|
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA AUGUSTINO S.R.E.
CARDINALI CASAROLI
Venerabili Fratri Nostro
Augustino S.R.E. Cardinali Casaroli
Haud longe ab incunabulis suis, urbe nominatim Novi Portus (vulgo id est “New
Haven”) civitatis Connecticutensis, ubi providentissime quidem est a sacerdote
Michaele McGivney excitata, laetitiis effusis meritaque sollemnitate mox
commemorabit, videlicet ineunte Augusto mense, fraterna illa et benefica
sodalitas christifidelium Catholicorum quibus praeclara appellatio est “Equitibus
a Columbo” centesimum diem suum natalem.
Vix quisquam non tantum in Re Publica ea verum exteris quoque in
nationibus ullo pacto ignorat excelsa proposita atque opera eximia — ingentia
dicimus monumenta caritatis et unitatis, fraterni amoris et pietatis in patriam,
socialis iustitiae et educationis — quae hos per centum annos continuos ubique
gentium in omni vitae humanae ecclesiasticaeque provincia perfecit eadem
memoranda societas et etiamnunc insigniter perficit.
Immo non sine causa dicta est illa consociatio prae se ferre
quasi quoddam Americanum exemplar Actionis Catholicae; nam penitus concinentes
illi cum mente voluntateque Ecclesiae Matris aestimandi sunt veri aetatis
nostrae equites quorum nempe scutum christiana fraternitas est, gladius veritas,
vexillum pax ex sacrificio. Porro tum multitudo interminata tum varietas mira
beneficorum eius inceptorum pro omni necessitate Ecclesiae, pro tota causa
iustitiae, pro quavis hominum calamitate, pro laudabili cuncta societatis
utilitate comprobant illuminant confirmant haec sublimia Equitum Columbianorum
principia.
Decet propterea ipsum Christi Vicarium, facta hac opportunitate
prorsus singulari, studiose publiceque testificari gratissimum Matris Ecclesiae
animum de universis magnanimitatis meritis et cumulatissimis omnino laudibus
Equitum a Columbo hoc centum annorum spatio. Decet Petri Beatissimi Successorem
veluti praesentem ibi esse inter moderatores Equitum ac fautores, legatos ac
sodales undique congressos ad sollemnia anniversaria concelebranda ut gratuletur
voce sua et cohortetur, ut persona sua eos honoret et benevolo sermone in
posterum tempus incitet ad praestabile apostolatus illius opus auctis viribus
prosequendum.
Haec omnia pro Nobis absentibus tu ipse efficaciter perages,
Venerabilis Frater Noster, Hartfordii a die tertio ad sextum mensis Augusti ubi
scilicet, harum Litterarum virtute explebis partes Nostri “Missi Personalis”
ad centesimi anni celebritates Equitum Columbianorum. Sacris pro Nobis praeeris
ac sententiam totam hanc Nostram tuis fideliter verbis interpretaberis, tamquam
ipsi adstemus. Denique tandem cum omnibus adsistentibus et participibus secundum
adfectum Nostrum communicabis Apostolicam Benedictionem qua de praeteritis
centum annis Equitum a Columbo vehementer laetantes ac de secuturis pari modo
centum firmiter confidentes imploramus a Deo illi sodalitati plurima caelestia
auxilia et lumina unde possint plenius usque respondere suo in Ecclesia muneri
ac temporum necessitati valeantque per praestabilia sua beneficentiae opera
Christum ipsum latius ad omnes homines perferre eiusque Evangelii lucem et
consolationem.
Ex Aedibus Vaticanis, die XXII mensis Iulii, anno Domini
MCMLXXXII, Pontificatus Nostri quarto.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
|