 |
IOANNES PAULUS PP. II
EPISTULA DATA
CATHOLICAE ECCLESIAE
IN
LITUANIA
Die XXIII mensis Iulii, anno Domini
MCMLXXXII
Caritate sollicitudineque moti in Lituanam Ecclesiam, nobis carissimam, vos
alloquimur fratres in Episcopatu, eodem fausto die quo novus Episcopus
consecratur, Antonius videlicet Vaiius, qui, ut Administrator Apostolicus,
Telsensis Dioecesis et Praelaturae Klaipedensis gubernacula tractet, istius
catholicae communitatis gaudio et nos perfundimur praesertim quod una simul
dignissimus animarum pastor Vincentius Sladkeviius suas repetit partes
episcopales tanquam Administrator Apostolicus Kaisiadorensis.
Est profecto Episcopus inaestimabile Dei donum Ecclesiae factum; nam
Episcopus in locum Apostolorum succedit atque manuum impositione et verbis
consecrationis acquirit gratiam Spiritus Sancti et sacrum characterem, quorum
vi, eminenti ac adspectabili modo, ipsius Christi magistri, pastoris et
pontificis partes sustinet et in eius persona agit, ut aedificet populum Dei in
veritate et sanctitate, curamque ipsius habeat oratione, praedicatione
omnibusque caritatis operibus.
Presbyteri autem, unius sacerdotii Christi participes ad populo Dei
inserviendum propter hanc participationem in sacerdotio et in missione,
Episcopum patrem suum agnoscant eique reverenter oboediant.
Communitas demum cuncta Catholica, cuius fides tot difficultatibus et
asperitatibus est comprobata, inveniat in suo pastore tutamen, animi ardorem
atque confirmationem ad perseverandum in fide, fortis in spe, fundata in
caritate, ut colere valeat dignitates christianasque virtutes quae nationis
eruditionem atque doctrinam implent.
Lituanam catholicam familiam committimus Dei Genetrici, Misericordiae Matri,
dum amantissimo corde impertimus Apostolicam Benedictionem episcopis,
sacerdotibus, adulescentibus in sortem Domini vocatis, omnibus divino cultui
sacratis atque christifidelibus cunctis.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana |