The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA DATA
OPILIO S.R.E. CARDINALI ROSSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Opilio S.R.E. Cardinali Rossi

Venerabilis Frater Noster,

Panamensis brevi tempore urbs ipsa illustrabitur, ineunte videlicet Aprili mense, quandoquidem Quartus ibi Eucharisticus Congressus Bolivarianus celebrabitur adstantibus plurimis sine dubio Episcopis Fratribus et sacerdotibus, religiosis sodalibus et laicis omni ex America Media Australique ut propalam suam testentur fidem in mysterium inexplicabile hoc Corporis et Sanguinis Christi, ut Eucharistico sic Domino pietatis offerant suae donum ac laudis, ut totum Paschale Redemptoris Mysterium per proximum gratiae sane peculiaris annum plenius derivent suos in animos suasque in domos et paroeciales communitates.

Ne vero tali ac tantae Eucharistiae celebrationi Noster ipsorum delegatus quidam specialis desit, idcirco destinamus ac renuntiamus tamquam “Missum Extraordinarium” temetipsum, Venerabilis Frater Noster, cuius iam pridem cognovimus amorem et cultum erga hanc fidei nostrae veritatem cuiusque perspeximus totiens pastorale studium cunctos fideles propius usque adducendi ad tam uberem gratiarum consolationumque fontem quem Iesus Christus de hoc mundo iamiam discessurus suis Apostolis id est Ecclesiae in sempiternum commendavit. Tuum propterea esse censemus a die undecimo ad duodevicesimum mensis Aprilis Panamae praesidere nomine Nostro et auctoritate sollemnibus illis Eucharisticis et congressionibus et omne genus celebrationibus quae fient in Quarto Eucharistico Congressu Bolivariano neque ignoramus quanto fervore animi ac mentis alacritate demandatum ita tibi officium sis pro Nobis expleturus.

Iesus “Panis vitae” merito ibidem commemorabitur, quoniam hoc credimus omnes Sacramentum divinum veluti a centrum” esse et “culmen” universalis vitae Ecclesiae, immo cor ipsum Ecclesiae corporis, in quo nempe reapse contineatur Auctor totius vitae spiritualis hominum ac praesertim christifidelium qui circa eucharisticam congregentur mensam, vires inde spirituales hausturi. Hinc igitur vigor cuiusque domesticae et paroecialis enutrietur communitatis; hinc vero potissimum “unitas” Ecclesiae corroborabitur necnon populorum credentium ac nationum inter se vinculis solidissimis pacis optatissimae et desideratissimae. Haec omnia pulcherrime quidem Sanctus Augustinus infantibus explicat: “Apostolus enim dicit: “unus panis, unum corpus, multi sumus”. Sic exposuit sacramentum mensae Dominicae: unus panis, unum corpus, multi sumus. Commendatur vobis in isto pane quomodo unitatem amare debeatis. Numquid enim panis ille de uno grano factus est? Nonne multa erant tritici grana? Sed antequam ad panem venirent, separata erant”.

Hac de causa, si “Christus-Panis Vitae” non solum per Congressus tempus obversabitur participibus ante oculos, verum etiam alte resederit in animis et affectibus singulorum eorum poterunt etiam alia haec monita eiusdem Sancti Augustini sibi suscipere ad plenumque deducere effectum: “Extende caritatem per totum orbem, si vis Christum amare; quia membra Christi per orbem iacent. Si amas partem, divisus es, si divisus es, in corpore non es; si in corpore non es, sub capite non es”. Mirum autem quantum hae doctrinae ex Eucharistico Mysterio recta via defluentes conferunt ad animos hominum mutuo conciliandos, ad pacificam reddendam hominum consortionem, ad veram hominum praestandam progressionem! Quotquot igitur christiani sunt, quotquot illius Congressus Quarti Bolivariani consortes fuerint, hinc sibi persuadeant quanta officia caritatis et munera pacis sibi deinceps sint exsequenda qui hoc se alant Sacramento unitatis.

Ut autem ex Congressu Eucharistico illo, ad quem libentes te nominamus Missum Extraordinarium Nostrum, tales percipiantur copiosissime fructus unitatis ac pacis, Deum plurima prece obtestamur, dum haec cogitata Nostra tecum amanter studioseque communicamus et Apostolicam Benedictionem, cuiusvis boni caelestis certius quoddam pignus, impertimus cunctis Congressui adsistentibus, Cardinalibus et Episcopis, sacerdotibus et religiosis, laicis ipsis fidelibus, quos omnes benignissime quoque in Domino consalutamus.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top