 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA MARIO ALOISIO S.R.E.
CARDINALI CIAPPI
Venerabili Fratri Nostro
Mario Aloisio S.R.E. Cardinali Ciappi
Providentissimo Deo donante, mox quinquagesimum annum explebis,
ex quo, presbyter ordinatus, Christi Iesu Magistri, Sacerdotis et Regis
ministerium participare coepisti. Quam peculiarem anniversariam memoriam
recolens, sine dubio permagno gaudio spirituali perfunderis atque Ei qui suo te
amore praevenit et inter Fratres Praedicatores in sortem suam vocavit, gratias
ages animo inflammato.
Caritas silere nescia Nos impellit ut, tecum laetantes, hunc
sacerdotii natalem tibi vehementer gratulemur, egregiam existimationem, qua te
prosequimur, proferamus, sinceram dilectionem, qua te complectimur,
significemus.
Probe compertum habemus in te pietatem ac doctrinam felici nexu
inter se coniungi, quod est viri ecclesiastici singularis commendatio. Vita tua,
in sacro ordine ducta, etsi potius umbratilis erat, fructuum tamen ferax fuisse
est omnino dicenda. Mature enim, quo es ingenio, in Pontificio Athenaeo, quod
prius “Angelicum” dictum, nunc “Universitas a S. Thoma Aquinate in Urbe”
appellatur, theologiam docuisti esque munere functus Decani Facultatis eiusdem
huius disciplinae.
Doctoris Communis interpres sagax et subtilis, ea quae in hac
provincia commentus erat et meditatus, in auditores transfudisti, inter quos
etiam Nos, in doctrinae sacrae studium incumbentes, olim aliquandiu fuimus; quod
quidem iuvat memorare huius iubilaei tui oblata occasione.
Postmodum vero ipsa Sedes Apostolica operam tuam expetivit. Nam
anno MCMLV Pius XII, Decessor Noster, in Aedes Vaticanas te ascivit ut munus
obires Magistri Sacri Palatii Apostolici, qui mutato nomine nunc Pontificalis
Domus Doctor Theologus vocatur, necnon Theologi Secretariae Status “ad
personam”. Quas partes implens, luculenter ostendisti qua esses rerum peritia,
qua officii diligentia, qua observantia et fidelitate erga visibile Caput
Ecclesiae eiusque Magisterium.
Merito ergo Paulus PP. VI, item Decessor Noster, anno MCMLXXVII
in Sacrum Patrum Cardinalium Collegium te cooptavit, id est participem reddidit
“eximii “Presbyterii” Romanae Ecclesiae”. Qua in dignitate constitutus,
alacer perrexisti Apostolicae huic Sedi utilitates afferre.
Nos ergo Christum, Summum et Aeternum Sacerdotem, qui est “fons
omnium gratiarum” quique “divina populo tradit”, enixe deprecamur ut
uberrimis donis propitiationis suae te locupletet, diu sospitet, solacii sui
affíciat suavitate. Deipara Virgo, quae certissimum est praesidium eorum qui
Deo se devoverunt, amantissimam tibi se praebeat Matrem et praevalidam
Adiutricem.
Haec habuimus, Venerabilis Frater Noster, quae, caritate quasi
dictante, ad te scriberemus, memoriam suscepti ante quinquaginta annos
sacerdotii celebraturum. Vota denique Nostra confirmet atque secundet Apostolica
Benedictio, quam tibi et iubilaeum tuum participantibus propensa voluntate
impertimus.
Ex Aedibus Vaticanis, die VII mensis Martii, anno MCMLXXXII,
Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
|