostolicam Nostram Benedictionem una cum hisce Litteris ipsis amantissime transmittimus.

Datum Romae, apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXI m. Novembris, in memoria Praesentationis Beatae Mariae Virginis, a. MCMLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana


top