The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

EPISTULA MISSA AD
ISYDORUM PATRYLO,
MODERATOREM GENERALEM CENTESIMO ANNO EXPLETO A RESTITUTIONE
 ORDINIS BASILIANI S. IOSAPHAT

 

Dilecto Filio Isidoro Patrylo
Protoarchimandritae,
eidemque Moderatori Generali Ordinis Basiliani S. Iosaphat

Sollemni redeunte anniversaria die, qua centum abhinc annos o facta est a S. Iosaphat Ordinis Basiliani restitutio (quam quidem Dobromylianam cognominant), sane gaudemus posse Nos cum te, tum universi Ordinis ac Provinciarum legatos salutare, qui Romam, ad Generale Capitulum agendum convenere. Quibuscum scilicet omnes etiam Monachos atque Religiosos Ordinis Basiliani salvere iubemus, quos varius apostolatus labor diversis in provinciis distinet, cum domi, tum foris, eos maxime qui ob inculpatam fidem in Christum et obsequium erga hanc apostolicam Sedem male habent.

Reformatio autem Dobromyliana, ut eam breviter attingamus, fundamentum ac quasi “Magnam Chartam” e Litteris apostolicis “Singulare praesidium” repetit, a Leone XIII, Decessore Nostro, die XII Maii, anno MDCCCLXXXII, datis; quae sane Litterae, certe Dei providentissimi instinctu, tanti fuere momenti, ut Ordo, qui temporum iniuria languisset ac quasi senesceret, non modo fuerit e tanto periculo ereptus, sed et floruerit honestissime novis Monachorum atque Institutorum incrementis, et fructus uberrimos tulerit, in prioris reformationis similitudinem, quae anno MDCXXIII facta fuerat: nam, si historice consideres, restitutio Dobromyliana omnino altera fuit Ordinis reformatio.

Constat quippe Monachos S. Basilii Magni - cuius ascetici legislatoris operam Epistula Apostolica laudavimus “Patres Ecclesiae” - primum saeculo XI in metropolitanam Sedem Kioviensem fuisse inductos a sanctis viris Antonio et Theodosio, qui coenobium Cryptarum in ipsa Kiovia (Kievo Peerska Lavra) condiderunt, a quo, tamquam ab incunabulis, omnia Slavorum coenobia manarunt.
In patulam autem hanc arborem prior reformatio inserta est, quam Sanctus Iosaphat in monasterio SS. Trinitatis Vilnensi una cum metropolita Rutskyj coepit anno MDCXVII, cum scilicet prima coenobia sub unius moderatoris potestatem redacta sunt. Equidem haec emendationis opera ac renovata fidelitas erga Sedem Apostolicam Sancto Iosaphat sanguinis pretio stetit; sed hoc ipso quod tanti constitit, reformationis messis fertilissima fuit; adeo ut anno MDCCLXXII Ordo CLV monasteria cum Monachis MCCXXXV numeraret, quorum DCCCCL sacerdotes; ac iure merito aetas illa in annalibus libris “aurea” consideratur.

Ad alteram autem reformationem quod attinet, quam Leo XIII, Decessor Noster, iniit, bene illa cum priore aequari potest splendore atque vigore. Ac, si vehemens persecutionis procella primaevam sedem provinciasque Ordinis primarias late vastavit, non tamen est ambigendum illum ex eo tempore fines suos protulisse, atque ubivis in tanta dissipatione viguisse. Ceterum, si in priore reformatione anni MDCXXIII omnes Basiliani se iure iurando obstrinxerunt se Romanae Sedi ad ultimum usque fatum fore fideles, in altera sacer Ordo vester per quartum votum se obligavit “ad fidelitatem et oboedientiam Sedi apostolicae Petrique successoribus praestanda”. Praeterea, in priore reformatione Monachi in se iuraverunt ut Ritum Graecum servarent; atque patet voluisse illos hoc quasi insigne Ordinis vestri ceu notam propriam perpetuari, felixque unitatis Ecclesiae vestrae augurium haberi.

Quae cum ita sint, quid aptius vobis in hac sollemnitate suadeamus, quam sut promissa vestra haec impleatis, a maioribus vestris tum in priore, tum in altera reformatione facta?

Suis insuper in Litteris Leo XIII, Venerabilis Decessor Noster, id fore sperabat, ut Ordo vester “ex integro refloresceret”. Quin, postquam “magnum” et “inclitum” vocavit, id adiecit: “Quo vigente, Ruthenorum viguit Ecclesia”: quo elogio, quod par elogium si ad ante acta saecula respicimus, quod magis constringens, si in futurum? Hoc est enim proprium Ordinis vestri; sic ut uniuscuiusque Ordinis monastici, vitam evangelicam clarissimo in lumine collocare perfecto vitae instituto Quod si Ordo gesserit, profecto erit iterum “robur et vigor Ecclesiae”.

Ceterum uber hic futurae messis prospectus “in bonum Ecclesiae” videtur a prima ipsius Ordinis Basiliani a S. Iosaphat fluere origine, id est, ut innuimus, ab ipso S. Basilio Magno, qui fuit “maximos inter Ecclesiae pastores-monachos” et a S. Iosaphat, et ipso Monacho et Episcopo.

E munere profecto Pontificum populi Dei (qui populus sacerdotalis est) cura illa fluxit ingens quae sive Basilium Magnum, sive S. Iosaphat Martyrem movit ad sacram Liturgiam promovendam; quae profecto iuxta Concilium Vaticanum II est “culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat”. O utinam sacra Liturgia omnen vestrum apostolatum inspiret!

Quanta vero S. Basilius passus sit, ac quantopere adlaboraverit ad Ecclesiae unitatem, nemini ignotum; qui solitus dicere esset: christianorum discordiam ipsam obscurare Evangelii veritatem, Christumque ipsum lacerare, viamque docuit ad redintegrandam unitatem, quam ponebat in novam omnium conversionem ad Christum eiusque verbum. Ob quam Ecclesiae unitatem Sanctum Iosaphat purpureum sanguinem effudisse, iam omnibus constat.

Hic autem facere non possumus, quin vehementer optemus ut vitae vestrae genus, et apostolatum, et consilia ad unitatem, Spiritus Sanctus gratiae suae rore conspergat, qui a vobis per anaphoram S. Basilii invocari consuevit tamquam “Spiritus veritatis, gratia adoptionis, arrha futurae hereditatis, primitiae aeternorum bonorum, vivifica potentia, fons sanctificationis”.

Optata vero Nostra haec Maria, Virgo beatissima, excipiat, cui in Liturgia illa tamquam “sanctissimae, illibatae, super omnes benedictae, gloriosae dominae Deiparae et semper Virgini; mulieri gratiae plenae totiusque universi laetitiae” a S. Basilio laudes attribuuntur.

Ceterum, dum S. Basilii et Iosaphat, caelestium Patronorum vestrorum iusta invocamus auxilia, signum paternae benevolentiae Nostrae et pignus plenitudinis gaudii ac perfectionis, cum tibi, tum Sodalibus cunctis, tum omnibus qui sollemnitati huic vestrae intererunt, Benedictionem Apostolicam amantissime impertimus.

Ex Aedibus Vaticanis, die I mensis Iulii, anno MDCCCCLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana

 

top