The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
MAURICIO S.R.E. CARDINALI OTUNGA,
ARCHIEPISCOPO NAIROBIENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Mauricio S. R. E. Cardinali Otunga
Archiepiscopo Nairobiensi

Quinto et vicesimo anniversario die elucescente quo episcopalem ordinem atque dignitatem suscepisti, tibi, Venerabilis Frater Noster, pristinam laetitiam renovaturo, has Litteras sincero caritatis affectu mittere cupimus ut faustis Nostris votis te prosequamur tecumque omnium bonorum Fontem ac Datorem impensa gratiarum actione celebremus.

Illi enim amplissimae referendae sunt laudes, cuius tam magnus, tam constans, tam mirabilis est erga nos amor ut unumquemque nostrum ipse providentissimus iugiter comitetur beneficiis sustinens, in angustiis relevans, cotidie portans “ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulat”.

Quare hanc iucundam vitae tuae ipsius memoriam proxime recolentem te quoque, eius benignitatem expertum et dona, quam plurimum decet supernum Patrem debitis praeconiis commendare: “Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo”.

Nam illius suffultus virtute, postquam hic Romae sacerdotium es adeptus, quaedam munera in tua dioecesi obiisti navans etiam operam apud Delegationem Apostolicam in Kenia. Anno MCMLVI Episcopus titulo Tacapitanus electus, Auxiliaris Praesulis Kisumuensis renuntiatus es. Dein Sedem Kisiianam gubernasti donec suscepisti officium Coadiutoris Archiepiscopi Ecclesiae Nairobiensis, quam Pastor iure proprio regis ab anno MCMLXXI, munere pariter fungens Moderatoris Castrensis istius Nationis. Ob tua vero merita, Paulus VI, Decessor Noster re. me., anno MCMLXXIII te in Patrum Cardinalium Collegium adlexit S. Gregorii Barbadici ad Aquas Salvias presbyterali dato titulo.

Revera sacrum exercens famulatum multopere, ut probe novimus, adlaborasti ut fideles tibi creditos iuvares eosque sacramentis reficeres ac vigili cura pasceres; christianas hortando familias “ad accipiendum consilium Dei de se ipsis et ad vitam secundum id ducendam”; ope missionariorum, sacerdotum atque religiosarum communitatum praebendo testimonium Evangelio quo homines nostrae aetatis magis indigent. Praeterea Dei verbo confisus simul nuntius fuisti illius spei quae “non confundit” et quam Ecclesia suo salutis ministerio cunctis gentibus largitur dum eas vocat ut ingrediantur in Regnum.

Insuper alia munia es naviter exsecutus sive in Conferentia Episcopali Keniana, quae te habuit Praesidem, sive in quibusdam Coetibus Episcoporum Africae et Madagascariae, sive apud hanc Apostolicam Sedem. Nunc autem membrum es tum Consilii Secretariae Generalis Synodi Episcoporum tum quarumdam SS. Congregationum. Nos autem, hac data occasione, facere non possumus quin gratissimo animo memoremus claram humanitatem qua Nobiscum es comiter usus cum anno MCMLXXX per Africam iter Apostolicum facientes tuam Patriam et Ecclesiam libentes invisimus.

In hoc igitur iubilaeo tuo, Venerabilis Frater Noster, gaude et laetare in Domino una cum archidioecesis istius filiis qui circa te suum Patrem gaudio perfusi congregabuntur.

Christus, intercedente gloriosa ac semper Virgine Maria “templo Domini, sacrario Spiritus Sancti”, te in longitudinem dierum sua gratia custodiat ac supernorum donorum copia ditet. Quorum conciliatrix atque peculiare Nostrae dilectionis documentum Apostolica sit Benedictio quam tibi et universo clero ac populo Metropolitanae Ecclesiae Nairobiensis, Nobis sane carissimae, ex hac Apostolorum Principis Cathedra peramanter impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Februarii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top