 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA BERNARDINO S.R.E.
CARDINALI GANTIN
Venerabili Fratri Nostro
Bernardino S.R.E. Cardinali Gantin,
Propinquante XXV anniversaria die episcopatus tui, remur equidem
iam nunc te eius diei praecipere gaudia, sic ut Nos omnesque, quotquot te amant.
Multi sunt enim qui ob multiplicia munera et officia, quibus sacerdos et
episcopus et Ecclesiae sanctae Cardinalis functus es, in tui amicitiam venerunt
teque toto corde dilexerunt: qui sane gaudia tua haec tam serena ac sancta
participabunt.
Ad Nos autem quod attinet, duplici praesertim de causa laetitiam
tuam communicamus, qua iure abundas. Ac primum quidem ob dona, quibus a caelesti
Patre cumulatus es: non omnibus enim in Christum credentibus sacerdotium datur;
qua dignitate nulla amplior in terris. Neque episcopalis gratia omnibus
attribuitur, qua in successorum Apostolorum collegium cooptatus es omnium
amplissimum; neque demum Patrum Cardinalium splendor et decus omnes vestire
consuevit, sed eos solummodo qui consiliarii Summorum Pontificum effecti Eius
laborum participes fiunt.
Iamvero haec omnia, tibi data, cum Dei benevolentiam ostendunt
erga te tum Maximorum Pontificum in te studium produnt, tum etiam ingenii,
pietatis egregiae, insomnisque prudentiae tuae documento sunt, quae dati honores
coronant.
Sed et alia est causa gaudendi, in eo sita, quod tu, Venerabilis
Frater Noster, industria ac labore tuo laetissimos fructus tulisti, quos
Ecclesia et collegit et colligit. Tu enim, post diligentem adhibitam
praeparationem, sacerdotio initiatus, ilico vineam Domini exercere coepisti; in
Seminario videlicet Ouidahensi, et apud gentem tuam, quam optavisses quidem
universam ad Christi perducere fidem.
Mature autem Romam missus, in Collegium S. Petri, studia sive sacrae theologiae
complevisti, sive Iuris Canonici egregie. Mox anno scilicet MCMLVI, Episcopus
titulo Tipasitanus in Mauretania creatus es, simulque Auxiliaris sacri Praesulis
Ouidahensis; tandem anno MCMLX Archiepiscopus Cotonuensis electus es, id est
eius populi pater, pastor, et rector. Neque spem fefellit exitus. Nam tu nova
dioecesis administrandae forma delineata, scholas, rectam populi institutionem,
clerum indigenam, vocationum opus, Sorores tamquam adiutrices Missionariorum ita
curasti, ut laeta seges te circum floreret.
Sed alia eademque maiora te manebant in Ecclesia munera atque
officia; quare Romam accitus es ut ibi Viri a Secretis munere fungereris Sacrae
Congregationis de Propaganda Fide. Inde Commissionis, ut dicunt, “Iustitia et
Pax”, item Consilii “Cor unum” Praeses factus es, in quibus muneribus
tuendis eadem semper indoles et laus apostolatus tui: amor erga Deum animasque,
acre pacis desiderium, fides intaminata erga Ecclesiam eiusque Vicarium. Ad quas
profecto virtutes respicientes, Praedecessores Nostri iure Patrum Cardinalium
Purpura te induerunt, variasque missiones, graves quidem, prudentiae tuae
crediderunt, sic ut et Ipsi fecimus quam saepe, magno semper cum foenore atque
fructu. Quarum satis erit illam ex omnibus commemorare, qua te Legatum
Pontificium ad XLII Congressum omnium Nationum Eucharisticum nominavimus, qui
Lapurdi superiore anno celebratus est.
Ob haec aliaque multa tum gratias agimus plurimas, tum a Deo te
pro meritis iusta mercede affici petimus.
Ceterum omnia sancta, prospera, felicia ominantes cum tibi, tum
etiam omnibus quos amas, a quibus amaris, Benedictionem Apostolicam impertimus
patris fratrisque amore.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Ianuarii, anno
MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
|