|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
EM.MO IACOBO DARCY S.R.E. CARDINALI FREEMAN,
ARCHIEPISCOPO SYDNEYENSI
Venerabili Fratri Nostro
Iacobo Darcy S.R.E. Cardinali Freeman
Archiepiscopo Sydneyensi
Superiore quamquam anno similes quidem per litteras tibi,
Venerabilis Frater Noster, studiosam gratulationem detulimus omnemque laetam
simul aperuimus mentem de memoria ordinationis tuae sacerdotalis, nihilo tamen
minus nunc benigne et fervide alia cupimus gratulantia verba breviter tibi
perscribere, quibus nempe convenienter Nos ex longinquo exornemus illustremusque
episcopatum ipsum tuum in vicesimo quinto eius natali.
Facile animo concipere possumus gaudii magnitudinem quo
communitas nativa ecclesialis tua, Sydneyensis videlicet, mense Ianuario
adficietur cum iubilaeum tuum episcopale celebrabitur: ibi enim Auxiliaris
episcopi undecim annos expleveras munus ibidemque hos iam decem proximos
Ordinarius ipse es, qui tot merita tibi cumulavisti efficienter gubernanda illa
archidioecesi, paroeciis et institutis invisendis, catechesi pastoralique opera
vocationum vehementer promovenda, erga Vicarium Christi et Apostolicam Sedem
fidelitate alacriter servanda.
Sicut igitur illo iam tempore dilaudavimus te tuumque diuturnum
ac fructuosissimum sane in vinea Domini opus, ita etiam optabili hac facta
potestate tecum per litteras colloquendi, renovamus publice laudem Nostram,
confirmamus laetantem benevolentiam, exoptamus tibi, Venerabilis Frater Noster,
non tantum beatissimum diem anniversarium vicesimum quartum Ianuarii mensis sed
plurima quoque posthac solacia gaudia auxilia Dei bonorum pastorum custodis ad
sacram prosequendam navitatem tuam in tot dilectorum Christifidelium salutem,
auspice semper Apostolica Benedictione quam tibi universoque clero et populo
tibi credito amantissime profecto impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis die XXVIII mensis Decembris, anno
MCMLXXXI, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana
|