The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA AD
SUAM BEATITUDINEM
HEMAIAGH PETRUM XVII GHEDIGHIAN,
 PATRIARCHAM CILICIAE ARMENORUM

 

Venerabili Fratri
Suae Beatitudini Hemaiagh Petro XVII Ghedighian
Patriarchae Ciliciae Armenorum

Septuagesimo sexto feliciter iam vitae Tuae anno exacto voluisti Tu ipse, Venerabilis Frater Noster, significare Nobis paratissimum Te esse ad Concilii Vaticani Secundi mentem omnino complendam, Apostolicae Sedi abdicationem tradendam e pastorali officio Patriarchae Ciliciae Armenorum, quoniam prudentem iudicaveras beneficamque sententiam eiusdem Concilii extrema de aetate pastorum in hominum cura iam versantium, sicut statuunt Decretum “Christus Dominus” necnon Litterae “motu proprio” datae “Ecclesiae Sanctae”.

Nos autem una cum Fratribus in Episcopatu omnique Populo Dei facere non possumus quin tantam probemus magnanimitatem qua respiciens Tu solum commodum spiritale Ecclesiae totius Armeniae Catholicae vehementer a Nobis flagitavisti eandem ut acciperemus abdicandi voluntatem.

Hoc igitur die, in quem undecimus incidit natalis Tuae ordinationis episcopalis, adsentimur Tibi ita decernenti ut, subtractis oneribus magnis cum Patriarchae auctoritate cohaerentibus placide possis in animi incumbere negotia Deique semper perficere consilium in ministerio fratrum.

Tamquam vir Dei, caelitus ad precationem ac sacrificium destinatus, dum etiam deinceps pastorale opus in Ecclesia peregrinanti prosequeris, cum Psalmista ipso laetaberis: “Paratum cor meum; . . . cantabo et psalmum dicam”.

Quem ad modum oblata opportunitate sacerdotalis Tui iubilaei olim fecimus, sic nunc quoque cupimus Tibi, Venerabilis Frater Noster, sensus iterum testari gaudentis magnopere gratique animi ob concessa Tibi a Domino beneficia quae Tu vicissim in episcopatu Fratribus et istius Patriarchatus clero immo fidelibus cunctis largiter donavisti.

Probe quidem novimus perutilem Tuam pastoralem industriam ibi Te cum iucunditate esse continuaturum ubi etiam in posterum operari constitueris in vinea Domini pro hominibus quotquot a Sancto Spiritu formari Tuaque actione pastorali se duci voluerint.

Placet vero in praesentia aperte commemorare altam eruditionem Tuam in rebus religionis et animi culturae, promptissimum semper Tuum agendi studium, gravis ponderis munia quae gessisti necnon claras ipsas virtutes quae non cessant Tuam exornare vitam. Iuvat pariter efferre fecundam Tuam apostolatus navitatem sedulamque fidei ac morum tutelam, patris adfectum et curam erga homines, quae Te Christo, Magistro Divino Bonoque Pastori, conformaverunt.

In Te ideo, Venerabilis Frater Noster, devocamus caelestium donorum copiam munerumque divonorum una cum Sancti Paracliti solacio ac Virginis Mariae Immaculatae, Armenorum Reginae et Ecclesiae Matris, praesidio.

Deum interea misericordiarum precantes, ut omnibus Te cumulet bonis Teque sui lumine vultus collustret atque sospitem conservet in tuo ministerio precationi dedito, impertimur Tibi, Venerabilis Frater Noster, ex animo Benedictionem Apostolicam Nostram.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXX mensis Maii, anno MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top